장음표시 사용
391쪽
E P I s T O L A 1 . 347 sim optimo , debita praeconia tribuantur .
Communicabit sine dubio Carpzovius cum
illo quae scripsi, & pudebit hominem, pigebitque suae petulantiae, si non plane stoutem perfricuit, pudorque omnis illi periit. Tu ergo, vir Celeberrime, noli porro angi, quin potius contemne hominem insta iram
tuam positum. Caeterum gratias ago ob ea quae circa res literarias mecum communicasti, nee dubita suisse omnia valde accepta . Diu iam ex Gallia nihil audivimus , atque prohibemur per Leges publicas eum incolis illarum regionum commercium epistolarunia instituere. Utinam Rex Christianissimus vo. luisset, supersedere Bello hoc , atque sic rea et ius sibi, nobisque pariter consulisset. Ex Iiteris quas ad Fabrietum collegam seripsisti, vidit Te . requirere Pinhuma Saubertrana . Equidem nescio num satis dignus si libet qui ad vos perferatur: mihi certe aeque ae aliis , multa in eo minime placent , tanquam scripta inconsiderate a recenti in Cathedra . Theologica, & affectatore praepostero novitatis. Vbi me monueris pervenisse ad Teii quae transiuisi, dabo alia quoque perserenis da. vale, Vir Amplissime, & nobis fave. Scr. Raptim a. d. x 4. Febr. 1694. '. Visum his subseribere quae ad Carm vium exaravi. Simulare visum est . quasi in is vectivam in Tenaeιium seriptam ad me misisses. ut hie ea de re redditus certior, sibi metuat x atque maledicere desinat . Circa libros edendos & editos mecum communicavit Illustris Muliabecb3us ea quae exhibeo Caeterum is quidem iniquissime, -l sert
392쪽
stri iniuriam, qua a Tennelio fuit aspectus, & misit ad me invectivam, qua accerrime illum perstringit, eiusque mores, & animi ac corporis vitia , pro amaritudine quae Italicis ingeniis inest, insectatur. Mirum unde omnia illi innotuerint, & nunc demum quis qualisque Teneteliut sit compertum habeo. . Vellet Magliabeehius satyram apud nos edi, sed continui me, mihique decretum rursus tuum consilium admittere, & hominem misissum sacere , qui suis obtrectationibus sibi magis nocet quam aliis . Quis enim non aversetur illum, qui Virum Optimum , quem omnes ubique gentium Eruditi colunt, Se adeo. Reges , Principes , ac Purpuratii Romanae Ecclesiae Patrest maximi faciunt, qui Neminem unquam laesit , & Germanis quibusque Florentiam venientibus , plenus -huma' nitatis semper promtum .& expositum .seis praebet contumelia assicere sustinet ,: non
laesus ipse quin potius, literis benevolenti Dsimis ab eo honoratus . Nequeo satis quam hoc sit, factum male proloqui , & maligno
ingenio, necesse est natus sit Tenetesius y qui in Cl. Bonaeo carpit, quod alios delaudat , in Mutiabeebio ferre nin potest , . quod alii ipsum praeconiis efferunt , quodque is' Hectoris Naeviani exemplo , sensum qu thdam& voluptatem percipit , quuties a laudatis laudatur; cum contra Tenaelitis , si cui i placere . intelligit quas scribit offinias hypercriisticus, valde paratragoediet, ac inflet stis , ranae instar de qua est in Apologis
Scribam in hane sententiam etiam aliis.
393쪽
Ε idem praeclare semper sensi de tua ,
Multabeebr illustris, virtute ; non tamens da veniam veritatem ingenue profitenti Icredidissem eam talem tantamque esse, prout nunc reapse id comprobasti , dum ne quiudem ad animum revocas iniurias , quibus praeter omne meritum es affectus . Ergo prout aequum erat , dilaudavi hanc moderationem Amicis omnibus, nec est ut metuas, quosdam in ea porro opinione . esse, voluisse Τe honori & existimationi tuae vindiciis aliquibus consulere , quippe bona fide professus sum, haec eam solam ob causam . me scripsisse, ut in timore esset . Tenzelius, &Te lacesse 'e desinat . Nimirum hoc aiunt ., esse ei malam mentem, quae alienis laudibus data opera obli rectare suadeat . Erg. quoniam citra fraudem , tui commodi cauissa , & ut imposterum missum Te faceret ,
morum aeque ac Scriptorum alienorum temerarius Censor, illud de Satyra commenistus sueram, haud spero Te mihi hoc nomiis ne succensere. In animo erat vetus Comici dictum Veterem iniuriam ferentes , nibri ea r facere, quam ut novam 3nvitent . Tibi vero magis placere video , illud alterum ab eodem autore prosectum: Baechae baeebanti miis nime adversari nos debere . De reliquo comsido iam tandem ad Te delata esse quae mi.
seram, quia balia quae simul Venetias perse-
394쪽
sso I . CHRIST. UUAGENS EI LII renda dedi, recte fuere tradita: ergo avide responsum tuum exspecto. Imprimis novisse velim , quo ritu Romanus. Pontifex fascias consecret, quibus Regum liberi recens nati involvuntur, quaeque illarum sit sorma Mhabitudo. De Corona quoque Modiolanensi,
qua olim Imperatores inaugurati fuere , rogavi me edoceres, num ea adhuc extet, equa materia sit conficta , & num clausis , an vero aperxis annumerare illam conveniat. De illa quoque Corona, quae Modoeotiae vobis mona appellatur Imperatori bus imposita suisse dicitur, cum multa incerta, . & fabulis assinia apud nos circumferantur, quid vere habendum sit, cognoscere
desidero; sed de his scripsi alias, nunc novum me solicitat dubium, an nimirum Pius IV. Papa ex incluta Medicea Familia originem traxerit , quod assirmare aliquos, ali in fietari animadverto . Quia nunquam vel verbo me monuilli, quid de muraspide nostra sentias, prope in suspicionem adducor ,
periisse illud exemplar quod miseram ; his
igitur novum adiungere visum eit , nania. Adversus calumnratorem apologia figura destituitur . Ipsius machinae ideam parvam ligneam, & qualem Imperatori , diversisque Principibus obtuli, si dignam iudicaveris, ut
ad eam Sereni ismus Hetruriae Dux respiciat, per occasionem perferri iubebo. Has literas Tibi tradet Nobili stimus Serdelius, cuius Patruum Brandenburgici Electoris Consiliarium etiam de facie novisse Te Credo, certe erv.
ditio, & in Re Numaria veteri peritia summa Te latere non possunt, nec addo plura in
395쪽
EPISTOLA E. I sse in commendationem Nepotis ; dubium enim nullum ultro Te illum inter veneratores adis missurum . Est sub proelo opus meum ingens in varia' loculamenta, hoc est tomos , distinctum, sed iuventutis tantum us bus diis ea tum et complectitur enim ea , quibus ad Liberales Artes & Philosophicas Disciplinas animo comprehendendas iuvari illa ' potest , qua in re subinde nova methodo illi consu. Io . ' Non merebitur fortara , ut Tibi illiuhcopiam faciam, cum meliora apud vos parietes loquantur. Vale, Vir Amplissime, &nos amare ac tueri perge. Scr. Raptim Alta ors. Nor. a. d. a I. Iunii Ana
CItra moram visum est apud Te profiteri ,
quanta me laetitia affecerit Nobilissimus Im B ur, dum non solum e gravi morbo Te convaluisse significavit . sed & literas tuas, quas ad illum ea de re perscripseras exhibuit in fidem . Enim vero expediebat Tibi aegrotare , ut cognosceres , quanti Tetuaque merita faciant summi Principes, quam. que Te in oculis gerant & pectore. Macte, Vir Amplissime, hac felicitate; ibis in exemplum Literati Viri in honore & maximo pretio habiti. Ad me quod attinet. velim vehementer, ut si rerum humanarum conditio hoc patitur ,, ea Tibi longaevitas obtingat , quam Poeta in i iocoso carmine , sed utique
396쪽
3sx Io. CHRIST. vUAGENS EI LII serio, est ominatus. Illud interim certum .
quocunque tempore non vitam, sed mortali. talem exues, tum demum in existimatione, ac fama hominum Te futurum , livore &malevolentia, qui paucorum animos Occupant, penitus una extinctis. De reliquo hoc apud Te quaerendum est, periisse sine dubio tum literas aliquas meas, tum imprimis fascem .
quem ad Te misit , spissum illum quidem, &qui varia tum nostra , tum aliena contine. bat. Communicaveram imprimis tecum mais
chinam quam excogitavi , & cui H ἐν pit nomen feci, quippe hac quis fretus, non
tantum . certo certius effugere potest undarum
pericula, sive naufragium ille patiatur, sive regionis alleuius fiat submersio , sed & una infantem eximere licebit praesenti periculo , cum auro & argento facto ae insecto , &instrumentis quoque literarum quae aliquod momentum habent, ne de alimonia in muItos dies suffectura quid dicam . Rudis est machina, & ideo facile parabilis, nec magnae molis in qua adornanda naturam ducem sequutus sum, quo digito exserto viam illa commonstrabat ; quin nec molestiae ulli, aut ponderi usus eius est obnoxius . Fecere periculum varii Principes in fluviis & lacu. bus undosis, nec sesellit illa e3pectationem . Vtinam scirem quos potissimum Venetiis amicos habeas, ut apud aliquem eorum , quae ad Te destinamus , possint deponi , ut sic suae offensa. iter suum porro prosequantur δnam id quidem permolestum est , aliqua
transmittere, quaς in aliorum omnium potius, quam tuas manus sunt peIVentura . .
397쪽
E PI S TO L AE. ' 33 Semel iterumque a Te . vir Amplissime , petii doce ies me quae figura sit illarum Fasciarum , quas Summus Pontifex consecrare solet. ad involvendum iis recens natum Principem insantem , & qua ceremonia , quibus que verbis haec sacra peragantur . Saepe Fasciarum eiusmodi mentio fit in relationibus rerum novarum, quando nempe peregremittuntur, itaque aveo scire quomodo illae sese habeant. De Pio IU.j quoque Pontifice dubium mihi , num fuerit ille ex Sereni iasma Mediceorum Familia oriundus , tam parum Scriptores circa eum tibi conflant , & in diversa abeunt. Fas sit hoc quoque, abs Te petere , certiorem me ut reddas , qualis sit illa Corona Mediolanenus Lombaria dica , qua Imperatores inaugurantur et an
nimirum, propria & peculiaris aliqua extet huic negotio dicata , & si talis habeatur , quae sit illius sorma ac habitudo , & num
clausis, an vero apertis accensenda veniat . De his omnibus si me erudies, saxo Minervat reseras immortale , quo nemo maius dare potest , nemo expetere. Ita vale, Vir Celeberrime, & quod iacis fave, &c.. - . Alidor fi Nor. a. d. 26. Octob. I 694.
IAm olim me destituunt literae tuae, prae-
te F morem tuum, receptamque perpetuo consuetudinem . Licebat; eam ob . causam. triste
aliquid de tua sanitate ominari, imo non desuere , qui asseverarent Te . mortalitatem Tom. I. Z exutia
398쪽
3s4 o. CHRIST. VVAGENI EILII exui se . Non inveniunt apud me fidem horum dicta, uti solent amantes aegre induci ad credenda ea, quae illorum affectui adversantur, & spero me propediem a Te accepturum literas omnia laeta & prospera fignificantes. Obsecro igitur , deme meam mihi solicitudiis nem, quae me prope conficit, nee patitur ut prolixam Epistolam scribam. Interea loci eum, qui hanc deseri, Nobilissimum ac eruis ditione eultissimum D foetiam Lipsiensem Tibi maiorem in modum commendo, ut illum tuearis, gique inter eo admittas , quibus praecipue laves. Concedet is nemini obseris vantia erg nomen tuum, nisi quod me excipere oportex amicum veterrim9m , , ae ideo in Te colendo ante alios omnes . Vale , Vir
R Edditae mihi sunt literae tuae, quas pauislo post initium huius anni ad me perstriis psisti; . in quibus id imprimis miratus sum,
non facere Te . mentionem ullius Epistolae , quam a me acceperis . fquidem non dissiteor, aet/tem ingravescentem, tum alia 'itia , tum hoc imprimis afferre secum, ut ad literas scribendas nescio quomodo sim paulo socordior. Non dςsum tamen playς ossicio , imprimis eris ga Te, quem tantopere semper dilexi, coluiisque ςX animo, ita ut cum quovis, inter inis numeros i qui Te observant, certare possim de praerogativa . amoris erga Te, &.venera.
399쪽
tronis. Quamobrem quoties quem hinc ad vos lier facere comperio, non intermitto illi liter as commutere, quas inreroum negligentius curari, ac plane perire, in suspicionem adduis: cor , Gaudeo interim nihil ea propter decedeis Ie tuo erga me a nectui & benevolentiae sinis gulari . quibus ut aetatem me frui patiaris,
summopere a Ie contendo. Capio magnum argumentum perennanti favoris tui , Epistolam R. P. Rapbaeir uelι' runta , quam i me. 1 cum communica M. & video Te id enixe operam dare, ut etiam aliis innotescam. & simi in pretio. Noli, obsecro, dubita e me mum.
tuum facere, & tum inter amicos, tum in iis quae aedo , irequenter dilaudare virtutem tuam, & tua in Rempub. Literariam ingenis ilia merita, quod & deinceps iacere nunquam intermittam. De reliquo, dicere non possum quanta me laetitia affecerit solicitudo, quam ad Iudaςos convertendos Ferrarae adhiberimincia . Ita voveo, ut Deus Eminentissimo cardinali Legato benefaxit, quo auspicia sua Diuino Iniit tuto diutissime commodare queat . El, o utinam tantum exemplum , alios ad imitationem conelieti Nisi fallor, sunt vestrates in Italia Iudaei , nostris minus per vivaces, quippe Talmudis . & avitarum traditionum non aeque gnari.' Is qui nobiscum agunt, non
sussicit domi suae superilitionibus imbui, sed
ad ultiores saeti . modo id facultates .permitistant . Poloniam petunt, ubi eruditio illorum stabulatur . Laudata P. Raphaeli, quin & Uener abi ii P. Carolo di S. Anatasia , ut me porra
accurate commendes, atque meo nomine mutitati alute ipsos impertias , valde rogo. CO
400쪽
IO. CHRIIT. UUAGENS in II plura sane, ut ratio otii mei constaret , evulgavi , sed quae pleraque sunt extra literatu ram Hebraicam , & ad Ius nostrum Publicum attinent. Prodiit sic nuper opus Scholasticum voluminum omnino ut Pera inscriptum , ω quod ea complectitur, quae proprio Filio eruis cliendo composui . In his tamen quia Historia Vniversalis traditiones Iudaicas inde a Mundi principio, ad Reipublicae eorum panole-triam usque percenset, fortasse usui ea esse posset; sed non video occasionem, qua hae pvobis missitare liceat. Lavii cuiusdam Amici
mei , & quondam Diseipuli , Dissertulo, de
Cabbatae origino sub Praelo est . erudita insigniter . & cuius, cum brevis sit, simul ac parata erit . Τe reddam compotem. Nunc tua,
Multaboebi Amplissime , mihi usus est opera, quae facito ut mihi apparea P. I Scire summopere velim, num Mediolani extet 'vetus aliqua Corona, inaugurationi Caesarum nostrorum, tanquam Lombardiae megum , , unice dicata,&, si talis suppetit, quae sit'eius sorma &habitudo . De Romana quoque Imperatoria Gorona quaerere libet, num vera & genuina in Urbe habeatur, etsi multa persuadent , nullam ibi reperirν, sed quemque Impieratorem, cum mos p Italiam coronationis cauta petendi adhuc obtineret, ea Corona fuisse redimitum,iquam ipse suppeditabat. Memini cuin Romae agerem, vidisse me circumferri quasi quosdam Indices , quibus pretia Numorum antiquorum
indicabantur, quid nimirum quisque valeat,& quanti sit emendus: magno bene fieto me assicies, si eiusmodi aliquem mihi perrexeris, idque ut iacias maiorem in modum precor.