Sanctissimi domini nostri Benedicti papae 14. De synodo dioecesana libri tredecim in duos tomos distributi. Tomus primus secundus

발행: 1775년

분량: 568페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

4쪽

SYNODO

LIBRI TREDECIM.

6쪽

SANCTISSIMI

BENEDICTI

PAPAE XIV.

DE SYNODOD DECES AN A

LIBRI TREDECIM

IN DUOS TOMOS DISTRIBUTI.

FERRARIAE. MDCCLX X V.

Impensis Io: MansrLSUPERIORUM PERMISSU.

7쪽

ΟST exactam vitae nostrae partem fere maximam Romae in iis Congregationibus, ubi gravissima Religionis , & Ecclesiasticae disciplinae

negotia tractari solent ; ut primum honore Cardinatatus per sel. rec. Benedictum XIII. licet immerentes, insigniti fuimus, cum regendam accepissemus Anconitanam Ecclesiam, & inde mox ad Bononiensem Metropolim , natale solum , traducti essemus, animadvertere jam tum coepimus, ignorari passim, aut ce te non satis notas esse multas ex Apostolicis Constitutionibus, quibus Ecclesiae instituta gravissima continentur; decreta autem, & responsa Congregationum, aut nesciri penitus, aut non recte intelligi , plura sinistris interpretationibus insequiorem partem accipi , atque corrumpi e quae demum alii ante nos Antistites in Dioeces anis Synodis bene , sapienterque constituerant , ea vigere parum, negligi omnino, Tom. I. a 3 suam

8쪽

suam vim, pretium, ac dignitatem non obtinere; propterea quod ignoti essent sontes, unde scita, & consulta illa omnia deducta, ac corrivata fuissent . Id nos perspicere certo p tuimus cum in theologicis consultationibus , quae identidem nobis prasentibus habebantur , tum in privatis colloquiis, quae saepe varias Ob causas cum Ecclesiasticis hominibus serebamus ; maxime vero quoties ad examen accedebant sive minores Clerici , sive Poenitentiae Administri , sue Parceciarum petitores, ut de singulorum scientia cognoscere

Hanc porro tantam, tamque damnosam inscitiam considerantibus nobis , atque , ut par erat, dolentibus, multa ad eam depellendam obversabantur. Erant qui opportunissimum fore censebant, Academiam instituere, in qua per intervalla temporum disputandum es et de iisdem rebus, uti passim fieri in litteratorum convctatibus solet. Ucrum, Praeterquam quod haud facile inveniri poterant viri laboriosi, impigri, & ido. nei, eo numero, qui ad conflandum coetum Academicum requiritur, id semper habent incommodi ejusmodi Academiae, quod uno dumtaxat laborante, otiantur ceteri, quaeque ille apte, copioseque proloquitur, aut non subeunt audientium a.

ni mox nisi si jam eruditi illi sint, & iisdem rebus exculti,

aut cito effluunt, ad summum rudem tantummodo, & indigestam post se notitiam relinquunt e nunquam vero late mainnant , nec ad notitiam publicam , uti opus est, propagam tur. Alii alia subjiciebant, quae longum esset hoc loco enu

merare .

In tanta consiliorum multitudine , ac varietate , visum nobis inire viam intentatam hactenus , & qua non alia fortasse planior , & expeditior . Usu enim ipso edocti , ad recte administrandam civitatem , atque dioecesim , prinponenda subinde esse populo aliqua Edicta ; ea nos exarare instituimus , non , ut alii solent, sola praecipiendi som

9쪽

muta , sed arte quadam , & apta ad erudiendum meth do , praeceptorum scilicet causas , & fundamenta common. strantes , disciplinam Ecclesiae veterem , recentioremque explicantes , ea demum expromentes omnia , quibus non solum permoveri quisque posset ad imperata iacienda , verum etiam rationes disceret, propter quas unaquaeque res injuncta esset , aut vetita, idque nullo suo labore, & incomis

modo is

Hoc institutum, quod legentibus quidem facile, at nobis, tametsi diu in ejusmodi rerum tractatione exercitatis , laboriosissimum accidebat, brevi intelIeximus, Deo nostra coempta secundante , magnas reipublicae utilitates afferre o Exceptae approbatione omnium secundissima nostrae illae San. ctiones , non intra Dioeceseos Bononiensis finex continuerunt se se, sed a1 circumpositas civitates primo , deinde ad remotiores volitare coeperunt, donec aliquot voluminibus comprehensae, & pluribus in locis impressae , ad universam late Italiam pervaserunt. Illud autem nobis optandum maxime, ut, siquidem eaedem nunc ex Italico in Latinum sermonem cum fide conversae sunt, tam fructuosae inveniantur ultra montes, & apud omne& ubique gentes, quam in Italia fue

runt.

Secundum haec parabamus Dioecesanam celebrare Syn tam ,. certis tamen praefinitis rerum discutiendarum capitiis bus, praeter quar spatiari non liceret. Erant pleraque educta ex Edictis nostris, quae cupiebamus Synodali auctoritate rata , az firma esse . Et videbamur nobis iis Edictis , &Litteris attigisse omnia , quae' gravissima sunt , quaeque ad Episcopi solicitudinem, & cognitionem pertinent . Sed, ubi

manum Operr admovere coepimus , tot simul obortae voces, tot exauditae sententiae sunt ,. ut alio convertenda consilia

nostra iudicaverimus. Negabant aliqui viri ceteroqui probi, nec indocti , ullum extiturum operis: pretium , nisi ad alia

10쪽

multa rerum genera Synodi cognitio traduceretur . Hoc scio

licet decerni malebant , illud interdici ; has , atque illas proponi contumacibus poenas ; hoc , illud ve malis publicis

remedium adhiberi; res , maximam partem , extra Synodi potestatem positas , quasque ipsi nos lape Romae rejec ramus, & a sacris Congregationibus improbatas , a summis Pontificibus reprehensas, atque emendatas videramus. His ergo tollendis ex hominum mentibus praeiudiciis, ve nil nobis in mentem Commentationem edere de Dioeeefamrbnodo , eaque congerere simul , quae circa hoc argumen. ium sparsa multis in Libris invenirentur , additis Patrum, Conciliorum , & Ecclesiasticae Historiae documentis : qua. rum rerum ingentem copiam habebamus in promptu , par-rim privato studio, partim muneribus publicis, & experientia collectam . Ut rem totam ordinate perageremus , amplam divisimus materiam in plura capita ; omniaque complexi , quae ad rem ullo modo, R. maxime ad praxim facere videbantur , Opus nostrum ad calcem deduximus. Sel, quo maxime tempore illud relegere, expolire, & multis partibus augere meditabamur , obitu Clementis XII. abrumpere opus coacti' fuimus . Romam votati scilicet ad Cardinalium Comitia . Illam igitur rudem hactenus, mancam , & impolitam reliquimus in nostra Bibliotheca Bononiens ε, hac tamen mente , ut , simul ac regressi essemus ad nostram Sedem , supremam illi manum imponere,

Verum inter haec ad supremum Ecclesiae regimen nullo nostro merito , ac praeter omnem opinionem evecti , id unum efiicere potuimus primo, ut scripta omnia, & adversaria nostra Romam exportarentur: in quibus cum esset Commentatio, de qua dicimus, eam perdiu nec attingere licuit; tam multis , tam variis , tamque gravibus districti fuimus

curis toto hoc praeterito. tempore nostri Pontificatu& ia Numquam Diuitiaco by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION