Chistophori Forstneri Austrii Ad libros sex priores Annalium C. Cornelii Taciti notæ poliicæ. Quibus pleraq. omnia, quæ reliquis quoq. Taciti libris continentur, suis quæque locis explicantur ... Adiuncta est in fine, eiusdem Oratio ..

발행: 1626년

분량: 470페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

ad superos usque virtutis consortio evectus. ut nemo posthac humanae naturae imbecillitate errores suos tueri possit. Sed inpraesentiarum nec laudare digna oratione virtutem tuam potero: nec Turpillianum timebo, si ab earum accusatione destitero. Vnum si dixero, te augustissimi huius S ε N AT v s Principem esse: omnia dixero. Haec laudum tuarum summa est, hoc fastigium, haec ceriatissima virtutum tuarum fides . Mirantur alii urbem vestram selici miserorum fuga in hanc, quam videmuS, magnitudinem crevisse: mirantur splendidiissimas d mOS,marmoraque & aurum,& tecta operosis minis pendentia : mirantur forum ingentibus spacijs apertum, ardesque publicas, & armorum, nauiumque perpetuam fabricam: denique in stuporem rapiuntur, cum terras velut aequoris victrices ligneis fundamentis in hanc audaciam succreuisse vident, vixque oculis suis credunt. e quanquam per se mirabilia sint: unum tamen est portento proximum: quod vestra Resp. per tot mala, dccaeteri orbis seruitutem, sespes,atque ingentibus inimicitiis superstes, in hunc usque diem non memorabilior est imperio, quam libertate . Roma quingentos annos

libera vixit. Sparta octingentorum annorum libertate gloriatur. Venetiarum urbs rain, imo nullo exemplo iupra mille ducentos annos vitam cum libertate produxit. Quod igitur vobis non illapsa sunt ea mala, quae alia, Respublicas perdiderunt ; quod ab ex ternis hostibus tuto, nulla tyi annis delibauit ; quod nec Syllas,nec Marios,aut Pompeij ma nitudinem,& ad vestrum fatum gentem Iuliam invenistis: id omne,post Deum immortalem, in solidum prudentiae huim augustissimi omdinis

462쪽

dinis acceptum serendum est. Roma armorum insano amore incensa omnium actionum suarum finem Eloriana

belli habebat, S iii perij amplitudinem. Quo sane instituto factum est, ut non modhaliorum in se coortos impetus sustincret, sed& ipsa alios lacesseret; certissimo semper cum imperii incremento. Inde post perpetrata circummurana bella, post repressam igneam Pyrrhi regis vim, post superatum denique Poenum Hannibalem,aliosque Reges,ac populcs, cum in mortali gloria gentes multitudine innumerabiles,locis infinitas i, perio suo subiecit. Ucrum inter illam portent iam selicitatem, inter tot victorias & trophaea, quae ubique, quo rerum natura diffunditur, figebant Romani, cum gentibus iugum imponeretur,cum Reges triumpharentur, interim domi peribat Reipub. libertas. Nec enim

vi iusti, temperantes,modesti cssent ciues, ut cum armis serociam ponerent, ut denique quieth in ciuitate agerent, multum curabatur. Quo ficbat, ut ex continuis bellis maiora, quam quae libertas serret, ingenia, praeferoces ac turbarum cupidae naturae, nimiae priuatorum opes, & unius ciuitatis partes factionesque enas eoe tur: in curia, in sero caedes, ciuilium bellorum tentamenta. mox arma aciuibus sumpta non pro libertate

sed pro Sylla, pro Mario, pro Pompeio, pro Caesare. nec unquam postea, nisi de dominatione certatum equam postremo C. Caesar euersa libertate invasit.

Vestra autem, SERENIssIME PRINCEPs, S

pientissimi Patres, maiestas non solum armis decorata, sed etiam legibus est armata et nec maior belli,quam pacis cura. Bella quidem etiam gessistis maximauehostes via

cistis

463쪽

cistis potentissimos: sines imperil terra marique extenta distis quam latissime. Sed hoc vobis cum Romana potentia commune est . illud proprium, ciuitatem habetis saluberrimi, legibus, & prudentilliinis institu

tis ita munitam,ut non tutior ab externa vi, quam a priuatorum ambitione existat. Nulli vobis Periandri, nutili Agathocles, nulli Caesares timendi sunt. Ingens in o nnibus,& pene incredibilis patriae amor ; sementissimum libertatis studium; in senatu tam numeroso mirabile,& simithmum obliuioni silentium;rigidissima leguincultodia,& subita eorum, quae contra vetera instituta irrepunt, emendatio. Hac cura, hac industria, hoc indefesso, de ardenti studio mortalitatem effugistis : de Remp. qualis cum optima fuit, talem hodieque cu immortali prudeliae vestrae laude,& orbis stupore habetis. Huius igitur ExCgLLENT IssIMI SENATUS, cuius sapientia Reipublicae huius stat salus, cuius prudentia Italiae quies,& tranquillitas conseruatur, te caput esse, SERENIssIME PRINCEPs, id verbegregium est, summumque,quod in tuam laudem dici possit Nam ut ea summa in Rep. dignitas est: ita tam honorificu de te Sapientissimi Senatus iudicium, tam magnifica opinio amplissimu sunt divinarum tuai u virtutu testimoniu. Qaas quidem,caeteraque, qu e in te egregia suri, satius duco mirari, adorarique, quam ieiuna, & impari laudatione libare. Nam FAMILIAg TU A veri iti Iimam nobilitatem, maiorumque trioru pro Repub-derri, sorisque fortitet,benEque sta qu . ni odi d cello ad e-

464쪽

nupta, florentissimum olim regnum illud, quod ex mariti testamento habebat, Venetae Reip. donavit. Sunt, quibus nihil satis antiquum, satisque egregium est, nisi quod a proditoribus, & erronibus Troianis per ince

tissimas coniecturas repetatur. Tua gens, SERENI s-sIME PRINCEPs, nulla ambitione, certa annalium

fide nixa, a Nobilissima CORNELIORVM Romanorum stirpe descendisse se gloriatur. Porrb, ut ab eo, quod viro Principi primum, ac praecipuum esse debet, incipiam, quis tuam in Deum pietatem, religionisque suditim pro dignitate laudare valeat Θ Plerique rerum domini religionem nihil aliud putant, quam regnandi instrumentum; quod bellis,& cupiditatibus suis praetoxant, quo populos ludant, quo populorum diuisiones

alant, Queantque. Alia tibi mens est, SERENIssIME PRINCΕΡs: cui amorem, timoremque Dei optimam,

eandemque securissmam quicquid alij Mezentij iudicent regendi populos artem persuasum est. Inde tua in cultibus diuinis assiduitas; inde in miseros,& egenos pronus fauor, & liberalitas, & pene profusio. Iam vero iustitiam tuam, temperantiam, & in summa fortuna eximiam moderatione, humanitatem, caeteraSque egregias tuas dotes,quanto in alijs Principibus rariores, tanto magis tibi decoras,qui satis praedicem quibus verbis, qua orationis vi satis exprimam Loquantur pro . me tot honores vera in vestra Repub. meritorum argu menta, tot dignitates certatim in te collati. Nam post primos honores obitos summos quosque magistratus ordine

465쪽

ordine gessisti: Patauio, Veronae,Brixiae, praecipuis imperii vestri urbibus insigni cum integritatis & prudentiae laude, summo cum imperio praesuisti: cumque, quod ad nos quammaxime pertinet, quodque nos tibi aeterna beneficii recordatione devinciat, Patauinae Vniuersitatis Reformator esses, singulari semper Nationem nostram favore prosecutus es. Postreinb, cum in hoc, quo nunc emines, solio collocatus es es: quam fauentes omnes habuisti P quis plausus erat , quanta omnium laetitia ξ quae gaudentium, gratantiumque exultatio,&pen E dixerim, intemperies. Nos quoque, quando tumultuantem gaudio animum utcumque composuimus, nunc adsumus, nostro defuncturi ossicio, nostrumque contestaturi adfectum. Tibi igitur, SERENIS sIMA PRINCEPs, summum hunc honorem, Serenissimae autem Reipub. talem, ac tantum Principem ex animo gratulamur: Deumque veneramur, ut sancta h. aec Resp.

virtutis templum,schola prudeliae, inoffensi hactenus libertatis oculatissimus Argus,&c5tra peregrinam ambitionem validissimum propugnaculum, verae denique dignitatis,& opulentiae alumna sub IOANNE CORNELI o vigeat, floreatque quam selicissime,qtiam diutissime. Gloriam eius, sortitudinem suspiciant timeantque Christiani nominis holles. ipsa eam Salus serat: praeveniatque vota selicitas, si quid optaverit. Tibi denique,

SERgNIssIME PRINCEPs, seculi gemma, longe-Vam vitam, seramque immi rtalitatem precamur. I equa ne dubites,cbsecro. VirtuteS tuaS orbis nunc loqtii-

tui:samam olim prestabit sternam historis genius. Dixi. Gratias Domino Iese.

SEARCH

MENU NAVIGATION