Historia bibliothecæ Fabricianae qua singulis eius libri eorumque contenta et si quae dantur variae editiones augmenta epitomae versiones scripta adversa et hische oppositae apologiae sive defensiones auctorum errores et vitae doctorumque virorum...

발행: 1719년

분량: 560페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

nuo patria pulsi, Persis dominantibus, in Aegypto degebant, docentes attendit , indeque reversus Deliis sensum oraculi , delicam aram cubica ratione duplicare iubentis, exposuit, Siciliam varia ter fortuna adiit, Remp. gerere noluit, con1iliis tamen Dio

ni aliisque viriti principibus fidem atque industriam probavit suam, Deo gratias, ut aiunt, egit, quod homo, non bestia, quod Athenis, di quod tempore Socratis natus csset, ab uxore S congressu muliebri abstinuit, neque in urbe vixit, tandemque, cum In numero longaevorum esset, supremum diem obiit anno a. Olympiadis CVIII. annum aetatis agens gi. Di. g. laert. lib. III. Io. Alb. Fabricim B. gr. l. 3. c. I. Lornig 6 7. Io. Mollir de homon. 73. Dictio eius erat suavis S peramoena, adeo ut ferretur, Iovem ipsum, si attice verba facere vellet, non aliter locuturum. Et Cicero eum Vocat omnium , quicunque scripserunt aut locuti sunt di copia

dicendi S gravitate principem, S quati quendam deum phi-II sophorum: certe a sapientibus Aristoteli praefertur. Vide Rol. Mares ep. 46. apud Cren. Animadv. P. IX. 269. Et Ca Gium, acris Vir iudicii. Institui. l. I. c. s. Platonem laudat, ut inter omnes philosophos religiosissimum S maxime sobrium. SMος autem si ediυi in appellatus est, quia de Deo & animis nostris tam praeclare scripsit, di scientiam rerum divinarum cum vitae puritate copulavit. Georgim Trapegunt in tamen, caeco amore Aristotelis abreptus,

Platoni inimicissimus fuit, eiusque dogmata di mores peracerbe, famoso edito volumine, proscidit: cui B ssarion opposuit Apolo fiam, qua calumniator ingenio di memoria privatus est. Tollisiae infelicit. litterat. 423. Sed di philosophia eius pro praestantissima agnoscitur a Pagan. Gaudeatio de philosophia apua Romanos e. i8. Tomo II. Conleet. libror. rar. Fastic. II. 136 et Schari e schio in Biblioth. Schrader. P. Ι. Κ γ. Ceterum de Platone vide δυμ

Marsil. Hein , florentinus quo minor corpore, nam Vix ad lumbos viri solitae staturae pertingebat eo maior animo ic erus ditione, valetudinem diligenter curans, huiusque regiminis prae cepta, in primis in libro de triplici vita tradens, utriusque lingua peritissimus philosophiae platonicae instaurator, eiusque caussa non Platonem duntaxat, sed aliquot etiam platonicos laIine reddens, nominatim θυι ιnum , IambιMhum , Proclum , inelium di rael Disitigod by GOoste

212쪽

aco Aristotelestum, ac praeterea librum de Sole & Iumine, Apologiam de astroialogia meuicinae iungenda, Epistolas S alia relinquens, inter magos autem immerito relatus. febri abreptus est A. I499. etet. 66. dc statim post obitum, si Balth. Bonifacio Hissi ludicr. l. Is. e. s. fides adhibenda. in forma equitis currentis, terque ostium pulsanistis, clamantisque, o Michaeti Michael, vera, vera sunt asta, amicum suum, Mich. Mercatum, cum inter ipsos convenenisset, ut, qui prius moreretur, alteri aperiret, num sit animae immortalitas, ceristiorem reddidit. Omnia eius opera edita sunt Basileae A. 1s6i. &Parisiis I6 I. Menig 3os. Du Pin T. XIV. III. Lex. univ. histor. T. ΙΙ.I13. Is Bullari. Acad. scient. & art. T. II. TI. Magirm 3 9. Pope-BIount 492. Quibus adde Octav. Ferrarium opp. var. T. I. Is. qui eum eruditionis ac sapientiae, quae postea ad exteros migravit, auctoribus ac principibus annumerat, La selium Disp. apologet. de S. Dionysio. i. b. N Gnesium nelle BelleZZe di FirenZe f. 49. qui non tantum memorat, statuam viro positam esse in ecclesia cathedrali florentina, sed eum etiam mattat elogio di filo somarauiglioso e singolare, e nella dottrina di Platone per tutio te- nuto in sommo onore.

XXXVII. ARISTOTELIS Operum nova editio, graece& latine per

Isaac. Casaubonum, Lugduni, IS92. Volum. II. Graecus contextus quam emendatissime est editus, adscriptis ad oram libri & interpretum veterum recentiorumque, S aliorum Virorum emendationibus, latinaeque interpretationes adicitie sunt, quae graeco serismoni melius responderent. Accedunt ex libris Aristotelis qui hodie desiderantur, fragmenta quaedam. Prodiit etiam hoc opus Coloniae Allobrogum, sive Genevae A. I 6Os. quam excepit nobilis editio Guil. Du mitis A. Isi'. & auctior A. Iisl9. cuius alia quidem exempla praeserunt annum i6s4. Canubonus praemisit hic Prientionem, in qua dolet, paucissimos hodie inveniri philosophos, qui iustam omnibus philosophiae partibus, quae mirifice inter se conia

iunctis connexaeque sint, operam navaverint & ex limpidissimis purissimisque eius fontibus, seu veterum sapientum monumentis scientiam hauserint. darique non nullos, qui odio prosequantur Aristotelem, , calumnias in eum evomant; neque omnes eius

213쪽

- οιευι tog& PIaloati libros ita a nostris hominibus tractatos Sc conversos esse. ut nullam eruditi alicuius di industrii navique interpretis operam manumque desiderent. Se quidem ait ad emendationem Aristotelis contulisse, quantum per temporis brevitatem & alias occupationes licuerit, sed optandum, ut literati alicuius Principis liberalitate S auspiciis, viris quibusdam eruditis perficiendum commendetur, sicut triumviri anglicani, quamvis irrito consilio. novam Aristotelis versionem adornare. decreverint. Nolo iam singulos Aristotelis libros recensere, cum hoc a nobis fiat in editione S surgit, quae in serie librorum eius sormae, qua singulae plagulae in quaterna maiora complicantur solia, continetur. Aristoteles, Nicomachi medici in Macedonia regii filius. natus Stagirae, Platonis discipulus, ic ALEXANDRI magni praeceptor. Battus antea dictus, sectae peripateticae conditor, atque aualiis cognominibus distinguendus, ob paeanem, quem in Hermiam socerum suum scripsit, iudicum sententiis condemnatus, cicutae poculum hausit atque ita mortem obiit anno III. Olympiadis CXIT

aetatis 63. anteN.C. 322.Moller de homon. 287. Fabrici.3 B. gr.lib. III.c.ς. Laudatur ab his culpatur ab illis .Laudatur a Cicerono, Quintiliano, Augustino, merea mo, Pest senio P. IV. deS Reflexions It 9. III. Cunaa apud

Cren. de Singular. scriptor. so. Eramo, Lud. Vive, Lipsis, Ger Io.MO, PDearto, Conringio , & quidem ob scientiam rerum, philosophiam planam & apertam , bonam methodum seu dexteritatem in tradendis artibus,&brevitatem rerum ae sententiarum; culpatur autem ob gloriae aucupium, compilationes, studium carpendi alios, eorumque auctoritati ossiciendi, porro ob malignas inter pretationes, minutiloquium, subtilitates circa quaestiones,& ven.

sutias, a Tertulliano, Irenao, Gregorio na M. Luciano , Laur. Valla, aridipa . Bacone de Verulamio, I. C. Murmio P. I. philos eclect. G. Araoia. Κitch. v. KeE. Hist. P. III. 86.9I. Sebast. Fosso e ap. Cren. dissert. I. de larib .librar.2 di Ioach. Laetis in Medic.mentis p.I79.male tamen atheis adscribitur, iudice I.A. Fabricio III. Pro philosophia aristote Iiea sunt doctores superiorum temporum ret Omontani, hel adi eoas , aliorsini, colonienses, parisiui, item Rμβrm Εpp. P. I. M . at contra eam Lutherus in operib. germ. tenens & Postili. eccles.

214쪽

tia salomonis : In extremo vitae constitutum retractas universam

suam philosophiam : Quotidie summo mane hae precum formula, Terribilis, cuius dominio me subiiciam, Et Aeterne, qui nunquam regnare cessas,

Et auctor omnium rerum,

Libera me ab igne tuo magno, usum esse, explodendae sunt. Vide Lutherum T. I. Opp. ten. gem.

Morhos Polyh. T. II. l. I. c. 8. & de Aristotelis impugnatoribus p. . XXXIIX. Io. PICI, & Io. Fran. PICI Opera quae extant omnia. Basilear i6oI. Liberalioquin rarus, uti Morbos scribit Polyh. T. II. 3'. Editio ultima, superioribus multo corre ior Mocupetior. Illius operibus praemittuntur a) ALEXANDRI VI. Pontic max. Centura de eius Conclusionibus; cum enim quaedam illarum censoribus INNOCENTII Papae VIII. visae essent suspectar & haeresin sapientes, atque earum auctor periurus, ALEXANDER re melius cognita ab utroque eum crimine motu proprio absolvit.b Io. Pici Vita, per Io. Fran. Picum conscripta. c) Elogia Io. Pici celebrata a Paulo Iovio, Leandro Alberto, Io IOUin. Pontano, Luca Gaurico, Herc. Stroea , Mich. Mirullo, Sc Latomo Ηuius

autem, a i LEONIS Papae X. Privilegium de edendis utriusque operibus , in quo eos ab eruditione & virtute maximopere laudat. b Vitae eius ex variis auctoribus descriptio. c Εlogia Io.

igitur sunt partes horum operum i Daunis quidem Pisi I Hepta- plus. id est . de Dei creatoris sex dierum opere genestos libri VII. a) Conclusiones nongentae, Romae publice propositae, praecipuos theologiae locos, S pleraque, in quibus Philosophorum omnis Iabor & studium cernitur, continentes. 33 Apologia adversus eos, qui aliquot propositiones theologicas carpebant. 4 De entedi uno opus. In quo plurimi loci in Mose, Platone & Aristotele explicantur. s) De hominis dignitate. 6 Ad christianae vitae in stitutionem Regulae sive praecepta, quibus adiutus homo possit

215쪽

vincere mundum & tentationem. in psalmum XV. secundu'alios, XVI. co serva me, Domine, commentarius. 8) De Christi regno & vanitate huius mundi. y Orationis dominicae expositio. 1o Epistolarum liber.QuemChristoph. Ceilarius Citae A. 1682.denuo excudi fecit, Notulis quibusdam atque Indice adiectis. Εas vero non destitui flore eloquentiae purioris latinae, resertasque esse reis bus mysticis, fatetur Morbosius Polyhist. T. I. O . Ii ae astrologia disputationum libri XII. In quibus vanitatem & superstitionem astrologicarum praedictionum argumentis & theolosicis diphilosophie s profligare laborat. Ac Disputationibus hisce imia

mortuus est vir illustrissimus, nee eos extrema lima tersere atque

expolire potuit, aut epilogum addere; qui tamen, si ad operis

splendidius ornamentum, certe non ad lectorum lassiciens emo lumentum deesse videtur. An autem irato contra astrologos dimicaverit animo , eo quod praeproperam ipsi mortem, qua non visurus esset annum aetatis sextum Sc trigelimum, vaticinati essent,

sicut Lucas Gaurieas tradit, quis dicere sustineat i u la Platonis eonvivium libri III. 13 Elegiae aliquot, sive Commentatio in Hiet.

B Hsenti Oden de amore Dei, ad mentem Platonicorum cum Et

gia ad Florentiam in laudem praedicti Beniventi, civis florentini: omnia italice excepta Elegia illa; quae tamen & ipsa in tuscam translata est linguam. Io.Fran. Pici autem, I de studio divinae & humanae philosophiae lib. ILRepetitiHalae saxonum A. I7O2.1 cum praefatione Io.Fran. dde . In quibus auctor ostendit, quantum divinae litteraesu t expetendae, quantumque philosophastri quidam exorbitent, qui eis contemtis humanas adorant. 2) de morte Christi & propria cogitanda libri III. In hisce monstratur, operae pretium esse, ut antisma Christum erucifixum meditetur, eumque sibi pro amussi constituat, qua cuncta dirigat opera, ne in appetendo deliret; deinde ut irascentiae vim debitos intra limites coerceat; postremo,

quoad potest, ex iugi utriusque mortis cogitatione vitia cuncta speciatim singulatimque explodere , Virtutes autem arcessere aliaque inserere enitatur 6c contendat. De sensio de uno dc ente.

Videlicet, unum ente non esse superius, sed duo illa sibi invicem respondere. Et haec quidem Detensio est responsio ad Autonii F - ωιηιμι, egregii philosophi, epistolam IV. nam Io. Pleus priormites iam diluerat. 4 de Imaginatione seu ea animi vi, quam Grae-

216쪽

materiae, alter de elementis. 6) de Imitatione, aci Pet. Bambum. Theoremata de fide & ordine credendi. In quibus inter alia anserit, in controversiis christianae fidei perniciole neminem errare, qui recto sit corde, S pro veritate noscenda preces ad Deum inde-1inenter fuderit: nec eadem semper fuisse necessario credenda neque eundem servatum ordinem. 8 Declaratio capitis, Incirias. Pater, ct Christus in nobis. Quod ex Hilarii libro IIX. de Trinitate sumtum . atque a Gratiano positum in Decretis de Consecrat.

Distinct. II. y Iustini philosophi di martyris liber ad gentes, in

Iatinum a Io. Francisco nostro conversus. Io) Heroicum

carmen de mysteriis dominicae crucis, iam dudum in Germania am delapsis. II) de Rerum praenotione sive praescientia libri IX. quos Morbosius T. II. Polyhist. Itb. I. c. 7. 3 Ita. Vocat egregios. De variis hie praenotionibus verba facit, ut morientium, prophetarum, vulgi & prudentum, agricolarum, pastorum, nautarum, di medicorum, ae disputat contra superstitionem, idololatriam, falsam prophetiam, divinationem, S speciatim contra astrologiam, chi-

romantiam, geomantiam, auguria Sauspicia, ac omina gentium; item contra ostenta, monstra, sortes, fulgura ac terrae motus, qui bus gentes divinabant, nec non magiam illicitam; qua occasione refutat Proetum platonicum, Alchindum, Rogerium Baeonem, Aia rerum dictum magnum, Petrum de sevo, Ebraos magiae deditos, Braehmaees & omnesphistas, atque Apostolum tyaneum: adeoque

hi libri , uti recte in titulo operum audioris nostri seorsum editorum dicitur, pro veritate religionis christianae adversus superstitiosas vanitates scripti sunt. Ia) Examen vanitatis doctrinae gentium, & veritatis christianae disciplinae. 13 Epistolarum libri IV. oratio ad LEONEM X. Pontificem S Concilium Iateranense

de resormandis moribus. In qua legum veterum custodiam a que observationem revocandam esse, pie , mascule contendit. Vide mitiuer Hist. eccles saec. XVI. P. II. 46. Io. Pictis, Ioannis Francisci filius, Mirandulae & Coneordiae Comes, in discendo celerrimus, tamque promta memoria praediis tus ut audita semel a recitante carmina, di directo & retrogrado ordine summa omnium admiratione, recenseret, studiis operam

dedit Bononiae, Ferrariae Sin Gallia, in iisque, maxime suo ipsi

217쪽

us labore atque industria, tantum profecit, ut ante XXIV. aetatis annum ex omnibus philosophiae & theologiae partibus, immo ex ipsa etiam Cabbata petitas Quaestiones sive Propositiones , aliis inauditas, Romae publice assigeret, pollicitus, se soluturum eis impensas, qui ex remotis oris disceptandi gratia Romam se contulissent. Verum obtrectatorum nequitia, di intempestivus imperitorum relus tantus fuit, ut nullo modo essicere potuerit, dies ut disputationi praestitueretur. Hunc tamen ex ista persecutione habuit fructum, ut in se descenderet, verosque errores suos corti

ieret, & misso gloriae ac Vanitatis mundanae studio, ignique traisitis latinis S italicis, quibus amores luserat, carminibus, totum se Dei amori 6t sacrarum lectioni scripturarum, in quibus veram sapientiam, veramque , & Demosthenis ac Tullii facundiae Imponendam eloquentiam se invenisse gloriabatur, ac piis lucurationibus & assiduis precibus, summaeque erga pauperes libera-

Iitati dicaret & traderet; atque in hoc exercitio . cum singulari modestia & comitate, qua honores mundanos. ipsumque etiam Camdina latus fulgorem contemsit, quemvis autem virtutis ac probitatis studiosum, licet tenuis esset sortis di parum minimeve doctus, aestimavit, suoque dignatus est colloquio ,.perrexit usque ad vitae finem, qui aliis quidem praeproperus, ipsi autem eo, quod iam Dei offensis terminus poneretur, terque quaterque felix vi.

debatur. Correptus enim atqne abreptus est febre, eum Florentiae commoraretur , A. C. I 494. aetatis Cognomine Phoenix appellatus est, suiquε temporis prodigium; & mcrito quidem, iudice Paulo Iovis , quod in eum Dii superi supra familiae claritatem, omnia corporis S animi vel rarissima dona contulissent: mira enim altitudine subtilis ingenii, decora facie , multarum linguarum, interque eas etiam ebra , chaldaicae , arabicae, notitia. lectissimis moribus, & incomparabili, cum disputaret aut scriberet, fa- eundia omnes illius saeculi homines ac sapientes in sui admirationem facile convertit, neque eius splendori ossicere potuerunt sive invidi di obtrectatores, sive astrologorum turba. sive alii adversarii, inter quos Antonius erat Faventinus, operis de uno Sente oppugnator, egregius alioquin philosophus. Denique sti- Io usus est non quidem exquisito admodum, totumque Isocratis patrisve eloquentiae romanae myrothecion consumente , ingenuo C c 3 tain Diuitigod by Cooste

218쪽

os tamen & perspicuo, ac pro rerum Varietate etiam multiformi, &philosopho christiano conveniente. Io. Fran. Picur in eius Uita. Lexiea. aeniv. histor. T. IV. I28. au/ Apol. pour Ies granda hommes e. IT. P. G. C. μου er disp. de erudit. spirit. famil. usu suspectis p. 32. Moster de homon. VII. 88y. Morhas Polyh. T. II. 38. sis. Thuamsi lib. VIII. l63. Boi eburg Epp. p. 3o . Du Pin Biblioth. eccles T. XII. IO6. IO8. Hrthos Program. in natalem Christi A. i or. B. Magirus S96. POpe-Bl.unt 497. & Era mus in Ciceroniano. Io. Fran. Picus, Galeotti filius, Io. Fran. nepos, adeoque Io.

Franciscus II. Mirandulae Dominus seu Princeps, S Concordiae Comes, graece & latine doctissimus non tantum ea, quae patruus ipsius, Ioannes Picus, iaculi sui phoenix, imperfecta reliquerat Aollegit. 8c absoluta lupographis tradidit, sed ipse multos quamvis non satis puro stilo conscripsit libros, atque inter eos Historiam suorum temporum, librum de Providentia, de Dialectica libros V. Hymnos carmine hexametro, Dialogum de serena conscientia, de Appetitu primae materiae librum I. de Elementis, de Imitatione stili, Epp. II. ad Santem Pagninum, Digressionem de immortalitate animae, & Orationem de resormandis moribus. Mirabonus Princeps, qui se litteris ac pietati totum dedit habuit fata: non enim minus a fratre suo Ludovico, quam a Gallis fuit eiectus, sed & restitutus, tandemque A. is33. ab illius filio Galeotiato. dum preces faciebat ad Christum genibus innixus, una cum

Alberto suo filio nefarie trucidatus. Paul. Duiis in eius vita, Frμμι Epit. Biblioth. Gessier. ψ38. Roui iuι Promtuar. icon. insignioria I3. S Lexicon univers. histir. T. IV. I98.

XXXIX.

Fran. BACONI de Verulamio opera omnia, cum augmento tractatuum adhuc ineditorum, di ex idiomate anglicano in latinum translatorum a Sim. Io. Arnolast. Lipsiae Iis'4.Auditoritaoue haec est editio francosuriensi A. I644. S i66s. itemque Iondinensi A. is38. attamen non satis correcta di emendata. Suntque sequentia: 1 de Dignitate & augmentis scientiarum libri IX. p. r. In quibus statum praesentem, in quo versentur scientiae, quaeque desiderentur, ut ad perfectionem adducantur, ostendit, negans, magnum

prosectum esse sperandum in illis inveniendis, nisi alia adhibe

antur

219쪽

antur media, quam quae adhuc fuere adhibita: Logicam enim, qua utimur, aptiorem este ad scholarum disputationes fovendas. quam ad Veritatem eruendam, eaque nos potius doceri de vocibus vi tilitigare, quam rerum substantiam penetrare: unde Zc Aristot lem, cui artem hanc acceptam reserimus, Physicam suam Logicae accommodasse, cum contra Logicam suam Physicae debuisset attemperare, ac naturalem ordinem invertendo finem mediis subiicere. 2 Novum organum scientiarum . cum Parasceve ad Hi storiam naturalem S artificialem. p. 267. Opus hoc, cui ipse in Dedicat. Dialogi de bello sacro p. 1196. inter scripta sua primas tribu it, neutiquam sane cogitatio umbratilis aut cerebri proprii com mentum est, sed veluti fixa & radicata notio, multorumque an norum & improbi laboris proles, in eoque novam Logicam docet, cuius praecipuus scopus est bonam indu1tionem contexere quemadmodum Logicae aristotelicae finis principalis est sormare syllo 'gismum. 3 ὶ Historia ventorum. p. 433. In qua tamen eum Ren. Rapinis, iesulta' parisiensis, Animadvers. in Physic. nimiae accusat eredulitatis, quod relationibus huius materiae sibi subministratis aequo maiorem fidem tribuerit. G Historia vitae & mortis. p. 8s. Cuius stopus est, animalium, atque in primis hominum longaevitatem essicere ac promovere. s) Liber de naturali & uni-Versali philosophia. p. s73. In quo continentur I. Cogitata di Visa de interpretatione naturae, sive de inventione rerum & operum: cum Thomae Muisii Epistola, qua candide illa expenduntur. 2.

Destriptio globi intellectualis. 3. Thema coeli. 4. de fluxu & refluxu maris. s. de principiis atque originibus seeundum fabulaSCupidinis & Coeli, sive Parmendis it Telesii; praecipueque De moerili philosophia in fabula de Cupidine. Quibus aaduntur Impetus phiIosephici sive notata amanuensis ex Lamiliaribus magni viri colloquiis. Ecquaenam illu i. Iudicia vera de interpretatio

ne naturae. 2. Phaenomena uniuersi, sive Historia naturalis ad condendam philosophiam. 3. Scala intellectus, 4. Prodromi, sive

anticipationes philosophiae secundae. s. Cogitationes de natura rerum deque sectione corporum, nee non continuo & Vacuo. 6. Inquisitio de motu. . de auxiliis mentis, S accensione luminis naturalis. 8. de interpretatione naturae Sententiae XII. 9. Procemium de interpretatione naturae. io. Topica inquisitio de luce N

220쪽

lumine. 6ὶ Silva silvarum, sive Historia naturalis, latine reddita a medico quodam . p. 749. In qua e XPerimenta traduntur circa varias res physicas. 7 Nova Atlantis. P. 267. Fabulam hanc eo animo confinxit auctor. ut in ea modulum quendam S descriptionem Collegii ad interpretationem naturae instituendi. Scnomine Domiω Salomonis, sive Cossuti operum VI. dierum insigniendi, exhiberet. In eadem quoque librum de legibus, sive de optimo civitatis statu condidisset, nisi prolixitas operis, Historiar aue naturalis colligendae desiderium ab hoc eum opere abstraxinent. 8ὶ Historia regni HENRICI VII. Angliae Regis. p. 99s.

Opus vere politicum; quod etiam laudatur ab Hug. Grotio, cinis ringio . Forsiησο, & Baecuro, at quantis nominibus t ut magno eum iudicio, eleganter ac prudenter, atque ad formam vitae AV-GVSTI a Tranquillo concinnatae scriptum. Historiae huic p. tiai. subiicitur Ina ex vocabulorum ea contentorum, quae Anglis sunt peculiaria. 9 Sermones fideles, ethici, politici, oeconomiis ei sive Interiora rerum. p. II3s. Illi ex omnibus auctoris operibus fuerunt acceptissimi, eo quod prae ceteris hominum negotia stringere. S in sinus fluere viderentur; nec ipse diffitetur, esse ex optimis fructibus, quos gratia divina calami sui laboribus indulgente exhibere potuerit. Io) de Sapientia veterum liber. p. 1143. In cuius Praefatione agit de fabularum origine & scopo suoque in hisce tractandis proposito, illas videlicet non esse inventas, a quibus recitentur & celebrentur, ut umero, resiodo &ceteris, sed tradi ac referri, tanquam prius creditas & receptas, nec tantum facere ad involucrum & velum, sed etiam ad lumen& illustrationem, sive ad institutionem & .insormationem hominum, seque hic antiquitatem & res ipsas illustraturum, S dum alii rerum imperiti, nec ultra locos certos communes docti parabolarum sensus ad vulgaria quaedam & generalia applicaverint,

veram autem earundem Vim & Proprietatem genuinam, ac inda gationem altiorem non attigerint, apertis S planis a tergo reli- his ad ulteriora & nobiliora excitato gressu contenturum. n Dialogus, aut potius Fragmentum dialogi, de bello sacro. p. I293. Qui est mixti ex rebus ad religionem spectantibus & civilibus argumenti, in eoque disputatur, an populis infidelibus, & praecipue potentissimo & maxime formidabili hosti Turcae bellum, ut ppel-

SEARCH

MENU NAVIGATION