Tractatus de sanctorum et præcipuè Beatissimæ Virginis Mariæ cultu, authore perillustri ac reuerendissimo domino Joanne episcopo Castoriensi, ..

발행: 1675년

분량: 723페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

31쪽

p R AE P Α Τ' Ι Ο. hanc Ioannis sententiam incessanter proserunt contra illos , qui praeter Scripturam Apostolicas tenent traditiones , proprio judicio condemnati sunt, credentes quae nulla docet

Scriptura Quare dum Hagiomachi Catholicis insultant, quod sanctis supplicantes apponant ad Scripturas.' quod ideo apponet super illos Deus plagas scriptas in libro isto ;tam veram in seipsos proferunr sententiam quam in Catholicos salsissim m. Falso limam enim in Catholicos proferunt sententiam , quia falsissimum sensum Joannis verbis astingunt. Verissimam vero in seipsos proserunt damnationis sententiam ; quia, quem putant esse Verissimum Scripturae sensum, directe impugnant multa credenteS profitenti Religionis ergo multa agentes , quae nullis sunt expressa aut

Iraecepta scripturis. Quod ergo de

Iaerericis omnibus pronunciat Α-

postolus ipsos esse propriojudicio

cosse

32쪽

PRAEFATI o. Condemnatos, videant Calvinime an non eos ipsos maxime assiciat. Catholici vero dum Sanctos Venerantur, dum illos invocant, sive ipsis dicunt, ora pro nobis; ab intentatis per Ioannem minis securi sunt, quia nihil Ioannis libro addunt aut diminuunt, cti postulantes

Sanctorum pro se preces, id agunt quod egere Viri Sanctissimi Bas-lim, Nazianzenus, N enus, Chryso omus, Hieronymus, Ambrossim S 'Augustinus, aliique Sancti; & quod fatetur Dalaus in suo libro de Traditionibus Latinorum, etiam quarto saeculo a nativitate Domini apud Christianos sitisse in usu. Sicuti in hoc manifestissimae veritati assentitur Maiam, ira miserrime se ipsum decipit, dum ait initio quarti 1Muliconiuetudinem colendi &invocan4 Dalae

di Sanctos natam fui sie: R injuste

irascitur Gregorio Nazianzeno & Laimor: de

Ambrosiio, quod Sanctorum cultum' et suis scriptis & exemplis plurimum pro '

33쪽

stat quarti & quinti saeculi Patres

Sanctorum cultum & invocationem non ut rem novam sed antiquam, non uti nuper institutam sed uti a majoribus receptam , non Ut nove inventam, sed ut ab Apostolis traditam habui sie,& observasisse. Invocationis Sanctorum fit mentio in omnibus libris liturgicis etiam Hri Auia antiquissimis. Unde Cyrisius Ca-gustinum tech/M M. RogamuS te omneS.

MI & sacrificium hoc osterimus tibi, ut

meminerimus etiam eorum qui ante nos obdormierunt, primum Patriarcharum , Apostoloruin, Martyrum , ut DeuS orationibus eorum& deprecationibus suscipiat preces nostras. Haec ibi Coritas. Eusebius Caesariensis,qui soruit quarti iaculi initio in lib. 13. praeparationum Duangelicarum cap. 7. contra Paganos Christianam Fidem asserens, postquam ex Platone narrasset, Gentilium morem honorandi He-

34쪽

ri . n

i in

Itali

salis

i fio P R E F A T I Ο.roes pro Patria interfectos, subinfert morem Christianorum Sanctos colentium & invocantium. Haec,

inquit, & nos quotidie factitamus, qui verae pietatis milites . ut Dei

amicos honoranteS, ad eorum monumenta a cedimus, Vota ipsis facimus , tanquam Viris sanctis, quorum intercessione ad Deum non parum nos juvari profitemur. Haec Eusebii verba non nouum morbum

Chrisianorum quarti faedui uti Da-

Leus vocat ritum invocandi Sanctos, sed eorum antiquos designant mores , quos Eusebius, qui eos descripsit, noverat optime. Et Chryso-somus Homil. 16. in 1. Dis . ad Corinth. ipse qui purpuram indutus est, accedit illa , ' complexurus sepulchra fastu deposito stat Sanctis supplicaturus, ut pro se apud

Deum intercedant nec hoc tan

tum Romae quis fieri viderit , sed ctiam Constantinopoli. Quid in istis verbis quod non potius denotet

morem

35쪽

morem antiquum quam recens inventum p Imo Grexin ius Nazian-αenus disertis verbis ait Iuuinam virginem invocasse Dei param contra Cypriani fascinum. Iustina a tem tertio saeculo assecta est martyrio. Item C eruus Amazenm m- . mil. in sanctos Martyres refert mulierem . quae martyrem inVocabat,

ei dixi sie ut postulata facilius impetrarςt : Tu ipse antequam Martyrsores Martyres invocasti, o quaerensi ensis nunc sis liberatas, ditatus bonis quae receptui. Non ergo quartum seculum peperit morem inVΟ- candi Sanctos, sed eum a tertio accepit saeculo, sicuti tertium illum acceperat a secundo & secundum a primo.

Et certe si tertio saeculo credidissent Christiani cultum & invocationem Sanctorum esse superstitionem N Idololatriam, qui fieri potest, ut illud nemo Doctorum, qui quarto seculo vixerunt, sciverit, cum tam

36쪽

Ρ R AE F Α T I Ο.men milliones hominum tertii O- euli debuerint vixisse cum hominibus saeculi quarti λ Qui fieri potest

ut tam subitae deseectionis a vero Dei cultu incultum Idololatricum nullum in antiquiS monumentis eX-tet vestigium p Qui fieri potest, ut Vi tantius & Aerius impugnatores

cultus Sanctorum ab Hieronymo,

Augustino & Epiphanio tractentur

ut Novatores & Haeretici, si saeculo tertio credidissent Christiani Sanctorum cultum este Idololatriam Estne credibile ut ritus publicus antiquae fidei contrarius intra spatium Viginti, triginta aut quadraginta annorum ita propagetur, ut nemo amplius recordetur antiquae fidei, R omnes credant novam superstitionem esse fidem Antiquam, esse morem Majorum atque Apostolicum institutum p Estne vel lando possibile, ut, qui tertio saeculo credidi sient solum Deum & Christium esse colendos di invocandos. in- gressi

37쪽

PRAEFATIO. gressi quartum saeculum omnino pristinae fidei ac moris fui sient obli- oti, vel, si illius fuissent recordati, nemo stetisset aut scripsisset pro more fide Antiqua λ Estne verosimile, ut Ecclesia quae credidisset tertio saeculo solum Deum esse colendum, nec ullius nisi unius Clarim preces esse postulandas . nec sine Idololatria Sanctos posse coli & invocari,

initio quarti iaculi dilapsa sui siet in

manifestam.Ιdololatriam nemine contradicente, nemine Zelante pro

gloria Dei & pro honore unius Mediatoris Dei & hominum JESU CHRISTI Estne etiam verosimile quod Ministri, qui vixerunt decimo sexto, aut etiam vivunt iaculo decimo septimo , melius noverint quid crediderit iaculum tertium ,

quam illud norunt quarti & quinti iaculi Scriptores, Basilius, Grego rim Nazianimus , S Nessinus, Chris omus , Epiphanius , gustinas, ac praesertim Hi mymus

38쪽

PRAEFATIO. qui omnes praecedentium iaculorum Scriptores diligentissime legerat ρ Nullam ergo habet verisimilitudinem quod tertio saeculo credidi sent Christiani cultum & invocationem Sanctorum esse Idololatriam, & quod initio quarti iaculi hanc fidem abjeci sient & tempore

laudatorumPatrum credidi sent eorum cultum & invocationem esse Deo placitam, animabus utilem, nec recenter institutam sed ab Apostolis acceptam. Porro 1i tertium saeculum illud credidit de Sanctorum cultu quod credidit quartum saeculum in eadem fide etiam secundum & primum saeculum vixisse censenda 1unt. Si autem omnium iaculorum Christiani crediderunt Sanctos venerandos&invocandos esse , certissimum est

illam Fidem ab Apostolis dimanasse, eamque esse Fidem Catholicam , Apostolicam, di a Christo

derivatam. Etenim

39쪽

Ρ R E F A Τ I O. Etenim si primorum saeculorum Christiani colendo & invocando Sanctos sese Idololatriae crimine polluissent, nullus ex morte Christi fructus extitisset, nulla facta re demptio Generis humani, nulla hominum a vanis ad Deum conversio,

sed tantum fuisset fi cha Idololatriae cum Idololatria commutatio , &abjecti solummodo fuissent aliqui falsi Dii ut alii in eorum locum subrogarentur. Si ergo omnia saecula .crediderunt Sanctos esse colendos N invocandos, manifestissimum est eam fidem esse Deo probatam . eumque cultum & invocationem non posse sine manifesta calumnia accusari Idololatriae aut etiam superstitionis. His accedit quod Deus, ut cultum 8c invocationem Sanctorum

sibi testaretur esse gratissima , illa plurimis miraculis & quidem maximis & evidentissimis comprobaverit. Recenset illa Aquinum lib. 21.

40쪽

PRAEFATIO. de Cisitare Dei cap. 8. hoc est eo libro quem scripsit contra figmenta Gentilium, ut Christianae Religi nis astrueret veritatem: quam profecto si mendaciis defendere voluis-1et, ab Ethnicis redargui potuisset. iEa enim narrat quae dicit in Urbibus

populosissimis & in plurium pa

trata conspectu. Deinde aliqua eorum narrat etiam Ambrosius, hoc

est Vir gravissimus & fide dignissi

Et ut quisque magis videat -- guemum nihil ea in re Volui sie men- - jT viri, advertendum , quod summe semper fuerit eorum detestatus opinionem , qui docuerunt aliquando majoris boni causa vel etiam Religionis ergo mentiri licitum esse. Nam contra i mim errorem composuit duos libellos, nempe unum de

Mendacio, alterum contra Mendacium. Vera ergo sunt quae narrat

Augustinus & Ambros ius. Si au- atem verissima snt miracula, quae illi

narrant,

SEARCH

MENU NAVIGATION