장음표시 사용
21쪽
ΡRAEFAT 1 ob opitulentur, an vero ipsis Maruribus
eos a quibus invocantur omnino nescientibus , sed generaliter tantum orantibus pro indigentia supplicantium, sicuti nos oramuspro mortuis, quibus utique non praesentamur, nec ubi sint, nec quid agant scimus; auinquam Dem omnipotens, qui ubique est praesens exaudiens tmartyrum
preces,nobis praebeat sa solatia, quomodo vult se ubi vult, maxime eler eorum memorias, quia hoc novit expedire nobis , an etiam utroque modo hoc Augustinus non definivit. Unde etiam in nominato superius tractatu secundum meum responsum fuit non esse inutile invocare Sanctos quantumvis supponeretur eos nescire quid a se postule- . tur. Quae responsio tanto majoris
ponderis apud Hagiomachoa esse debet quod eam jam olim indicaverit Augustinus, & confirmaverit . ac exposuerit Hugo Vicrorinus, qui ob summam cum Augustino doctri-
22쪽
-Ρ R AE F A T I O. nae consensionem vocabatur 1M IActili Augusinus.
Alterum, quod contra Sanctorum cultum ac praesertim invocationem Hagiomachi opponunt, est. quod is cultus non praescribatur in Scripturis . Ut praetereamuS quaestionem illam, an & quomodo ex Scriptura sacra probetur Sancto rum invocatio, suffecerit, ut hujus argutationis detegatur ineptia, ad-Vertere , orthodoxis duplex esse instrumentum quo credenda continentur. Unum Verbum Dei scri-rium , alterum verbum Dei traditum. Utrumque pari Veneratione prosequuntur. Unde dum ita argutantur contra Catholicos Acatholici, Sanctorum invocatio non continetur in Verbo Dei scripto, ergo aliena est a fidei Regula, tam inepti sunt ac foret ille debitor , qui conventus ad solvendum pecuniam ex contractu mutui debitam, reponeret Creditori, nihil tibi debeo. quia
23쪽
1 R ΤΑΥ to. quia nil tibi debetur ex testamento
Patris mei: vel etiam sic exciperet, nihil a me solvendum ratione mutui quia milii solvam ratione locationis.
Valetet hoc argumentum si prin. basient Acatholici solis Scripturis universa credenda contineri ; sed quando hoc probabunt ρ Nonne di- Thess i. cit Apostolus, Tenete Traditiones Versu i . didicipis sve per sermonem, flive per Epistolam nostram λ Nonne Hebri ci i. Ε stola ad Hebraeos signi ficat plura esse de Sacramentis & fidei sundamentis a se aut tradita aut tradenda quam Epistola comprelis derat 3 Quapropter, inquit, intemmittentes inchoationis Christisermonem, ad persectiora feramur; non rursumjacientes undamentum euuerentiae ab operibus mortuis , O Mei ad Deum, baptismatum Doctrinae, positiones quoque manuum ac re- Iuste ections mortuorum, Judicii Hemi. Et hoc sciemussi idemper miserit Dem. Nonne ex ipsis Apo
24쪽
stolorum Epistolis eonstat eos non scripsisse ut omnia fidei dogmata
velut uno volumine comprehenderent , sed potius illos pro occasone nata nunc de hac nunc de illa materia scripsiste Nonne etiam constat ex lectione Euangelistarum quod sua Euangelia non scripserint ut omnes fidei articulos velut in uno Syntagmate repraesentarent, sed quod unus huic haeresi contra fidem ab Apostolis praedicatam enascenti. alter alteri suum opposuerit Euangelium Unde tam Apostoli quam Euangelistae in singulis suis Episto-
Iis & Euangeliis multa flentio praetereunt, quae supponunt vivae Vocis ministerio in fidelium cordibus Rmoribus esse conscripta. Certe istud liquet ex laudato Fauli ad Hebraeos testimonio. Nec objiciant Acatholici illud Joannis : Conten or enim omm audienti verba Prophetiae libri
hujus: si quis apposiverit ad haec, ap- tonet Deus super illum plagas scri
25쪽
ptas in libro so. Et si quis diminue
rit de υerbis Frophetiae hujus, auferet Deus partem ejus de libro vitae. Nam illa verba non denotant nihil esse credendum, quam quod in Apocalypsi continetur. Istud enim si praeciperent, excluderentur plura fidei capita, quae aut in Evangeliis aut in Epistolis continentur, α de quibus nulla sit mentio in Apoca- lypsi; sed prolaibent, ne quis aliquam partem huic Scripturae inserat tanquam seret Dannis quae reverapa μ non erat, neque etiam detrahat aliquam partem quae reVera
erat 'Ioannis. Id enim facere. esset Scripturas sive addendo sive detrahendo falsare Quod autem istis verbis non excludantur Traditiones, illud evadet manifestissimum, si comparentur cum hac Deuteronomii sententia: Non addetu ad verbum quod vobis loquor , nec auferetis ex eo. Nam
certissimum est istis verbis a Moyse
26쪽
P R AE F A T I Ο non Vetari, ne quid crederent Iudaea quod clare in Pentateucho non foret expressium. Etenim si istud Modises praecepi siet, praecepi siet, ut Judaei nec crederent,nec beatitudinem aeternam, nec etiam poenas semperduraturas. Neutrum enim i storum in Pentateucho clare expressiam est. licet utrumque sit creditu maxime necessarium, atque etiam tale, ut
sine illo sere tota concidat Religio, nempe illis duobus tanquam suis praecipuis fundamentis inaedificata. Cum ergo Pannis verba sint verbis
. t modi si simillima, & Gnosi verbis
non excludantur Traditiones , sequitur nec per Pannis verba illas excludi . . Quod tanto certius inde conficitur, quod lex Musis in hoc opponatur novae legi, quod illa sit scripta in chartis ι 1 haec in cordibus, illa atramento & litera, haec spiritu in tabulis cordis carnalis. Si ergo lex scripta non continuerit praecI-pua Religionis fundamenta 'quid
27쪽
ΡRAEFATIO. mirum si lex spiritus non omnia inscriptis contineat ScripturaS ergo in sensus alienos detorquent Hagio- machi dum ex illis conantur astrue-xe. nihil esse credendum praeter illud quod aut disertis verbis contine-rur in Scriptura, aut quod ex identi sequela ex illis conciuilitur. Porro quamvis haec regula: nihil
est credendum . ni si quod aut disertis verbis extat in Scripturis , aut claro inde concluditur sit falsissima; sortissime tamen eos ipsoSpremit. imo terribiliter condemnat, qui il-
Iam sibi ipsis praefixerunt. uti eam sibi praefixerunt Calvinistae. Etenim
credunt, infantes necdum ratione
utentes esse baptiZandos, licet hoc nullis Scripturis probari possit. Imo licet Philippus Actorum 8. videatur
ante baptismum exigere fidem tanquam necessariam ad illum praeparationem: Si oedis, inquit, toto corde, licet baptizari, Et licet etiam . is ipse Christus dicens: Socete omnes gentes
28쪽
ΡRAEFATIO. entes baptizantes eos in nomine Fatris , S Filii , S Spiritus Sancti.
apparenter i nsinuet, neminem esse
capacem baptismi, qui ad illum non fuerit susceptione Euangelicae doctrinae praeparatus. Credunt etiam Calvini star baptismum collatum ab Haereticis & Antichristi Ministris ' Praecursoribus, pro qualibus Catholicae Ecclesiae Episcopos & Praesbyteros ipsi habent, ese validum nec reiterandum, quamvis ex Scripturis probari non possit aliis quam veris
Chri sti Apostolis & Mini stris baptizandi potestatem esse collatam. Deinde credunt Calvi ni stat Eucharistiae sumptioni praemittendum esse baptismum , cum tamen istud ex nullis Scripturis possit doceri. Tenent etiam baptismum per aspersiOnem Mnfusionem perinde Vesere ac illum, qui fit per immersionem, tametsi id ex Scripturis nequeat Ο-stendi . imo licet ipsa significatio vocis baptimus aliud insinuet, ac
29쪽
Ρ R IE F Α T I O. etiam aliud videatur exigere mors illa spiritualis quam baptismo signi-Rom: M: 3. ficari docet Apostolus, dicens: An ignoratis quia quicumque baptizati humus in CHRISTO IESU , in morte
ipssius baptizati sumus ' Consepulti enim sumus cum illo per baptis m
is mortem. Accedit quod teneant Spiritum Sanctum a Patre Filioque procedere, tametsi hoc nullis Scripturis clare probetur. Insuper credunt Christianis Dominicum diem esse observandum & non Sabbathum , quamvis expressa Dei lex dicat: Memento ut diem Sabbathi sanctifices. Tandem firmissime tenent , licitum esse Christianis manducare sanguinem & suffocata, ta- metsi Christianis hanc legem fixe- Aistor: 1 s. rint Apostoli: Visum eni enim J L lversu χε. ritui Sancto S nobis, nihil ultra vobis imponere oneris quam haec ne- l
cessaria r ut abstineatis vos ab im- lmolatis simulachrorum, S sanguine, S suffocato S somicatione, a
30쪽
Ρ R E F A T I Ο. nibus cotidientes vos bene agetiis. Cum ergo tot ac tanta credant praetense Resormati,quae nullis continentur Scripturis; & cum contra mandata in Scripturis expressa Sabbathum non sanctificent, nec abstineant a sanguine & suffocato; velim evigilent δc advertant, num sibi ipsis non turpiter contradicant, dum docent, & credunt, nihil esse credendum , quam quod scriptis continetur , & tamen multa credant , quae nec disertis verbis Scriptura complectitur, nec etiam .hxillis evidenti sequela possunt deduci. Nonne cum tanta credant Ragant aut nullis extresia Scripturis, aut etiam expresse Vetita in Scripturis , sibi timere debent ab illis verbis : Si quis apposuerit ad haec , apponet Deus super ilium plagas scri-'ptas in libro lso. Et si quis diminuerit de υerbis libri Prophetiae bustus, auferet Deus partem ejus de libro vitae Nonne cum ipti terribilem
