Clarorum Germanorum ad Ant. Magliabechium nonnullosque alios epistolae ex autographis in Biblioth. Magliabechiana, quae nunc Publica Florentinorum est, adversatis descriptae. Tomus primus

발행: 1746년

분량: 440페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

E PIs T O L A1. . 32 brica notavi, verborum Italicorum, nemo apud

nos a sequitur, ne quidem populares tui, qui hane linguam artem faciunt ; proinde quid monstri alant, paucis significa. Nequeo satis mirari, non intelligi posse verba caeteroquin tritissima , nec vidi ego unquam in re facili

maiorem dissicultatem. Porro Principum Italiae, vel potius Coniugum eorundem &Liberorum quotquot. supersunt, nomina , nisi grave est, mihi sodes . enotato , adiectis annis quo quisque vitae usura coepit frui . Mitto initium & finem Athanasianae meae in Psalmos Parapbraseos , ut dispicias . . num eadem haec nostra sit, eum illa. quae ad vos asservatur. Si ad Te pervenit Catalogus afSS. librονum Bibliotbeeae. Augustanae , quem Amicus meus Antonius Reiferus nuper edidit, videbis

editionem libri a me flagitari ; sed praeterquam quod principio & fine truncum est

meum exemplar , tum quoque alibi multae sunt lacunae, mendisque laborat innumeris , ut nisi Tu subvenire digneris , animum plane despondeam . Potes igitur non me tanorum, sed universam Rem p. Literariam , magno assieere beneficio, si opem seres ; debeis bitque Tibi magis, quam mihi, Iibrum posteritas . Quod alias Tibi misi inventum granis

deburgicum, nunc iterum mitto, nam rem tanistam Te cognoscere aequum est . Nisi fallit nos promissor, centum amplius boves sacrifieare debebat Genio suo. quem tam propitium habuit, ut rem omnibus impossibilem visam nullo negotio expedire, iaciliusque Sinensem linguam tradere queat, quam vulpes Pirum comest. Interim. non pertinet is hoo

372쪽

318 IO. CHRISTI OAGEusEILIImo ad eorum hominum numerum , de quibus arbiter praedicat , quod summum inter eos certamen fuerit, ne quid profuturum seculis, diu lateret , dum pro solo ' pretio facere vult ut opera appareati. Multos hactenus Tibi commendavi , mi Μυιiabeebi , sed pro Eximio Viro Iobanno Fabricio , qui hasce tradet , tanto intercedo studio, quanto omni possum opere, Teque rogo , ut illum ea humanitate . qua peregrinos prosequi soles, complectaris et est enim dignus qui a Te ametur, sive virtute. Te ad quem ama dum induci pateris , live eruditione . Vale, multum, Vir Clarissime, & fave &c. Sc. Raptim a. d. 3I. Martii An. I 67s.

ΕQuidem , mgilaberbi Illustris , ingenuo

agnosco, Te satis causae habere, ut me' plane ex eorum numero segreges , quibus bene cupis . & quos complecteris lavoro . Nam dum Tu beneficiis me plane obruis, Maut libros dono offers, aut alia ratione de fama & extimatione mea egregie mereri fluis das, ego contra ne verbulo quidem me his . tuis meritis dignum demonstro, atque omnia benefaeta ingrata habere videor, atque irrita, Proinde hoc iterum profiteor nihi: praeter fas Te acturum , si graviter mihi succenseas . & affectus erga me immutes. At ego Te per omnia sacra rogo, ne id iam cere instituas, & aut vehementer fallor, aut

373쪽

RPIs TOLAR. 3 9 hoe tamen de Te polliceri mihi ausim, non dubitare Te , vel in ipso hoc pertinaci silenistio, de mea in Te fide, & observantiata . Atque sic profecto se res habet: possum cum

quovis alio de harum praerogativa rerum, Contendere, utut nemo fortasse in seribendo ignavior me deprehenditur. Quamquam valet aliquid ad me excusandum, quod omnino dispudet pro literis tanta refertis eruo ditione, quales a Τe ad nos veniunt , fimispliciter steriles & ieiunas mittere . Nam , ego probe scio, Te etiam quae apud nos. in Germania geruntur , aut ab Eruditis edit sunt, longe cuius rescire atque accipereo , quam ea mihi innotescunt, aut ad me perferuntur ; itaque nolim vetera narrando mitis tendoque & riciculus fieri, & Tibi movere nati seam. De occupationibus nihil dicania , quibus tamen, certum est subinde vehementer me distrahi; 'imprimis pou quam Celsissimus Princeps adolpisus Iohannos Comes Palatinus Rheni , eius qui postremum fato iunctus . est Sueciae Regia germanus frater , utrumque Filium Principem mihi , credidit , cui sacro pignori servando , dies noctesque invigilare me addecet. Amabo igitur , mi Multaboebἐserva mihi tuos amores, tuamque benevole tiam , quam si minus literarum crebitat mereor, dabo tamen operam, ut aliunde eris ga Te, nomenque tuum ita me geram , ne Tu quaeri possis male Te collocasse tuum erga me studium . De reliquo excudetur mox farrago librorum Hebraicorum , cuius elenchum ad Te misi . Multum exercuit m

Lipm ni protervitas, cui tamen confido tan-

374쪽

33o l . CRRIsT. VUAGENfEILIrdem esse fatisfactum . Utinam haec nostrata ad inbuendos Christiana Religione Iudaeos quideon serant ; ob quem finem unice suerunt conis scripta . Amicus me inscio imaginem meam fieri curavit, itaque eius exemplar exhibeo, quod boni consules . Uellem Tuae quoque sessigi ei daretur copiam , ut illam omnibus ostentare queam. & dedicare in Museo. vi. ris Eruditissimis Gνegorio Leti. Antonio Maseis . Coroelio . Asparsio , Iob ann/ Crnelio , quia Tu solus autor. suisti ut benignam mei memoriamini icerent, itaque iisdem, nisi grave fuerit, Tu quoque nunciato, gratiam apud me repositam esse tanto favori, ae me nomen illorum &Iucubrationes in pretio reverenter habere .

Novissime commendo Tibi Viros duos, qui has ad Te deserent. maiorem in modum, Menixissime; sunt enim tua benevolentia digni, sive gemis illorum . sive mores , & eruditionem respicias. Quamobrem & ego eos praecipuo semper amore dilexi, ω hoc nunc illis beneficium dare volo, ut a Te pariter amentur, quo ego maius nullum iis unquam

impertire possum . Horum alter Fetzerus ,

ius, Universitatis. Procancellarii filius est: alister Endorus , illum Iohannem Mauritium, cui Tu faves , propinque attingit agnation .

Vale, vir Amplissime. & salve, &c. . Alidorsi Noric. a. d. s. Augusti A. 1677.

375쪽

QV 3 nuper ad Te perscripseram, recte

Tibi redditas suisse minime dubito . Nunc occurrit in quo fide tua , de opera mihi opus est, easque ut mihi impi rare liceat , summopere a Te contendo . Niis mirum coepi consilium de colligendis, eden disque aliquando Inscriptionibus quae in Cip. pis, ac monumentis Iudaeorum passim per Europam deprehenduntur . , Hoc fine, ut iis potiar quae in Italia extant, videor ad Te confugere me posse; quippe in re iusta αfacili . Suffcit enim Iudaeis aliquibus , qui apud vos degunt, pro autoritate hoc imperires, nec mora a tribulibus suis, Romae, Venetiis, Patavii , Ferrarae , Mantuae , ω alibi agentibus . sepulchrales titulos petent , M ad Te deserent. Interest ipsorum ut id

fiat, . nam saepe coemeteriis tesorum , qua plerunque extra Vrbes sunt, inducitur vastitas, peritque omnis virorum, caeteroquir inter ipsos magni nominis, memoria , qua hac ratione perennabit . Rogabam nuper Cl. Patanum mihi transmitteret quid tumbae e leberrimi Ris Isaaei Abarbenetis, quem Patavii sepultum suisse constat . inscriptum sit et verum is respondit, eius sepulchri nec u . Iam, nee vestigium superesse, eo . quod i bello superioris aevi illud cum omnibus, Iuis, daeorum tumulis, quae tum visebantur , suerit deletum . Luxuriare solum Iudaei in eius-

376쪽

33s I . CHRIST vUAGENfEILII modi Inscriptionibus ; quamobrein eas quae elegantiores sunt, si ve virorum, sive foeminarum illae deprehendantur, mihi communicari velim . Aiunt etiam Iudaeos Romae inocolas, quotiescunque novus eligitur Pontifex, varias . in laudem eius. publice assigere Inscriptiones, quarum aliquas videndi me 1imiliten cupido tangit ... Quod si in hac re, Vir Amplissime, subvenire nobis dignaberis, praedicabo hoc beneficium eo quo me decet

modo, . Tibique ipsi hinc monumentum orietur,t omni aere perennius. vale, vir Sum me in nos, quod facis, ama. . : Sc. . Alidori. Noric. a. d. ao. Decemb.

asin

NEstio equidem , Antoni Amplissime, unde

sermo mihi: exordiendus sit , quaequ*excusationis argumenta adhibere debeam, post tam longum . & pertinax meum silentium . Enim vero nec habui. eius causam aliam , nec aliam quoque allegabo, praeter eam quam saepeliam expressi ; scilicet aegerrime me accedere i ad scribendum literas inanes , nec in universum quid magis genio meo adversari. Imprimis scelus reputo Tibi, vir Prae- sanetissime, nauseam creare nugis meis . quem nihil rerum quae uspiam gentium memoratu digna geruntur , ignorare sinunt viri, Eruditissimi, a quibus non elegantes tantum sod do momen tosas quotidie accipis epistolas .

377쪽

EPISTOLA 1. 333Agnosco tamen in eo me vehementer pe ea ise , quod non pridem fgnificavi acis cepisse me Inscriptiones Hebraicas , quibusteitium me bealii , & Tibi hoc nomine, acas, quas debebam , exsolvi gratias. Caeinterum ea tua erga me est humanitas , ut non desperem hanc noxam Te mihi. condois naturum, quando publice potius, quam privatim hoc beneficium praedicare constitui.

Paro enim MIumen Inferaptionum Hebrarcarum se ui accedent Epistolae Hebraeo sermone. a Iuinaeis ad me perferiptae . Continent haec mulista scitu non indigna, tum vero ipsa novitas rei fortasse homines ea piet, nec enim i qui iaquam hactenus simile quid edidit . Quod si aliquem ex vestris Iudaeis , qui Hebraicae scribere valet, extimulare potes, ut subinde de Te, rebusque Italiae quaedam mihi naris Tet, faciet hoc ad augendum gloriam dignita. tis tuae. In libro quem nuper edidi s r , diu multumque dubitavi, num liceret Tui proli-Nam mentionem sacere, quando alterius longe generis est, quam , quales in hunc usque diem Sol aspexit ; itaque vereor ne Romae flammis adiudicetur. Satis tamen in Praesatione meum exposui consilium, nec unquam ea mihi mens, ut quid committam , quod aiChristiana alienum sit Pietate . Interim non

1 Tela ignoa Satanae , δος ost Areani , ο ιρεν biles Iudeorum adversus C, ristum Deum , ε' Christianam Religionem K, i , Hebraice cum Lam ina versione , aanorationibus, o praefationibus ' ΙΟ Christ. MVagenseisi . Aeredit mantissa do

378쪽

33 O. CHRIsT. vUAGENS ILII ausum sum Mantistam , ceu proposueram , Tibi inscribere, nee nomen tuum, una cum meo, supplicium luat. In Protestantium E clesia , ubi liberam linguam calamumque ha-hereus, non minimam inivi gratiam , Viri. que . insignes meum institutum palam colla uouant;; verum an idem Romae eventurum sit nescio. De reliquo diu iam apud me iacent exemplaria duo libri mei compacta, quorum alterum Tibi, alterum R. P. Bartoloecio deis stinavi; verum desuit mihi hactenus commo

ditas eas ιrani mittendi . Quaeso Te , vir Amplissi ne , an non est fortasse Serenissimi M gni Ducis in Aula Imperatoris Legatus , euius opera uti possem in rebus ad Te misi standis Nostri Mercatores non satis probant imi hi fidem suam & industriam , ac nollem quae exhibiturus sum perire. Hodoein porrcum, quo me beasti , recte acςepi , sed

nsertationem: de Cometa non item . . Atqu

ne quid dissimulem, CL Arnoldus nonnihil

aegre seri, toties mei causa molestiam sibi creari:, etiam cum aeris sui dispendio. Quamobrem nee unquam certiorem me reddit de iis, quae illi circa res literarias annuncias. Obtuli autem semper me ad solutionem eius quod meo nomine erogavit id cum non patiatur, quo odio illius me liberem , superest illud solum remedium , ut imposterum ea, quae me tenere voles , ad D. Henr. Straub Mercatorem Noribergensem perferri iubeas . vale, Vir Clarissime, & me, ceu omnino facis, ama . Sc. Raptim Alidors. Noric. a. d. s. Novemb. An. 1681. EPI-

379쪽

IAmpridem literas a Te expecto , quibus

non tantum significes traditum Tibi tanis dem esse librum , quem transmisi . sed &nobis exponas, quid de eo iudices . Enimvero frustra hactenus sui, & illam tuam inscribendo assiduam sedulitatem nunc quidem requiro. Nolim autem dubitare recte fascem ad Te pervenisse , quem l Venetiis auracberus curandum suscepit Ai Effluaere autem menses omnino seκ, vel plures etiam, ex quo librum perserendum dedi . Quamobrem rogo TO . Uir Clarissime, ut tandem sciam , quid illi evenerit. Nuper mihi relatum fuit, habere nunc rursus Iudaeos aliquem qui pro Messia se gerit, & pro tali a vestratibus Recutiatis, maxime Mutinensibus suit agnitus . Nari /tus est in Germania, eique R. Mardochar no. men , nec ita pridem deserta Italia ad nos rediit. Credo Inquisitionis metus solum veristere hominem coegit, cui utique poenas dedisset, si res in publicum emanaget . Edam proxime librum, cui Inscriptiones sepulchrales Iudaicae accedent, proinde aliquibus , imprimis vero veneti . , Romani , atque Anis conitanis, si porro mihi subvenire dignaberis, magnam & solidam Tibi reseram gratiam. Incipiunt nune Lipsienses quoque, Ita. Ios Gallosque aemulando, edere acta Er ditorum, quorum specimen sine dubio ad Temi sit Caνp vias noster , quem illi negotio

380쪽

336 1 CHRIST. UVAGENS1ILII existimo praeesse . In Conrimis obitu magnam Germania nostra iacturam passa est , nec enim novi alium qui ei ut locum digne supplere queat. Vale, vir Amplissime, de nobis, ceu facis, fave &c. Ser. Raptim Alidors. Norici a. d. 13. Maii

. ν . . l . . . . . .

EPISTOLA XXI.

- . . .

ΕQuidem agnosco. ac libens, scelus meum,

nempe tardum & infrequentem me hactenus fuisse in scribendo, nec functum esse ossicio in reddenda , gratia favori tuo, quo perpetuo me prosequeris . Spero tamen d a. turum Te veniam negligentiae huic , quae non una ex causa prognata . Nam ut valetudinem, qua subinde tentatus mittam, perinmolestum quoque mihi accidit. ad Te virum Reipublicae Literariae Primarium , & quem non tantum fascibus submissis colit quicquid est Eruditorum uspiam gentium, sed ia de rebus praeclarissimis assidue certiorem redadit, literas nihili inanesque mittere, hoc est, Anser argutos olores rauco clamore interis strepere . Sic enim persuasus sum, & sic animum induxi meum , non posse Tibi acceptas pervenire epistolas nullius argumenti, & quibus legendis tempus tantum inutiliter teras. Quid autem ego Tibi scribam ex hoc oris bis angulo, quod non alii longe melius exoactiusque reserant ρ Enimvero dum parco privatis inter nos verbis, . hoc .tamen conosti

SEARCH

MENU NAVIGATION