Disputatio medica inauguralis, de hydrocephalo acuto : quam, annuente summo numine : ex auctoritate reverendi admodum viri, D. Georgii Baird, SS.T.P. Academiae Edinburgenae Praefecti : nec non amplissimi senatus academici consensu, et nobilissimae fa

발행: 1795년

분량: 90페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

et licet caloris, molestiaeque sensus, circa epi- gastrium, hypochondriaque dextra simul torqueant; cum tamen in aliis pyrexi is similia signa adsunt; magnum curriculi sui spatium nondum in suspicionem adductus, insidiose de

currit.

Datur febrium intermittentium varietas, Indiae montium indigena; indeque, febris montosa, nuncupata, quae eX jecinoris praesertim

lobi sinistri, vitio pendet, cuique Viribus hydrargyri solis medetur. A chirurgo clarissimo spectatae fidei apud Bombay, tria hujusce febris, quae sibi observasse Contigerat, exempla, ingenium asthmatis induisse, remediisque huic malo idoneis aliquandiu frustra tentata, tandem hepatitidis signis suborientibus, hydrargyro feliciter profligata fuisse; morbumque, qui uni ex aegris

eadem forma rursus aCciderat, eidem remedio, sicuti antea, denuo Cessisse, certior factus sum. Hepatitis, moribus nonnunquam mutatis, lento Vixque percipiendo pede, Vel, causa ali-

52쪽

qua incitante fortius agente, eX vetusta in acu tam subito mutatur: utrum Vero haec acuta, an potius vetusta gradu solummodo diversa, antiquo nomine servato, vocanda est, anceps hae

Vetustam quidem saepe ex acuta oriri contendimus ; licet seriptor, qui non ita pridem tractatum publici juris fecit, vetustam fere semper, morbum primarium esse, ponat: hoz equidem aliquando evenire, supra jam concessum est semper vero fieri, non solum

propriae, sed etiam Clarissimorum medicorum, quos saepius, data occasione, Consului, experientiae, repugnat. Idem auctor in sua morbi historia, stadium acutum describit; hoc tamen in ratione medendi oblivisci, saltem remedia praestantiora, medicorum praeclariorum usu comprobata, Penitus praetermittere Videtur. Quam statuit, medendi rationi, vetustae, utpote huic satis idoneae, limitibus circumscriptae, facile ; acutam vero eX aequo Complectenti, generalive morbi divisioni, qua puris generationem

53쪽

nerationem ex acuta sola pendere ponit, minime assentiri queo: nam eX alibi confessis, auctor jecur omnia morbi latitantis stadia, nemine suspicante, tacite percurrisse, incidendo repertum est. Hujus mali exempla, Commentariaque in vulgus a Clar. Doctore CLAR Κ, apud Antiguam edita, magis experientiae nostrae, Cognitionique, quam aliunde Consequi Valueram, quam

ulla alia, quae super hoc gravi argumento addiscendi occasio se mihi obtulit congruere, hic loci observari vellem; lobumque sinistrum tentari, abscessusque hepatis inter se distinctos, saepius in India Orientali, quam occidentali, reperiundos; Cum hujus Unicum tantum exemplum Doctori vidisse contigit.

Ιnfaustis hujusce mali victimis saepe evenit, ut medicum, non nisi abscessu, apice aCuminato, foras erumpente, accersant: interrogantibus vero respondent, se ante hoc morbo detentos, doloribus hypochondriorum, febre comitante, plus minus laborasse; domi vero manendo

54쪽

manendo, laxantium refrigerantium usu his signis levatos fuisse. Hoc infimae sortis indigenis, qui causis remotis perpetuo objiciuntur, obtingit, quique ob dietam tenuem ex Vegetabilibus praecipue Confectam, morbo lento, vixque sentiendo misere carpuntur; solitis negotiis impliciti, totas septimanas, imo menses obambulant, neque medici manum, nisi dolore eoacti implorant: inde sit, quod morbus, Causis incitantibus de novo agentibus, lente, ac pedetentim suppuratione tacite recidivus finia

Hepatitis aliorum morborum saepenumero comes, aut signum ; huic vero febres intermittentes, aC remittentes, dysenteriaeque minus bene Curatae, praesertim fundamenta ponunt;

et sane vix Indiae datur morbus, qui ad illam plus minus procliviores non reddat: hique morbi diversi, remediaque, quibus medetur, in qua omnis Culpa transfertur, vitia hepatis latitantia in lucem saepe proferunt. Hos

55쪽

Hos morbos, usitatis remediis non Cedentes,e jecinore oppilato saepius pendere Compertum est: huic rei innixi hydrargyro, auxilio potentiore, et forsitan solo plerumque fere

utuntur medici.

Morbi progressus est admodum diversus ;nunc Curriculum suum, intra paucos dies, velox percurrit: alias vero hepar septimanas, imo menses, Vel etiam annos, nulla Causa v lidiore incitante, lente morbidum marCestit. Jamque hepatitidis vetustae historia, qua potuimus, cura, aC diligentia, tradita, quaedam de insignioribus acutae phaenomenis, animadvertenda sunt. Haec aeque ac illa regionibus calidis gaudet; licetque, ineunte morbo, signa satis Clare plerumque notentur; aliquando tamen, ut Vetustae etiam evenit, adeo obseura, et subdola sunt, ut quam maxime in arte vel satos subterfugiant. Aegrum nunc pyreXia Violentiore, bilis vomitione, atque singultu, vi deripente, aggreditur ; alias vero signorum enormium Catervam lateris

56쪽

lateris affectio excipit. Haepatitiden graviorem, praeeuntibus aliquot dies generalibus rheumatismi, praesertim artiCulorum majorum, doloribus, qui tandem humerum dextrum correptum, triduum jecinoris assectione nondum sensa, immane torquebant, mihi observasse obtigit. Hujusce aegri humerus sinister, sternumque medium dolore graviore laborabant;

lobusque sinister princeps inflammationis sedes

videbatur. Dolor hicce singularis humerum, claViCulamque subtus angens, interdum primarium, et saepe morbi decursu signum importunius est, toto brachio ad digitos eXtremos usque, quoStorpore, doloreque immobiles reddit, pertingens : idem, at mitior angoris sensus lateris affecti femore ac crure aliquando sentitur. Thoracis tegumenta dextri, praesertim supra infraque claviculam, ineunte morbo, leviori

compressiuncula, dolore longe alio ab illo qui, morbo provecto, Cum suppuratio haud dubie adest, assecta, semel observavi.

57쪽

Hepatitis acuta non solum gravioribus, quam vetusta, illave, quae coelo frigido, mitioreve subnascitur, grassatur, sed etiam multo majore velocitate curriculum suum absolvit. Dyspnoea insigni, tussi importuna, doloribusque

pectus Circumcirca peragrantibus, acuto simul humerum, claviculamque subtuS angore torquente ; Convexam hepatis superficiem potissimum assici; inflammationemque non solum ad mediastinum, pleuramque costarum, sed etiam in pulmones prorepsisse rite Collegeris. Tametsi in quibusdam morbi gravioris exemplis, haec signa, hisce partibuS sal Vis, OCCurrant, illas vero plerumque plus minus semper laborare, facile adducor, Ut Credam: Cumque quo major est pars, eo periculum sit quoque majus, ad hoc animum studiosius in usu advertere neCesse est.

Diaphragma interdum tanta Cum immanitate assicitur, ut aegrum incurvum, et quasi arcuatum, genibus cubito inniXum, quo solummodo

58쪽

modo dolore levabatur, ConspeXerim : hic plerumque torquet singultus. Alvus interdum adeo astringitur, totusque tubus intestinatis tanto torpore Corripitur, ut, bile, licet copiosius, ut hinc patet, quod aeger, vomitione biliosa saepius torqueatur, fluente, Cathartica fortiora necessaria sint. Hepatitis acuta maxima ex parte, sed non semper, credo, superficiem hepatis Convexam, vetusta vero semper parenc ma, sive ipsam

jecoris substantiam, sedes sibi vindicant: in

hoc abscessus plures, vel secum invicem Communicantes, vel instar favi, inter se distinctos reperire est: jecinorisque superficie integra licet et salva, abscessus hosce tamen saepenumero in parenchymate inventos, sectione cadaverum monstratur.

DE Us1ΤATIORIBUS MORBI TERMINI s. Hepatitis, resolutione, et suppuratione, raro Vero gangraena, sinitur: utrum calidarum

hepatitis

59쪽

hepatitis plagarum schirro Vero unquam eXCipiatur, vehementer dubito. Quando resolutione, omnium terminationum benigniore, clauditur; hoc plerumque bilem sursum, deorsumque praesertim Copiose CVRCuando evenit; omniumque praecipue in

vetusta salutis recuperandae signorum certissimum est ; partis enim laborantis Vasorum, quorum debilitatem, Causam mali proXimam postea stabilire conabimur, vim aliquatenUS instaurari probat: canalis enim alimentariuS solito stimulo diutius orbatus, eadem bilis quantitate, qua, salva sanitate, ad motus placidos et naturales, jam ad abnormes peragendos, supra modum stimulatur. Sudores universales profusi, Urinae secretio, sedimentum copiose deponentis, adaucta, aegri tussi antea laborantis excreatio libera aC CO-piosa ; sanguinis e naribus, anove stuXUS, dejectiones mucosae, et superficiei jecur CXudatio, partibus vicinis agglutinans, hunc morbi sinem alia alio tempore comitata sunt. EXU-C dationem

60쪽

dationem vero acutae propriam, hujusce resolutionem plus minus semper stipare, facile adduCor ut Credam : plerosque enim, qui ex hoc modo finito morbo convaluere, decubitus in latus sinistrum difficilis, molestiaeque sensus, quovis nisu subito suscitatus, quae, nec injuria in hanc agglutinationem Conferuntur, toto vitae Curriculo fatigant. Quando vero suppuratione, quae semper periculosissima habenda, terminatur, Vel uno,

pluribusve abscessibus, viam foras, in thora-Cem, pulmonesqUe, in Ventriculum, vel in intestina, per bilis ductus, vel conglutinatione et crosione juvantibus, vel denique in Cavum abdominis sibi patefacit; ex omnibus hisce, si extremum eXCipias, non defuere, qui COI

valuerunt.

HiC vero animadvertendum, suppurationem adeo lentis viXque aegre percipiendis gradibus surrepere, ut morbus etiam in artis nostrae usu quam maxime versatis fidem faciat, se resolutione fuisse depulsum dolore enim insigniter

SEARCH

MENU NAVIGATION