Alberti v. Haller,... Primae lineae physiologiae in usum praelectionum academicarum Auctae & emendatae

발행: 1754년

분량: 380페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

ne maximam partem sui motus sanguis amisit . Undecunque demum orta si diversitas, velocitas major educit liquida ponderosa, crassores, impuriores secretiones iacit: tarditas attractionem, vi-kiditatem iuvat, & sorte puritatem liquidi secreati, quia similia corpuscula sibi vicina opportunius

quiete data se attrahunt , in magno canale mainnent, tenuiora Vero per minores ramos exeunt.

Hinc solus nimius cordis impetus omnes secreti nes confundit. 216. Ex his omnibus incipimus intelligere, cum omnino sint in sanguine particulae aliae lentae , mucosae, aliae coagulabiles, sed fluidae, aliae ru-hrae, crassae, aliae aquear tenues, aliae adi poste viseidae i7 . seqq. inter eas particulas, quaecunque deneissimae sunt& maximae, ut cruor, eas tenere axin canalis, truncumque, hinc continuo ductu ex arteria in venam rubram transire. 37. 217. Quae pigrae sunt di lentae, & magnae, ut adeps, ea decedere convenit per ostia ampliora, ex canali rubro lateraliter exeuntia , in ductus breves, cum lentor olei in longioribus stagnaret. Phaenomena secretionis adipis cum hac descriptio. ne consentiunt 2G. Quae moleeulae coagulabiles sunt, specifice graviores mere aqueis, & tamen, dum vita valet, fluidae, eae ex arteriis rubris in arterias non rubras, sed continuas rubris, minois resque transeunt, sive eae in trunci speciem prooducantur alios daturae ramos, ut arteriae minorum generum m. sive abrupto fine exhalent, ut vasa 42.318. Liquida tenuia & aquea per vasa quaecun que continua rubris, aut tenuioribus M. exire a paret, dummodo ea minora fuerint , quam, ut crassa liquida recipiant: sive ex lateribus vasorum majorum prodierint ; sive amandato per canales majores omni crasso liquido, tenuior canalis tru no

92쪽

Deretis. cap. .. 77 .ei loco productus fuerit, exemplo oculi. His liquidis simplicissima fabrica sussicit, & ipsa directa arteriae secretricis in ductum excretorium conistinuatio, ut 1n urina apparet. Recta ergo hie de smplex , & absque multis flexionibus fabrica .& velocitas hactenus satis integra hic locum habent.

2I9. Quae aquosa , hine levia, sed viscida simul, hine pigra & immobilia , sunt , ea facile

per fistulas appensas rubris vasis breves, &anguitiores, quam pro pinguedine, exeunt; eoque maiori copia in aliqua corporis parte de sanguine deincessura esse apparet, quo velocitas a corde accepta minor, arteriae flexio crebrior, Iongitudo capillaris arteriae major fuerit. aro. An sua singula partibus sermenta, pori , pondera specifica, si lira, quae determinent naturam generandorum humorum Consideret , qui haec admittit, diversitatem summara , quae est in liquido ab eadem parte corporis secreto, Pro varietate aetatis, generis vitae dcc. Bilis faetui dulcis generatur, semen tenue absque vermiculis, lac vel nullum vel aquosum , urina aqua mucosa inspida, mucus uteri albissimus, cutis vasa rubro succo plena sunt, humor aqueus ruber, adeps ge latinosus est. In iisdem organis adulto homini separatur bilis acris, semen crassum , lac butyr sum, urina flava, alcalescens tenuis , languis menstruus, humor aqueus limpidi m mus. In ipso homine, quam diversa urina, aquea , urina cocta, urina febrilis ponderosior, salibus , oleis plena . Affectus animi, qui nihil mutant. nisi nervorum stricturas, miras secretionum mutationes faciunt, sanguinem per cutis vasa expellunt , bilemque . Adde equentem secretionum turbationem, commutationem ex levibus causis, ut velocitas major

alia & alia liquida per idem organum separet ἔsanguis enim transit sere in omnes vias liquorum

93쪽

g See et io . cap. VIII.

nium, sudoris lacrumarum , muci narium , muisci uterint, lactis, seminis, urinae , adipis . Laeverum per glandulas se moris secerni visum est.

Urina, quae ob vesicae, ureteris, renum vitium, non separatur, exhalat in cutem, ventriculos cerebri, cellulosam totam , Perspirabile Sanctori

num, adeo tenue, frigore ad vias urinae, mediis

camento adhibito, metu, ad intestinorum villos excretorios deponitur. Exhalans il hid viseidulum

telae cellulosae in eodem organo, alternatim cum adipe, adeo diverso, secernitur, resorbetur, ΣΙ.&C.

Salivatio exha Ians fluidum Sanctorii, exhalans inisternum supplet. Bilis resorpta in oculorum vasa conspicua transit. Apparet, nihil esse in fabrica quacunque cujuscunque visceris aut glandulae , quod indolem seereti liquidi figat, aut ita deteris minet, quin velocitas major , minor , strictura nervorum mutata alia in integerrimis organis liquida secerni faciat. 22I. Superest, ut inveniatur , quomodo purae secretione, in sano homine, fiant. Nempe omnia liquida recenter secreta, nullo excepto, ne oleo quidem, multum habens admistae aquae , neque crassiores liquores generari posse videtur, qui nihi I de tenuibus habeant: qui fit adeo, ut exuta nimia aqua semen , bilis , olum , mucus suam propriam viscedinem, aliasque dotes consequati

222. Ergo natura glandulas . solliculos , magnos parvosque , fabrefecit pro liquoribus , ex quibus aquam separari oportebat, ut residuum viscidius, meracius, fiat. Mucosa leniter aqua& parum hactenus diveria a prespirabili vapore , aut lacruma, deponitur in solliculos narium, asperae

arteriae, intestinorum . Non continuo excernitur. quia ostium excretorium solliculo angustius I97. ductus excretorius nonnunquam longus dc gracilis, liquidum retardat, ut vix exeat, nisi aliun

94쪽

neretio. cap. VIII

de pressum: neque forte nisi irritatus copia, acri. monia, solliculus peristallico motu ineommodum succum exprimat . Demonstrat matutina e muriis chio, egestio muci pulmonum , sternutatio post noctumam stagnationem. Interim venae in caviis talem solliculi productae, patulae , resorbent de muco tenui partem a queam, ut magis spissetur, quo diutius retinetur, quem aqueum exprimiti xuemque, si vis stimuli continuo excernit , post quam secretus est. Exempla in urethra , in nariis bus , in ipso cerum ine habemus, tum in bile, quam hepar aquosam . parum amaram, non val de flavam , separat. Eam tergo vi sicula retinet ἔcalor fovet huinanu , difflatur per vena S resor

bentes tenuius Tiquidum per ipsas membranas . relictuum amarius, magis oleolam, spissius fit. In semine idem est mechnismus, id in vesicula seminali conservatur, ibi spissescit, de in repetita venere fluidum in castis viscissimum exit. Est; ubi natura haec receptacula duplicavit, triplicavit in eodem organo, quoties viscidissimum liquorem quatiebat. In seminis via rete testis, finis epididymidis amplus canalis est, & ampla vesicula , augusta vasa testis , ductus deserens , ductus

a 3. Hinc nusquam verae glandulae , nisi pro liquido viscido secernendo. Et, si viscidus liquore t arteriis absque solliculo separatus fuerit, semper in solliculo majori stagnat. Semen, bilis. li

quor articularis, adeps, exempla praebent.

aag. Potest etiam.in receptaculo liquor affuso- novo liquido mutari, Semen spissescit assus liquido prostatae, chylus attenuatur admista saliva Pancreatis, sero gastrico, intestinati, alcalescit bile assula: albumen articulate temperatur duplici pinguedine i 83. aas. Sed ea summa utilitas est solliculorum , recceptaculorum , ut possit liquor quieunque reseris vari

95쪽

ro Meretis . cap. VIII. . vara ad ea tempora, quibus solis vitae hnmanis latuit. Bilis ad digestionis tempora, semen ad legitimam venerem conservatur, mucus narium nOαctu congeritur, ut ueris Poflantis, vim interdiu

temperet.

226. Hinc uti natura machinas lacit , quae I iis quidum in solliculis magnis vel parvis morentur, ita secit alias, quae suo tempore ejiciant. Muscuislos proprios dedit glandulis nonnullis , maxime brutorum testibus, vesicas urinariae, vesiculae selistis. Vel alias mustulosas machinas circumposuit . quae suo tempore expellant liquidum , exemplos tunicae musculosae intestinorum , ventriculi .. Vel vicinos adjecit musculos . qui liquorem promo. Neant, ut biventer, masseter , musculi abdominis , septum transversum . Vel irritabile genus nervosum adjunxit, quod stimulo ineffabili in acto. nem excitum , vias clausas aperiat lacti, semini, lacrumae, aut ab acri tactum , uti dictum, celerius liquorem destillet, quo bilis , liquor ventriaculi, intestinorum, sebumque pertinet. . 227. Singula liquida , quae ex sanguine proodeunt, cum suis organis accuratius describemus. Sed prius, quam ad singulares secretiones perveoniamus, omnium amplissima secretio primo loco dicenda est, quae in omni parte corpori&humani sit, alibilis nempe lymphae, ejusque adaptatio ad loca, quae amissae particulae corporis humani de, seruerunt .

CAPUT IX

228. Corpus humanum componitur ex fluidis partibus firmisque i. Illarum major portio est, si consideraveris originem ex cibis fluidis, copiam sanguinis cI67. , proportionem luminum vas

96쪽

tum ad sua fluida , repletionem vasorum cera inceam, exiguum pondus , ad quod redit corpus humanum morbo, putridine , destillatione cheis mira , fluidis suis liberatum . 2ω9. Fluida perpetuo consumi facile demonstratur. Quae aquea sunt , promptissime de corpore decedunt. Perspiratio Sanctoriana, perspiratio pulmonalis, trium & quatuor in singulos dies librarum est. Coagulabilia vero ipsa& crassa liquida perpetuo resolvuntur ealore illo 96. graduum , qui in sani hominis corpore est.. frictii ad parie.

tes & globulorum inter se ipsos cr68. donee de

ipsi volatiles avolent . Sed & urina non aqueaunice, aut ciborum recrementis plena , verum

nostris humoribus etiam mista est , cum alcate scat, oleumque & spiritum sanguinis oleo & spiritui affinia contineat. Bilis etiam & succi intestinatis portio ad aliquot uncias quot die aIvo

exit . . Consentiunt emaciationes per motum m scularem, purgantium vim, & febrium. 23o. Sed etiam firmae partes corporis ipsa vi vitae consumuntur. Id per ipsas causas facile demonstratur. sanguis enim impetu magno cordis pro jectus in convexitates flexionum vasorum, ea e

tendit, in rectitudinem exporrigit, deinde paulo post vasa elastica contracta in flexionem sibi innatam redeunt, id si centies millies intra singulos dies, eo impetu ipsa atteruntur ligna , metalla 2 Ea ergo frictione aequum est consumi partes compori nostri, ex terra friabili, parum cohaerente, 2 glutine, eompositas c. I. P quod ab igne, putredine, resolvi posse constat. Id in totis canalibus fit, & inprimis in minimis enormes frictiois nes fieri eonstat, dum fibrae in longitudinem extenduntur , gluten intermedium , pariter exten sum, de vi attractrice amittit, ut oporteat , si vel exigua portione vis impellens vim attrahentem superaverit, expelli gluten de intervallis Hemens F torum

97쪽

81 Nutritio . cap. IX.

torum terreorum, & Qveolam nasci. Consentiuntaortae membranae in senibus ruptae. 23r. In extremis resectis vasis eκhalantibus , edistaneis internisque, solutionem a vi sanguinis &Iiquidi fieri, demonstrat laxa libertas ultimi aperisti elementi fibrae, cujus unus finis ad reliquum canalem cohaeret. Inde sordes a consumpta epiderismide, volex pilorum , unguium, neque valde len. tum incrementum in dentibus. 232. Cellulosam fabricam vasorum non in s la cavitate, sed undique alteri constat, si cogitaveris parum cohaerentem, sola maceratione dissolubilem ri. confricati a magno impetu sanguinis contra vicinos musculos, tendines, ossa iubis

jecta. Mollit hanc frictionem circumpositus adeps, non tollit.

233. Cellulosam eam telam , quae membranarum, viscerumque partem solidam efficit, necesse est solvi & in fluorem redit, abruptis stagmentis vi arteriarum , quae a nulla parte humani corporis longe absunt. Musculorum motus impetuosi , sere perpetui, fibrarum fleκiones magnae, crebrae, huc faciunt. Demonstrat ipsa rei natura, cum nihil emeaeius durissima coperta solvat , quam repetita sexto, efficacissime vero ea ratione nostram

cellulosam solvi necesse sit, quae fibris fiat molliabus, nuper ex glutine natis, distinctis plurimis vacuis caveis, & medio fluido io. )23q. Ipsorum ossium firmitatem a resolutione lenta ea non defendere, eaque perpetuo mutari, novaque stamina in durissimis ossibus nasci, demonstat dentium in scor buticis morbosa turgescentia: fibrarum dentium circa glandes plumbeas in- sexto δε dentium, quibus nullus opponitur, mira productio in homine brutisque animalibus ob fivata. Deinde succum osseum mutari, novumque succedere veteti, demonstant , sani durique ossis

in carneam mollitiem degeneratio: tophi veneret,

98쪽

' utritio . cap. IX.

a corrupto succo osseo nati: lordosis superveniensi

Εκ vitio humorum: eadem sanata per interna medicamenta: color ruber ossium animalium rubia pastorum : eorumdem color ad naturalem eκ m Diato victu redeuns. Tandem vere decrescere ossa senum, magnorum virorum experimenta confir

mant.

23s. Quare totum corpus vivum in perpetuciuatu consumptionis est. Liquidae partes eκhalant, expelluntur. Solidae attritae, in minima ramenta resolutae, in vasorum majorum caveam , inhalan tium oscula receptae, sanguini redditae, essiciunt

terram urinae, calculi materiem, & ossium praeis ter naturam sormatorum. Haec consumptio maxima est in iuventute, ubi omnia mollia , aquae ct glutinis plurimum, terrae parum est. Minuitur

Cum aetate, semper tamen aliqua superest.236. Necesse ergo fuit ι ut huic jacturae provideretur: Et fluida quidem quomodo reparentur ι demonstrabitur, si recipias ex tractatione de viribus digestricibus alimentorum i in sanguineuichylum venire lacti similem, cui inesi & adi po- sum tenerum oleum, & succi gelatinosi vegetabiles insunt, inprimis anima Ies. Ex adi posis pamiiculis , quae globosae sunt, Iaxe vero &aqua leviores , per densitatem productam per vim contractilem canalium arteriosorum, per vim attra-ctricem in minimis , ubi globuli pauciori aqua distinguuntur, per figurantem denique sectionem vasorum minimorum in globulbs determinatridiametri fiunt. 237. Globu Ioc rubros ex adipe nasci demonstrat indoles inflammabilis 16s. fieri vero ex densatis globulis chyli demonstrat lactis solius ad sanguinem optimum reparandum piotestas in fetu, pueris, confirmant experimenta Leeuυυenhoestis, qui

globulos chyli majores , laxiores . vidit sanguineos, & demonstrat experimentum, quo chytas F Σ alia

99쪽

84 Nutritio . cap. IX. aliquot a pastu horis distincta sorma & eo Iore

sanguini innatat , paulo post vero evanescit , de uniformis apparet sanguinis indoles , ut necessis sit, in naturam liquidorum humanorum interim chylum abiisse. 233. Ut lympha coagulabilis generetur, id difficultatem vix habet. Ea enim parata dudum repersecta inest carnibus animalium, ovisque , ut nihil hic vires corporis nostri iaciant, nisi, quod ex solidis partibus lympham extricatam sanguinimiseeant. Hi ne firmissimum cibum & vires comtinuo restauraturum praebet victus animalis . Ita vegetabilibus minus quidem huius materiei viseiadae, gelatinois inest, hinc parcius nutriunt. Inis esse tamen in vegetabilibus glutinosum quid , quod solis viribus anim libus in lympham eo gulabilem abeat, demonstrant animalia herbiv ra , quibus plurima ex solis plantis & optima

lympha glutinosa praeparatur: tum natura visciada farinae vegetabilis cum aqua mistae , succo rum plurimorum ex plantis indoles

23'. Reliquos humores humanos ex lympha generari suadet exemplum pulli , qui totus exalbum ine coacto cum omnibus suis solidis fluidis. que partibus componitur et illustrat lymphae in

ea lore m. & Ioo. graduum mutatio in aquam

evaporabilem, subalcatinam, qualis est in perspi, rabili omnis generis. 24o. Neque valde dissicile est exploratu, quomodo partium solidarum jactura reparetur. Visci. da lympha est, & facile adhaeret, exemplo polyporum. & in fibras, membranas, seorsum gluten promptissime cogitur inubus repetitis , ablata a. qua. r 7. ὶ inare foveolas quidem in vasis ex deleto intermedio terreis elementis glutine factas,

ab ipso impulsu sanguinis impacta lympha replet,

inque cavitates partium recepta lata superficie cum

solicis cohaeret, di ab impetu arteriosorum hum,

100쪽

tum tontra tircumferentiam pellente eompingiatur, figuratur, agglutinatur. Magnae videtur hie partes esse aeris, quem humana fluida advehunt,& qui, haerens solidis partibus . in iisdem uberior, pro glutine terrae & aquae esse videtur , cum

nulla solutio fiat , nisi extracto dc in elasticas

bullas reparato aere.

I. Decrementum, quod in extremitatibus liaberis vasorum fibrarumque est , id videtur mera protrusione sarciri, dum extremitatis deletae sedem paulum producta fibra proxima occupat, siesit, quod a 3 r. dictum est, & nascuntur inter protractas fibras intervalla, quae novum gluten lymphaticum replet.

242. Cellulosam telam amissam ros ipse lyra.

phaticus em sudans Io. resarcit, qui, deleta aliqua parte tellulosae fibrillae, locum nactus effunditur, eumque coagulabilis sit, ab arteriae, propriae viciis naeque ictabus, di musculorum pressione coactus, effugiente aquae parte, in cellulosam telam mutatur. Illustrant morbosa filamenta , in pectore ex vapore , ex pure nata , succi vegetabilis in pulpam, deinde in cellulosam veram mutatio. 243. Quomodo fibrae musculares, tendineaeque alantur, tum demum recte dici poterit, quando earum fabrica persectius cognita erit . Apparet tamen ex comparatione musculi scelus pulposi , mollis, & undique pene carnei , eum musculo tendineo excarni hominis adulti, ex vasis copi si simis ei reum fibras musculares ludentibus , ex clarorum demum virorum experimentis , fibram

muscularem ali rore lymphatico effuso in cellulosam fibrae circumpositam , eumque ea coalito vi pressionis musculosae & arieriosae. 244. Ut ossium fabrica notior , ita nutritionis ratio facilior est. Fiunt ea fibris primum membra deis, sensim vero durescentibus, & interjecto inter fibrarum intervalla ossescente glutine . Hunc

SEARCH

MENU NAVIGATION