Ioannis Wieri, ... Opera omnia. Quorum contenta versa pagina exhibet

발행: 1660년

분량: 624페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

29 Da MAL 1τrcho IV sub lectum se dejecit, quaestus mustulam fuga sibi excidiaei lectum

veto repetens, se reperisse narravit. Saepius inde vim sibi inferre velle videbatur, fugamque aliquoties adornare: Quapropter, quum semel in porcino sterquilinio inventus, extractuique arctiori coerceretur custodia, tam firmiter ejus occludebantur oculi, ut

nulla vi horum cilia possent diduci distrahive. g I. Accedens tandem maxima natu filia Clatsi Gettrudis jam

annum agens undecimum, hortatur eum, ut apud Deum visus restia. tutionem exoraret. Ut autem pro ipso puella oraret, eandem ille Eu .f. -- rogat. Quae Deum implorans, illius oculos inde cum magna omni una admiratione aperit. Saepius adhaec illum diabolus admo-- .iaz nuit, ne heram multa de Deo effutientem, vel alios audiret: a quo ι---- semel mortuo, quemadmodum frequenter in publicis audivisset concionibus, nequiret juvari. Cum etiam hic alias ancillam culi . natiam impudentius attrectaret, atque lao hinc nomine nuncupa- tua redargueretur: horrenda raucaque voce respondit, se non Guiis , lielmum, sed Beelgebub nominari. Putasiae ergo nos te veriturasyait hera: cui enim nos infinitis superat modis.

ε 6. Quapropter inmitus zelo impulsus, undecimum. Lucae caput ubi ejecti virtute Christi daemonis muti, dc Beelaebub principis daemoniorum fit mentio in praesente familia, attente legit, ac in Christi nomine Satanam cedete jussit. Tandem energumenus hic vlut in anhni deliquium lapsus, sedate tota nocte jacuit ad horam δqἀσ nathaham : qua recreatus justulo, ad parentes avehebatur sanua prius, actis hero heraeque gratiis, imprecatus quoque illis Dei munerationem ob passam jacturam. In itinere autem loco plano evertebantur bigae, nihilque postea daemoniacae vexati nissensit unquam. Duxit interim uxorem, prolemque sustulit, &adhuc superest, ac vescitur aura aetherea.

Quae seto Ris filius Moris adversa nonnihil afflictus valetudine. eam credidit inductam a muliercula, cui herbarum plenum corbem in porcorum pasturam attulisset: quod gratiis actis ripsius pressisset humerum. Unde territus eo tempore puer, coepit paulatim, etiam animo dejecto, pejus habere. Hinc trica foeminei capillitii nigii & cinerei sicca , citra alterius materiae admixtionem , excerni visa est. Tandem admiranda magis, puta fetas

342쪽

i V AFFECTIS. porcorum, pelli etiamnum inhaerentes, ita siccas alvo deponebat, ut papyro conserVarentur: interdum similia cuin excrementis dejiciebat. . His ludibriis circiter medium fitigabatur annum: quae dein

pedetenti m. ut coeperuul, evanuere. Nec dubium est, ea ob paren-

tum & adolescentis incredulitatem fuisse permissa : quod quum hic

secundum naturae ordinem nonnihil morbo gravari conspiceretur, eum non in naturae vitium, aut Dei voluntatem , sed in mulierculae

impressionem retulerunt. Eam itaque delusionem diabolo, quibus explicatum est modis, permisit Deus, donec fortassis respuere. g a. Novi item cujusdam viri consularis conjugem, cujus ab

vus saepenumero arenam reddere videbatur, diabolo colludente, conniventeque Deo : quod aegrota ad illicita maleficorum divi- Γιrure, notumque auxilia confugisset, contra divinae Majestatis edictum,. ζ' ..impias horum hominum actiones comprobans. Cui certam polliceri Muit. opem cum Dei gratia, si imperata laceret, audebam. Morbum siquidem, quo afficiebatur, ex naturali causa ortum esse judicabam : at alens dejectione,quod incredula ad vetitum declinasset consilium, eam a Satana ludificari, dictabat artimus. Frequenter etenim hoc iuvenire videmus,ut quum a naturali quis infirmetur causa, Deique qui naturalium rerum usum doeuit, atq; eum nos assectare & inquirere voluit) potentiae diffisus voluntatique immorigerus ad daemonii clientelam consulturus cum Saule accurrat voluntarie,in repro-

bum tradatur sensum, ludicrisque maligni objiciatur illudendus. g 3. Dordraci ad insigne D. Ewaldi, duas haud ita pridem habebat filias Ioannes Theodori, quarum altera in quibuscunque suis

domesticis actionibus atramentum evomere videoatur,sine ullo in- valetudinis sensu, altera vero canum latratus invita imitabatur. Ad

rei prodigiosae conspectum aliquoties clam accitus eximiae pietatis vit ex ipuus petitione , semper ad ejusdem adventum , quicquid id erat ludibrii daemoniaci, desiit, ut nec unquam ille videret vel auis ditet. Novit illas optime conjundi mea altera, Henrica Hollia, . mite diabolicis praestigiis ex viva fide inimica. . A. Commemorat Cardanus, probum, quendam rasticum &amicum,qui facilius decipi poterat, quam decipere, sic ipsi narratie, M. ιε. νι-

quod morbo incognito plures laborarit annos: quo tempore excan- tationibus saepius vitrum, clavos, & capillos Gomuisset: & quanquam demum restitutus fuisset, tamen in eum diem, quo haec referrat, semire se in ventre asseverabat maximam vitti confracti conge

343쪽

num concuteret, a quo non parum vexaretur. Tum vero singulis octodecim noctibus septimabora,etiamsi horatum numerum non o

setvaret, totidem ictus annis octodecim, quibus jam sanatus fuerat, hi corde maxima cum molestia perferre, Quis in eo organo, diab li ludibriis ob simplicitatem apto, non videt daemonis actus, praestigias dc vexationes priores & posteriores ZDe pueris tamoniacis

c A P. XIII.

AM set E R. D A M o, quod Hollandiae emporium est maritimum, ejusmodi historia selipta est amplissimo viro D. Hadriano Nucolai, apud Geldros Cancellario,decimo octavo Martii anni sexagesimi sexti supra sesqui millesimum. Elapsis octo aut decem septia

manis coeperunt in hac civitate horrendo modo torqueri pueri cim citer triginta, veluti mania aut furore subito correpti, & in terram prostrati, cum intermissione tamen,durabatque hic cruciatus horam integram vel dimidiam. Inde surgentes, nullius prorsus meminere tormenti aut rerum tum actatum, verum se solummodo dormiisse putabant. Consulti ibi medici ob morbum creditum naturalem, ni- .hil effecere. Postea, ob maleficii suspicionem, ad ejusdem curat res itum est, qui suis deprecationibus variisque aliis ejus amoliendi rationibus tandundem promovere. Tandem quod ad aemhnio o sideri crederentur, ab exorcistis non paucis rogatum est consilium. quod ignoranter multa ingenii captum 6c aetatem superantia es, rentur pueri. Illi primum suo more legerunt, conjurarunt, & relis quam suam armaturam adversus daemonum insultum usurparunt; verum nullo successu. Dum lectiones adhiberentur, acus plurimas vomitu rejecere pueri, aciculas quoque, digitalia, palmi lacinias, ollarum fiustra , vitra, crines do id genus alia: nulla autem hinc subsequuta est integra curatio. Recurrit etenim hoc malum alia quoties , exhorrescentibus interim iis, qui astant, ob rei incredibile spectaculum. Aliorum relatu vera haec esse scio. g a. Hic paucis meam subjicere sententiam placuit, nimirum quod ad legitima non confugeretur consilia, Deum permiasisse diabolo perstringere astantium oculos hujuscemodi materie bus ore projectis, quae in corpore neutiquam suere, nec per arctas

puerorum

344쪽

i V AFFECTIS. 29

puerorum fauces, nec angustum oesophagi meatum aut inito ferri aut latis propelli a daemone potuere. Qui tamen . horrendum hoc spectaculum oculis omnium objecit in tam celebri loco, ut maleficii & incantationis non modo suspicionem invehetet & augetet, sed magis insontes mulieres ejusdem reas statueret, propterea ignis holocausto postea absumendas: ne innoxii sanguinis fuso negligeretur, atque ut maleficii credulitas impia altiores in animis mortalium radices ageret, de rumor hic ex loci celebritate longius latiusque disseminaretur. Sic non temete, sed cum multo faenore sibi hujuscemodi tragoediae finem aliquem decernit veterator ille.

g 3. Permittit vero Deus frequenter tale crucis exercitium , ut probetur fidei nosti ae firmitas. Interim, ne insontibus pueris nocumentum aliquod a daemone accederet, sedulo eavit. Sic dc anno

quinquagesimo quinto supra sesquimillesimum , Romae in orpha- Λnotrophio puellae citclter septuaginta, simul una nocte factae sunt rario. ν...daemoniacae: unde ne quidem una post biennium flait restituta. Caeterum genuinam mali fuscemo at fugandi rationem circiter Quinti libri finem comperies.

De quodam, civi vivo exerim clavio, se pos mortem cultri, lignum , ferramenta.

Cn et E R UM illud. quod a Christi nativitate , anno millesimo quingentesimo tricesimo nono, in quodam Elchstetensis epi Copatus pago Fugenstat, accidisse perhibet multi jugae lectionis vir JOANHEs LANorus, illustrissimorum Principum Palatinorum Gis. r. Rheni medicus doetissimus, omnem superaret fidem, nisi oculati Bectatae fidei testes adhuc superessent. In hoc pago Ulticus Neu-lasser agricola, cum crudelibus dolorum tormentis circa alterum re- in hypochonditum conficeretur, subito clavum fetteum lab illaesa cute ' manu apprehendit, quem chirurgus, illic balneator , novacula exciderat. Nec tamen cessarunt dolores, sed indies magis in crudescebant. propter, cum nec aliud dolotis te medium fore miser, quam mortem, suspicaretur, arrepto cultello , sibi guttvr absciditileaque dum tertio die ad sepulchrum mortuus efferretur, aderant tum Eucharius Rosenbadet ex ν eisienburg, Noricorum oppido,ac Joannes ab gitenstet balneator, qui astante magna hominum frequentia, demortui agricolae ventriculum inciderunt,in quo lignum

P di teres

345쪽

a 98 DE MALEpicro IVO teres & oblongum quatuor ex ch Alybe cultros, partim acutos, par-

tim instar se trae dentatos, ac duo ferramenta aspera repererunt, quo

rum singula spithamae longitudinem excedebant : aderat & capillorum instar globi involucrum. Sed quid potissimum hic admiraberis ean, quomodo tot dc tanta ferramenta in ventriculi cavitate cotitiisneti potuerint y an , qua arte sint ingesta 8 Certe non alia, quam daemonis astu dc dolo. Haec Langius. 6 a. Utrico etiamnum superstite non ea in ventriculo haesisse, ut nec clavam sub illaesa cute in carne ante sectione vere impactum fuisse, ausim dicere. Enimvero illis locis ex mala intemperie , aut humorum actium amaxu vel flatuum copia, hujus modi poterat provenit se dolor, qualem in iliaco dc colico affectu experimur. Const. inti autem opinione sinistra de maleficio jam fottassis aegrotus, vel astantes, vel utrique ducebantur, daemonis, vel illius clientelae, magis veriti voluntatem m dignam , permissisque vires, quam Dei patrocinio & incomp1tabili potentiae fis. Diabolo itaque traditi sunt illudendi, ut in carnis, antea nonnihil durae 3c tensae vel a materia, vel flatu vel daemonis astu ita apparentis, sectione clavum,& in aperiendo stomacho reliqua haec rerum monstra ingesserit, perstiti Essecantium oculis . quo id , in cujus finem hanc instituerat tragoediam, nempe incredulitatem, stabiliret. Ubi scilicet in rebus adversis, Deo relicto, ejusq; mediis ex erratia donatis ab eo,qui languoribus nostris vere mederi potest, perfidi: Satanam nimium in corpus hominis imi scilicet creaturae , ad ipsius similitudinem formatae, posse concedimus, extra ejus potestatem in mutanda rerum natura, aut materia aliqua duriori & acuta, certain meatuum, per quos inferri oporteret,

proportione in exuperante,illςse dc insensibiliter penitius ingerenda, imp llendave Oelophagum enim dc fauces vel quamcunque aliam partem ita ius diducere & extendere nequit dςmon, quocunque suo artificio, quam ex prima creatione ferant; quemadmodum alias susus ostendi. Si vero clauu n ferreum ante sectionem in parte latuisese affecta urgeas, quando tam insensibiliter cedo impreisus fuit, crutra cutis vel carnis laesionem Z qaut etiam execto clavo cruciatum, ut putabatur, excitante , non desiit in altero hypochondito doloes Sublata enim causa tollitur effectus. Qui canon physicis est celebrarissimus. Et, quae post mortem sectione in ventriculo inventa fuere,

ea inter secandum , citra controversiam, a daemone erant invecta.

At dissidii seminalium hoc viodo a diabolo spargitur, ubi eo nomiane alios.

346쪽

IV AFFECTI s. asyne alios maleficu irrogati reos confestim incusamus: quos adminisculo daemonis illud machinatos esse, quanquam insontes revera

existant, credere malumus.

Religi ae virgines daemoniacae, Lamiarum maleficio exagitari credebantur.

C A P. X.

ADMIRA si Lis & horrifica fuit vexatio quarundam monia-llium . occlusarum Verteti in comitatu Hornensi , exercitatumque a daemoniis. Initia autem ejusmodi dedisse pauperculam foeminam narrant, quae in quadragesima salis libras tres quartam' vulgus nostras vocat) mutuo a virginibus acceperat, fereque duplum circa Paschae solennitatem testituit. Hinc in dormitorio inveniebantur sphaerulae candidae velut incrustata saccharo semina, at gustii salsae. Quae tamen non edebantur: nec, quomodo perve nissent eo, sciebatur. Postea eodem in loco observabatur incessus rei ingemiscentis, velut hominis aegroti. Audiebatur item quandique vox, plerasque virgines ut surgerent, & ad ignem secum accederent, se aegrotam esse, commoneticiens. Ubi porro surrexissent, morbidam sororem invisutae , nihil inveniebant. Si quando etiam hae in arreptam matulam mejere tentarenti ea violenter erepta, lotio conspurcabant lectum. Aliquoties pedibus e lecto ad passus aliquot subtrahebantur , plantis pedum usque adeo subinde titillatis, ut prae nimio risu morituras se timerent. Tortura erat multiformis, aliarum carnis particulis evulsis: quarundam in adversam partem prorsus intortis tibiis, brachiis & facier aput evectis, & vicissim dejectis. . a. Quaedam sic excarnificatae, licet ad dies quinquaginta duos nihil praeter raparum jus citra panem sorpsissent: attamen atri liquoris, velut atramenti scriptorii multa vomitu rejiciebatur copia: uae tam ferebatur amara & acris, ut etiam pelliculam ex ore abraiseret: nec ullum effingi conditum, quo assicerentur, poterat. Cum totas tunc sedatas laetasque, recreaturi circiter tredecim numero amici sinul monastetium alias ingrederentur, illae e mensa deorsum citra vocem & intellectum dilabebantur: nonnullae in verss tibiis& brachiis tanquam mortuae jacebant. Una in altum sustollebatur, quanquam manibu , injectis obluctarentur assistentra , tamen supra eorum caput abripiebatur: eoque denuo praecipitabatur modo,

P p a ut haberi liquibus supra hominis cain

347쪽

ut haberetur morma. Postea ad se tanquam ὀ somno rediens, ὀ no- sodochio in monastellum progrediebatur illaesa. Non nulls incedebant tibi arvin extremitatibus innixae, velut αποδει, citra pedum uinsiim , qui videbantui trahi tanquam ligamentis nimium laxatis, in sacculo penduli. Arbores quoque conscendebant ut feles, ab linque proserpebant, nulla corporis immutatione. g 3. Contigit item, ut coenobii praefectae quam matrem vocant) in ejusdem ambitu colloquenti cum generosa & insignis pietatis domina Margateta comitissa Burensi s cujus in justorum resurrectione meminerit mitericordiarum patet in ex femore erueretur ea into: illaque prae dolore exclamante, & in lectum deposita, vulnus partim livebat, partim nigricabat: sed curabatur. q. q. Accidit quoque, cum duae ex hoc numero virgines simul considerent ridentes dc exhilaratae , mutuoque colloquerentur de fele nigra in dormitorio corbi inclusa a matrona, quam in oppido

commorantem nominabant: collatione clam observata a tertia virgina sana, coibis ab hac dc praefecta cum duabus aut tribus virginibus inquireretur aperireturque, unde felis exiliens aufugiti Ea hine notata mulier, tanquam maleficii rea in carceres conjiciebatur cum septem deinde aliis inter quas senior numerabatuv matrona. Cui vicini dc pauperes testimonium,eam fuisse usque adeo misericordem& in egenos profusam, ut ipsa etiam indigi rit, perbibebant. Haec eadem quaestionibus a tortore subjecta,nullis unquam tormentis ad sceletis confessionem adigi potuit. Tandem ubi ex more victum offerret Butchgtavius, se infirmiorem esse, quam ut cibam admitte. ret, ait: at se potum solummodo desiderare: quo a Burchgravio mox subministrato ipsius vestem illa apprehendens, ejusque innixa femori expirabat. Alia quoque rerum miracula hic visa sunt: duravitque ea carnificina ad annos tres manifesta, quam postea celarunt. 6 F. Eas vero virgines Satanam ob sed ille, dubitandum minime: qui ludificandi occasionem sibi commode porrectam ratus ex sale a muliercula reddito , credulis virginibus maleficii opinionem . injicere & insonti foemis insanabile inurere cauteri u studuit. Qu. propter formam sparsit granorum quasi saccharo obductorum ut ad eorum gustationem pellicerentur virgines: salsedinem autem indidit. ut suspiuionem de ea, qus salem restituerat citius ingereret. Nec defuit eventus. Concessit porro Deus eam divexandi potestatem. vel tentarentur virgines, vel castigarentur,vel ob earum incredulitatemα Disiti Corale

348쪽

i V K s p E c et I s: 3Ο Illitatem. Lubricae fidei notae fuerunt, quod non ad Dei voluntatem, sed in sceminas cruciatauin causas retulerint. Hinc quoq; satani cum illud duarum virginum concilium ab astuto fuit institatum diabolo,

qui mendaces ear D rexit voces, ut innocenti matronae maleficii stigma imprimeretur, carceresque, tormenta & caedes promoverentur. Si quoque selis fuerit vera, eam daemonium haud dubie eo invexit. Atqui, ut, daeinbnem assumpto felis simulachro , fuisse credam, potis inducor. Vides etiam constitutos illi praecise ledendi limites, ut ex alta illa evectione & praecipiti dejectione , etiamsi una mortua videretur , nihil tamen laesionis senserit: sed velut e so uino experrecta, abierit. 4 6. Non absimile fuit,quod virginibus Brigittar strictis legibus Τν iitra inaugaratis, tu coenobio, non procul a Xanetis dissio, olim uisve-s' 'Tuit. De miri4 quoque modis divexabantur, pleriique exilientibus, nonnunquam balatam vocesque elidentibus horrendas : urgebantur & interdum ex designatis in templo sedibus, capitis velamine quandoque abrepto: fauces his etiam, ne cibum admitterenr, nonnunquam praecludebantur. Perstitit varia & dira ea calamitam in platisque ad decennium. Tragoediae causa imputabatnt virgini, juvenis amore aliquando sauciae, quem ea amitate non digrearentur hujus paellae parentes. Idcirco huin in extremo moerore postae, datuAin, accita juvenis illius essigie, se objicit, eam in votum illud monasti- eum cogens: quae dicto audiens, se cancellis constringi patitur. In eluia, velutis irare percita, omnibus horrendum plurifariam exbibula spes culum: quod quidem malum velut contagio in multavptoseipsit virgines: quae ob propriam illius confessionem iptam uni versae ejusmodi iniseriae genitricem fuisse, certo crediderunt. E ea deinde capta, alioque evecta, prolem bis sustulit carceris custos tandem manumissam , a maleficii opinione inculpatam vixisse arbitror. Delusio fuit mere diabolica, qua illa decepta, se ea fecisse ij. confiteretur, quae peculiaria ipsius Satanae erant opera, At, in quem finem ea fuerant a Deo permissa, sequenti intelligetur libro : ubi omnibus imitanda harum virginum proponetur caratio. I. Moniales in Hessimonte Neo magi, daemolitum aliquot annos infestasse audio, quod dormitorium noctu velut cum turbi ingressum, testudine citharaque tam videbatur ludere si aviter,ut ad choreas temere induci potuissent virgines. Inde canis instat tu unius N. lectum insiliebat, in quam muti peccati, quod vocant, cadeb3x

P p 3 suspicio.

349쪽

iuspicio. Sitti ilia multa & longe graviora in eodem accidere coeno. bio, vivente patre Paulo: quae, ut ab illis celantur, ita a me aperiri minime decuit. si 8. Novi aliud item non ignobile collegium in Coloniensis provinci ς limitib. ubi ante annos octo dς mon canis forma interdiu plo- currens conscenden et sub interiori religiosarum virginu indumen to,spurcς velitationis indicia exterioIe vestiu motu ostendere vide

batur. idem Hens bergi accidit in ducatu Iuliacensi, sub feliu specie. Vexatio diabolica is monaserio Lento io, relata ad Lamia,

is lacte tutinose , se lac λ juncis non emulgeri.

HU c pertinent nobilium aliarumque virginum in Coenobio

Kentot pio prope veterem Marcam,in Marchiae comitatu juxta Hammonem inclusarum , monstrosae omnifariaeque convulsiones, a daemonibus excitatae, descriptaeque Lib. I. Cap. I. a. Foedissimum vero illae h.ilitum ore spirabant in ipso, & paulo post ipsum pa-roxysmum : qui alias semel interdiu , aliquando saepius invadebat, aliquoties in horas aliquot inultas protrahebatur. In accessione mali quaedam convulsae, intelligentes erant, audiebant, astantes etiam internoscere se pleraeq; postea assi raeabant. Nam in accessione propter spititualium partium dc linguae convulsiones, loqui minus poterant. lsi ς non aeque ferociter torquebantui: neq; uno modo, sed aliae aliis mitius. Sed hoc commune prope Omuibus erat,ut cum ex iis una agitaretur, ceterς quoq; in se junctis etiam cubiculis correptae, tum tumultuantis strepitu audientes, simili miserrimo modo vexarentur. a. Ut porro calamitatis hujus origo & inclementum, dehinc tragicus fabulae actus extremus, quem solum in durissimo hoc spectaculo affect1vit vetera totius ille homicida, innotelcant, cautiusque alias maliciosis diaboli conatibus, in talis illis horrendisque vexationibus ,obviam eatur, quae ex Ore unius senioris dc cordatae virginis , huic coetui consecratae dc omnium primum tam duriter assit -ctae , exceperim diligenti inquisitione , paucis bona fide narrabo. i, 3. Haec Anna Lemgou dicta,quum primum ex sinistro doleret hypochondrio, epilepsiaque correpta putaretur,ad monasterium Nonhertich. in primis religionis ergo ablegabatur,ubi ex D. Cornelii calvaria bibit: unde eam melius habuit tu, falso dicebatut a monialibus. Postea ubi haec gravius coepi ilci exagitari, aliaeque itein puellae, Dissiliam by COOsti

350쪽

IV AFFECTrs. 3O3 puellae, ad ariolum itum est. Is opinionem ingessit, crenes ab Elia

K linens co trice maleficio laesas esse. Hinc nervum sortitus diabolus , non solum eas multifariis convulsonu in generibus torquete incipit, sed incitare quoque, ut se mutuo & alios morderent caede rentque: subvehere item dc dejicere citra noxam , ut sicut plumae sibi viderentur; unde etiam non suae potestatis se esse sentirent. Si autem a percussione vel quacunque alia violentia inhiberentur, corassiciebatur graviter. At suae libertati relictae, etiamsi seipsas laedere, concutere aut mordere putarent, nihil inde sentiebant mali: at in proprium saevire corpus, necessarium este imaginabantur.

g q. Si quando Anna in paro xysmo loqueretur, fiebat id quasi

alteto inspirante& expirante: ipsa interim scipiam dum loqueretur, intelligebat : sed finito sermone penitus menti exciderant prolata verba: verum si ab aliis illi repeterentur, tum quidem sedixisse meminerat, sed pudore suffusa tacuisse maluisset. Quandocunq; etiam

orationi se dederet, eam cum attentione prosequi, aut movere huc linguam minime valuit, a maligno turbata. At si preculas suas horarias, quas Voc Ant, sine mente obmurmuraret, tantum abest, ut tum praepediretur, quo etiam inde icuius habere recrearique videremt.

Nequivit insuper ulli rei vel bonae vel malae serio attendere, tanquam mente stupida, sine sensu. discretione dc judicio. Si etiam pius aliquis suoque Deo exanimo devotus,eam alloqueretur, tum quasi a diabolo puniti videbatur. Sin vero huic aliae loquerentur foeminae de rebus suis ludicris, mire iis assiciebatur, levabaturque. g S. Haec deinde quum exorcisa tetur, incredibilem sanguinis copiam videbatur fundere per os unde nihil mali tunc temporis sensit. Omnibus vero illis virginibus ita a daemonio astectis is erat cum dolqre inaequaliter serpente sensus sub pedum plantis, quasi aqua ibias calida combussisset. Quanquam etiam varie torquerentur, cun ctis tamen aeque vigebat appetitus & nutritio. Ex junioribus mentis impotibus frequenter & multu loquebatur daemon . quibus se etiam forma nigra objiciebat in specie felis nigrae, vel Elia Lamensis, aut ejus mattis vel fratris, ut ab iis omnes tam crudeliter exerceri, crectitetur perperam. Ubi postremo Anna firmitet animo constituisset, non redire in monasterium, quo puentu ducta cesserat,sed suo Deo extra illud sani oti judicio pie in seivire, desit calamitas: si vero solummodo a collegii praefecta ad eam epistola mitteretur, toto hΟΙ- rebat corpore, quasi relapsura. Postea autem viro itu pia citra ullum

ejusnodi noxae sensum. g6. Assim

SEARCH

MENU NAVIGATION