Tractatus de sanctorum et præcipuè Beatissimæ Virginis Mariæ cultu, authore perillustri ac reuerendissimo domino Joanne episcopo Castoriensi, ..

발행: 1675년

분량: 723페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

11쪽

P R AE F Α T I Ο.nem concordis Fidei & fraternae charitatis peregrinum, a quo sorsan

invisebatur, rogaret suggestum conscendere, plebemque docere. Cogitan& autem coram quibus Rqua de materia mihi dicendum so-ret, adverti non solum devotos MARIAE Cultores. inclitae Urias Ant- verpiae Cives, verum etiam non paucos a Sanctorum cultu ipsiusque Deiparae alienos concioni ad suturos ; quippe ex Hollandia vicinoque illorum exercitu adductos En- ceniorum solemnitate & quadam curiositate videndi illa spectacula, quae partim ad oblectamentum,partim ad ostendendam Urbis potentiam , partim ad Religionis uiuimphum per plateas in Encentis cir

cumvehuntur.

Ut inglomachis meus sermo utilis evaderet ostendi honorem, qui Sanctis in caelo regnantibus exhibetur . tam nihil Divino honori officere, ac illi nihil ossicit is cultus, qui

12쪽

qui defertur Sanctis in terra viventibus . cum ut hi ita & illi in Deo& propter Deum amentur & honorientur. Et quia inter horum remporum Hagiomachos inventi sunt, qui Dei param cum Copronymo blasphemant, quasi Deus corpuS ejus de animam Spiritu Sancto non prae

parasiet, ut dignum filii sui habita

culum effici mereretur, de Virtutum ejus excellentia suse tractavi. Et quia calamo plura ad laudem vit- .ginis congesseram, quam unius horae angustia vocis ministerio depromere poteram , ea Typis credidi evulganda, ut ex iths discerent Haeredes Coimvmi MARIAM , quia Mati: 13. suit 8c vixit summa humilitate tanquam uxor fabri, minime esse sper- .ersu z. nendam, sed potius inde maximhosse honorandam; non secus ac Dei filius eo charior nobis este debet, quo faber & fabri filius amore nΟ- Mati: I3.ri fuit & haberi voluit. Decet Ju-

deorum perfidiam δc gentium caeci -

13쪽

PRAEFATI O. tatem, ut Christus crucifixus & illis scandalum & istis sit stultitia, sed decet fidem & lumen Vocatorum sive Christianorum , ut Christus cruci xus ab illis colatur tanquam

Dei virtus ac sapientia. Bene convenit cum Hagiomachorum typho, ut Μ A R I A Μ contemnant, quia uti humilis conjux fabri non invenit in diversorio locum. Verum optime convenit cum Orthodoxorum miti sapientia ut Μ A R I A Mtanto magis suspiciant, quo sublimissimum Divinae Μaternitatis honorem , incredibili modestia libenter abscondit sub apparenti vilitate

vinculi conjugalis cum fibro sph

Non contemnitur ergo a Christianis, quia fuit fabri uxor, Verum ea de causa subli mius honoratur. ι Alio Tractatu quem pronunciavi apud Patres Domini canos in soRosarii, ostendi coram Illusitissimis seAae Calvinisticae, cor & religionem Catholicorum non dividi inter, Deum .

14쪽

llis sed

ho, quia

Deum & sanctos Semos ejus,qUamvis & hunc & illos colant, sicuti nec, cor & amor noster inter Deum &proximui discerpitur, dum ex Dei mandato proximus diligitur. Isto eodem Τractatu sategi exponere quid MARI A contulerit ad Redemptionem Generis humani, & quo Jure dicatur contrivisse Serpentis caput. Illa si quieto animo legant Hagiomachi, facile percipient nullas a Catia olica Ecclesia in Deiparam laudes congeri, nullum ab ea illi deferri honorem quem non mereatur, & qui una non tendat in Dei honorem; nec etiam Catholicos a Chri sto jubente ut laborantes S merati ad se veniant, magiS recedere, quam a Deo recedant aut infantes dum resectionis causa ad Μatrum ubera , aut aegri dum valetudinis ergo i opem Medicorum, aut pauperes cum stipis causa ad Divitum confugiunt liberalitatem; vel quam

a Deo is deflectat qui ad illa se in-3 str

15쪽

PRAEFATIO. strumenta sive media convertit, quibus sapientia ejus sua hominibus Dona ac bona solet elargiri; Sanctos autem esse instrumenta , per

quae Deus saepe elargitur nunc aegris salutem, nunc claudis gressum nunc caecis visum, nunc mortui S Vitam , nunc peccatoribus paenitentiam, nunc justis consolationem , nunc sua: Ecclesiae contra Daemones Da monumque cultoreS , tutelam ac numimen, testantur Augustinus lib.

11. de Civitate Dei cap. 8. Chrysostomus lib. coni. Gentiles quod Chrinus sit Deus, Theodoretus lib. 8.de curatione graecanis. Userii. Basilius Homilia de quadraginta Gnaryri

liique Sancti , qui citantur apud illos qui contra Hagio machos libros ediderunt. Quae cum ita sint . certo licet concludere Catholicos divino honori minime det mere. nec a Deo recedere, dum Sanctos inVocant persuasi certissimis documenti S

16쪽

PRAEFATIO. mentis Deum invocantibus Sanctos suos plurima saepe dona elargiri. Haec 1ΠΝ in secundo Tractatu deducuntur, R in illo elucidantur. Hisce autem tractatibus ejusdem sere argumenti alius accedit tractatus, in quo disseritur, qua ratione

Sancti ac praesertim Deipara sitam anda, laudanda, inmcanda, quin Ve eXLerno colenda apparatu. Ex

' isto tractatu Hagiomachi discent

nec amorem, nec amoris & honoris titulos, neCinternum aut externum

cultum, quibus Catholici Sanctos, Prosequuntur, Amori, laudum titulis . & cultui quibus Deus aman, dus , laudandus & colendus, ullatenus ossicere: neque etiam ab Icono-clastis quiddam contra Imaginum cultum objici, quod non eos ipsos Potius quam Catholicos seriat. En fructus quos Acatholici ex istis tractatibus percipere poterunt.

Vos vero Catholicae Ecclesiae filii ex his ascae poteritis: Primo, nin

17쪽

Ρ R IE F Λ T I Ο.minem Sanctos colere, qua ratione colendi sunt. qui cum Sanctis non it in proposito Deum colendi; &de suo erga Beatos amore sibi ipsis male blandiri eos, quibus nullum studium colendi Sanctorum Dominum , quibusque ejus mandata servandi nullus conatus; eXternaque erga Sanctos obsequia in tantum profutura, in quantum cum interna Virtute conjunguntur; nec unquam

ipsos melius honorari. quam dum illorum opera nobis sunt exemplar& norma vivendi. - Secundo, in Vestram gratiam grex mihi credite, hisce Tractatibus explosi licet antea saepius explosa quae non ita pridem Vstrajecti evulgata sunt ut Catholici arguantur , dum sanctos Sanctorumque ac ipsius Christi colunt Imagines, non esse de Idololatria prorsuS immUn . Tertio, Vobis sub Acatholicorum dominio viventibus persuadere 1tu

dui, ut pia dona libentius in paupe-

18쪽

Ρ R AE F Α T I O. res erogetis quam in praetiosum divini cultvi apparatum; certi Catholicam fidem inter Acatholicos magis propagari eleemosyniS , quam aureis vacs, Deoque gratius esse ut .vivant sui pauperes, quam ut auro& gemmis altaria splendeant; nec ordini charitatis sat congruere , si ' Uniones & Paramenta minime necessaria Oratoriis serves, quando, si illa erogares, a fidei naufragio eripereS egenos. Unde Divinae misericordiae supplico ut vobis Fratribus meis concedat magis magisque intelligere super egenum&pauperem, ut in die mala vos liberet Dominus. Antequam autem huicce Epistolae finem imponam , noto duo esse argumenta quibus Hagiomachi Sanctarum Invocationem solent Praecipue impugnare. Primum in eo positum est, quod San s dicant nostras preceS nec audire nec scire. Ad hoc reposui tertio i tra

ctam duo, primum ipsos Hagi

19쪽

Ρ R IE F Α T I O. machos , 'dum istud dicunt, esse temerarios : nam nimium de sua scientia praesumentes audent definire quid non sciant beatae animae Tob: 11. acarne solutae. Profecto si attende- versu . rent Angelos nostras preces nossedum eas Deo offerunt, Apostolum I Cor: 4. Deo, Angelis & hominius fuisse Vς se γε spectaculum , eum coram Deo &Ephesi 3. Angelis testatum esse, sapientiam V su IQ. Dei innotescere principatibus repotestatibus in cauestibus per Ec-Luc: Is . clesiam, Angelos in caelis gaudere V kψ δ* super uno peccatore paenitentiam Marc: in. agente; si etiam attenderent, Bea- v se tos in Angelis esse aequales, procul dubio non tam secure pro nunciarent Beatos nostrarum pr cum esse ignarOS.

Dum . Augustinus advertit Heli-zaeum adhuc in terris peregrinan-

Reg: s. tem dixisse ad Gies qui a Nis amanversu αε- δ' ro dona acceperat, nonne cor .

meum in praesenti erat quando reversus est homo de curru suo. Hinc

20쪽

P RAE EA TI concludit liac xx. de civitate uti cap. 29. Quanto magis in illo compore ipirituali videbunt Sancti c

mnia, unde sunt corpore absentes. Haec notent Hagiomachi.

Et licet Augusium libro de cura

pro mortuu cap. 9. S seqq. doceat mortuos ordine usitato nescire res humanaS; tamen cap. Isti ejusdem libri docet mortuos secundum ordi- . nem inusitatum , rerum humanarum non quidem omnia nosse, Verum illa, quae scire tenentur , idque diversis modis, quandoque relatione mortuorum ad inferos descendentium , quandoque Angelicis re-

elationibus , quandoque ipso Spiritu Dei ipsis indicante . sicuti &Prophetis Dei Spiritus futura & a,

sentia revelavit. Et quamvis Augustinus ibidem cap. 16. dicat se nescire qualiter nos adjuvent Martyres . sserit tamen certum essu per eos.

adjuvari aliquos. An scilicet, inquir. . iuersit locis. a sint, ut orantibu

SEARCH

MENU NAVIGATION