장음표시 사용
21쪽
λψns s p. c. 62, 13. Quae disserentia tam levis est, ut placentae laesionem per se ipsam matrem in periculum non Vocare jure a firmari possit. Cum Vero, Ut Supra demonstravimus, incisio in linea alba praeferenda sit atque congruens uteri incisio perniciosa non sit, jure eorum Sententiam Sequemur, qui Sectionem caesareamsio incertam reddi arbitrantur, quod et tegumentorum et uteri incisio non Semper in linea alba adhibita sit. Quod igitur tam multi metuerunt, ne placenta laesa periculum matri inerret, comparationibus supra institutis refutatum est. Sed cum eas sectione Caesarea haemorrhagi RS excitari posse nemo nesciat, quae matri mortem celeriter aflerre possint, facile quispiam quaesiverit, quae tandem Sint causae illarum haemorrhagiarum. Praeter epigastricae vel ejus ramorum laeSionem graviorum supra
Denique prolapsum intestinorum fuerunt qui matri in sectione
caesarea periculum asserre Statuerent, ne nimium aeris accedat, Veriti.
Quod num revera periculosum sit, optime dijudicare licebit, si, quamdiu operatio singulis in casibus duraverit, diligentius com
Omnium Sectionum Caesarearum, inde ab anno 1750 usque ad hunc diem annalibus traditarum, 42 in casibus tempus aut ab incisione tegumentorum usque ad finem partus, aut inde ab incisione tegumentorum cavi abdominis usque ad vincturam finitam
praeterlapSum notatum erat. 33 casuum medium tempus ab incisione tegumentorum usque
ad vincturam finitam praeterlapsum paulo plus 28 minutis fuit. Quorum 33 casuum 12 matri feliciter evenerunt. Medium tempus in his 12 casibus paulo plus 27 minutis fuit; 21 matri infelicitereVenerunt, medium tempus paulo plus 28 minutis fuit. 13 casuum medium tempus ab incisione tegumentorum USque ad partus sinem praeterlapsum paulo plus 6 minutis fuit, cum minutarum summa in his 13 cnsibus esset 87 minutarum. 3 felicium casuum medium tempus fuit 5 minutarum, 10 infelicium paulo plus 7 minutis.
Quibus ex comparationibus non multum interesse elucet, Utrum operationis tempus sit longum, an non, vel potius utrum aer diu accedat, an non. Ut hae de re certiores sumus, omnes hos cnSUS in tres classes dividamus, quarum prima illos casus contineat, in
22쪽
quibus operationis tempus non diutius, quam 15 minutarum itido ab incisione tegumentorum, cavi abdominis usque ad vincturam finitam duraverit, secunda illos, in quibus operationis tempus non diutius, quam 30 minutarum duraverit et tertia illos, in quibus operationis tempus diutius, quam 30 minutarum duraverit. Qua ratione haec invenimus: Ρrimae classis sunt 10 casus, quorum medium tempus paulo plus 14 minutis est. 3 selicium casuum medium tempus paulo plus 14 minutis fuit, I in foliolum casuum item paulo plus 14 minutis. Felicium igitur et omnium casuum ratio est V16 m p. c. 30,00. Felicium autem et omnium casuum, inde ab anno 1750 usque ad hunc diem collectorum, ratio est x'm s m p. c. 39,53. Secundae classis sunt 13 caSUS, quorum medium tempus paulo plus 23 minutis. 4 felicium casuum medium tempus paulo plus 22 minutis, 9 infelicium casuum paulo plus 23 minutis. Felicium horum casuum et omnium ratio eSt 'ris p. c. 30, 76. Tertiae classis sunt 9 casus, quorum medium tempus 50 minutarum est. 4 felicium casuum medium tempus 45 minutarum, 5 insolidium 58 minutarum. Felicium et omnium casuum ratio est dis p. c. 44,44. Quibus ex comparationibus, quamdiu operatio duraverit, minime interesse intelligimus, cum etiam in iis casibus, in quibus operatio diutius, quam 30 minutaS duravit, eventus sectionis caesareae infelicior non fuerit, quam eX Omnium casuum, usque ad hunc diem annalibus tradatorum, ratione prodit. Jam breviter causas periculorum Cum sectione caesaren COΠ-junctorum comprehendenteS, eas poti8Simum situs esse invenimus1. in prava matris conditione, 2. in fracto ejusdem animo, 3. in retardata operatione poSt membranas ruptus 4. in perversis tentaminibus matris partu liberandae sectionicaeSareae praemi SSi8, 5. in eo quod linea alba non Semper incisa est, 6. denique in deficientibus uteri contractionibus post sectionem caesaream institutam. Ita primae commentationis partis ad finem perveni, qua causae periculorum eum Sectione caeSaren conjunctorum pertractatae sunt. Jam vias ratione8que Ο8tendere meum est, quibus hae cau- Sue removeri possint. Quas a nobis minima ex parte tolli posse, plane persuaSum
23쪽
habeo ac tum potissimum, Si gravidae quam maturissime noStrae curae se tradunt. Quo facto invalidae matris constitutioni paulum firmandae satis vacamus, quod fieri nequit, si gravidae immitisente demum partu nobis committuntur. Quae Vero ad Servandam constitutionem in rhachitide et in osteOmalacia etc. adhibenda sint, cum nemo non Compertum habent, praetermittenda esse arbitror. Sod diligentius hoc loco inquirendum e8t, qua ratione animuS matris fractus recreari possit. Nam, ut Supra Vidimus, fuerunt, qui pravas hujus causae periculorum, cum Sectione CaeSurea con junctorum, removendae rationeS proponerent. Quantum equidem video, duabus rationibus hoc periculum evitari potest, aut ita, ut celanda Sectione CaeSarea imminente, cum a nobis eam partu feliciter liberatum iri promittamus, animum unxium sedemus, aut ita, ut sectionem caeSaream evitari non posse
Priorem illam rationem sequar, si, quod infra diligentius tractabo, matrem chloroformi inhalatione Sopire tentaturus sum. Hac ratione assidue consolando et perSuadendo Sectionis caeSarene et periculorum et dolorum imminentium metum minui licobit. Deinde cum gravidae satis mature curae nostrue Se Committunt, Operationis retardatae periculum Gitamus, cum id ipsum tempus Sumere liceat, quod operationi optime conveniat. Jam quaeritur, quo tempore operatio instituenda sit. Cum SeetioniS Caesareae ante ruptus membranas institutae optimum fuisse Mentum supra demonstraverimus, id ipsum tempus ad operationem apti Ssimum esse assirmaverim, quo uteri orificium latissime pateat. Sed fieri potest, ut hoc tempus ad operationem aptissimum ad Sit nocte, qua Sectionem caesareum non libenter instituimus. Quodsi accidit, quaestio oritur, num operatio HSque ad primam lucem retardata et matri et infanti multum nocent. Cum non serius, quam 6 horiS poSt membranas ruptaS prae teri sis sectionem caesaream instituamus, hanc retardationem haudita multum nocere, sin serius, quam 6 horis post ruptas membranas praeterlapsis sectio caesarea instituatur, plura pericula asserriet matri et infanti ex comparationibus supra institutis intelligimus. Quae cum ita sint, si 6 horis praeterlapsis prima lia X exspectari possit, sectionem Caesarem usque ad id tempus jure retardari arbitror, sed non item, si serius quam 6 horis post ruptas membranas praeterlapsis dies lucescet.
Denique cum gravidae sutis mature ΠOStrae Curae Se commiSe-
24쪽
rint, plerumque fieri non poterit, ut ante sectionem caesaream alia ad matrem partu liberandam tentare inducamur, cum perueΟS Spatiis et viis saepe accuratissime perquirendiS Satis VRCemus.
Postquam igitur tria illa pericula ita evitari posse ostendimus,
ut gravidae Satis mature nostrae curae se committant, reStat, ut,
quomodo hoc essici possit, intelligamus. Quod tribus rationibus fieri posse arbitror. Atque primum quidem medici est, ubicunque gravidam aliquam via naturali partu liberari non posse Suspicetur, et cum parentibus ejus, tutoribuS, propinquis et cum magistratu id communicare, ut illi medicum adhibendum satis mature curent, hic, ubi aut medici praescripta non servantur aut penuriae acerbitas Vel exiguos sumtus fieri vetat, ut gravidae medici curae satis mature tradantur, poteState sua essiciat et juvet inopes. Sed cum fieri possit, ut gravidae ne despiciantur vel ne derideantur metuenteS, hominum con Spectum fugiant, qua ratione hoc prohibeatur, curandum est. Quae quidem si tutum aliquod refugium invenire possent, ubi graviditatem suam celatum iri et benigniter liberaliterque se tractatum iri sperarent, inopiae conseias ejusmodi refugia adire numquam cunctaturas esse persuasum habeo. Atque sunt nosocomin 11ostra ea, in quibus gravidae, neque derisae neque despectae, partu liberari possint. Sed quod praejudicata vulgo opinione ducuntur, quasi ipsis in illis nosocomiis aspere maleque tractentur, eo plerumque deterrentur, ne satis mature ejuS- modi institutum obstetricium adeant. Quae quidem opinio prae- concepta quanto jure nitatur, equidem non judicaverim. Sed adest, atque etSi prorsus non semper tolli, tamen ita saltem minui potest, ut, qui ejusmodi institutis praesunt, curae suae commissas benignis sime liberalissimeque tractare Studeant. Ita sublata opinione illa praeconcepta judicioque sano increbrescente, eoS UaSUS, in quibus gravidae, quamvis auxilio celeriter se indigere sciant, tamen, ne despiciantur vel ne derideantur metuentes, hominum conspectum fugiant neque mature medico vel ΠΟSo-comiorum praefectis se committant, multo rariores fore jure eX- spectare licet.
Sed fieri potest, ut gravidae, quarum corpus inspiciens pel Vim
ungustiSSimam e8Se non suspiceris, et ipsae hoc nescientes, graviditatis finem securae exspectent atque medicum mature adhibendum
Quod si accidit, ut operatio saltem suo tempore instituatur,
25쪽
una haec ratio re8tat, ut obstetrices, ubieunque in pelveos viis perquirendis matrem via naturali partu liberari non posse vel levissima suspicio orta sit, statim medicum Consulere jubeantur. Qua una ratione retardatae operationis pericula evitari posse
Jam quod attinet ad causas, quibus periculosae haemorrhagiae,
quae cum Sectione caesaren jungi possunt, adducuntur, in iis arteriarum gramiorum, ut epigRStricae ejusque ramorum laesionem numerandam esse jam supra monuimus. Quae quidem haemorrha
giae quomodo evitari possint, hoc loco quaerendum eSt. Cum incisionem in linea alba optime institui sciamus, quia hac incisione arteriae graves non laeduntur, periculum illud ita fugimus, ut incisionem tegumentorum cavi abdominis semper in linea alba, vel prope eam instituamus. Quamquam fuerunt, qui sectionem caesaream, nisi longitudinali laterali, diagonali, transversali obliqua incisione singulis in casibus institui non posse con
Quod fieri posse non nego, praesertim Si uterus cum peritoneo coaluerit, quod cum mater jam inten Sectione CaeSarea partu liberata sit accidere saepe invenimus, atque is situm praebent obliquum in abdominis cmo. Sed item negari non potest, multis in casibus, usque ad hunc diem traditis, ab re eas incisiones adhibitas esse, quibus partes tegumentorum cavi abdominis laterales laederentur atque haemorrha-giae perniciosae essicerentur. At fuerunt, qui, quamvis in linea alba incisionem facturi essent, tamen solo obliquo uteri situ permoti, ab hac incisione abstinerent. Ego vero his in casibus, nisi uterus et peritoneum coaluerint, ita paullatim uterum in mediam partem cavi abdominis manu pelli posse arbitror, ut incisionem, aut in ipsa linea alba, aut prope eam, facere nobis iliceat. Gravius etiam fit haemorrhagine periculum, Si sectione cneSarea instituta uterus non satis Se contrahit. Quod ut tollatur, variae propositae sunt rationes. Alii medicamentorum intus adhibitorum pro8perum eventum fuisse observaverunt et in iis quidem casibus, in quibus haemorrhagia haud ita Vehemens, attamen continua esset. Alii externa remedia adhibenda esse Statuerunt. Quae quidem plurimum valere mihi videntur. Inter quae numerandum est, Vel manibus, vel spongiis aqua
26쪽
gelida conspersis, vel globis glacialibus in uteri cavum inductis,
uterum tritum adeo eXcitari posse, ut celeriter fortiter se contrahat. Fuerunt etiam, qui uteri Vulnus conSuendum eSSe CenSerent. Quod utrum probandum sit, an non, ex comparationibuS Statim apparebit. 6 matrum, quantum comperi, quarum uteri VulnuS Con-8utum eSt, 4 Servatae Sunt, 2 perierunt. Mortalitas igitur est 'sem p. c. 33,33. MortalitaS omnium Vero matrum, Sectione QReSarea
inde ab anno 1750 usque ad hunc diem partu liberaturum, est quod supra intelleximus, 'ββ 78 p. c. 60,28.
Unde uteri vulnus conSuendum CSSe elueet. Jam ad adducendum prosperum sectionis caesareae Gentum intestinorum prol Sum non multum valere supra ostendimus. Quicum nihilominus impedimento sit, medici ad eum eVitandum proposuerunt, ut aut manibus aut spongiis intestina mature retineantur vel reprimantur. Utra ratio praeferenda sit, ex his comparationibus apparebit. Inde ab anno 1750 usque ad hunc diem 105 in casibus medici intestina manibus vel retinere vel reprimere studuerunt, 55 Rutem matres perierunt, ita ut mortalitas sit, βY166 p. c. 52,38. 25 in casibus medici intestina spongiis vel retinere vel reprimere studuerunt, 13 autem matres perierunt, unde ratio eSt ιβ 5 P. C. 52. Unde utram rationem sequamur, haud multum interesse intelligimUS. Jam Vero ut intestinorum prolapsum cavendum esse intelleXimus, ita quominus in incisione tegumentorum et uteri aut sanguis aut liquor amnii in cavum abdominis penetret, impedire intereSt. Quod ut fiat, hae rationes propΟSitae Sunt.
Inter alios MetZ ante sectionem caesaream membranRS Per Vaginam rumpendas esse Statuit. Qua ratione quamquam quominus
liquor amnii in cavum abdominis penetret prohibetur, tamen poSt
membranas ruptas utero fortius se contrahente, ne infanti extra
hendo dissicultates saepe obstent, verendum est. Ita Kilian, ut infantis caput utero pervicaciter retentum liberaret, forcipem adhibere, alii uteri vulnus dilatare coacti sunt. Unde rationem a Met2 propositam habere elucet et quod prosit et quod nocent. Quare ubi membranas in uteri vulnere rumpimus, quominus liquor amnii in cavum abdominis profluat si prohibere poterimus, membranaS per Vulnus rumpi praeferendum erit. Legenti mihi
Sectionum caeSarearum descriptiones, Saepe occurrit, medicos ante
27쪽
uteri incisionem eum in Vulnus propulisse atque incisionis initium ab inferiore uteri parte repetiisse, quo, quominus liquor amnii incavum abdominis proflueret, impeditum est. Qua ratione eum Simul RSSequamur, ut ne sanguis quidem in dominis cavum influat, eorum Sententiam Sequar, qui ne fluida in abdominis cavum influant, uterum in Vulnus manibus propellendum atque incisionem ab inferiore parte uteri repetendam esse
Sed non semper prohiberi potest, quin vel sanguinis vel amnii liquoris aliquid in abdominis cavum influat. Quod removeri cum magni intersit, medici variis rationibus id tollere conarii sunt.
Alii, ne tegumentorum cavi abdominiS vulnuS Consueretur, Sua serunt. Alii suturam praeserendum esse censuerunt atque turundam vel linteum in inferiorem vulneris partem inducendum commendarunt. Alii, ut lochia simul eXpedite profluerent, placentam non eX Vulnere, Sed per vaginam remoVendum eSSe Statuerunt.
Sed placentum per vaginam rarissime remoVeri POSSe perSUR- sum habeo. Vix enim pelvis manum induci patitur, ut placenta arrepta erirahi possit. Neque Si placentam removendam naturne permitteremUS, per vaginam, Sed per Vulnus propelleretur. Quare ii, qui placentam per Vaginam removendum eSSe StR- tuerunt, id egisse videntur, ut manu in uterum per Vulnus inductu, placenta in vaginam vi propelleretur. Quod cum evitandum Sit, cum iis facere non po8sum, qui placentam per Vaginam remoVOndam esse Statuerunt. Priorum illarum rationum utra praeferenda Sit, CompnΓR-tionibus statim apparebit. Quantum comperi, 68 in casibus turianda vel linteum in inferiorem partem vulneris inductum est. Quo facto 27 matres per ierunt, ita ut mortalitas sit η' p. c. 39,41. 131 in casibus linteum non inductum est et 74 matres obierunt, ita ut mortalitas Sit Z 131 p. c. 56,Α8. Quae cum ita sint, inrundam vel linteum inducendum esse
201 in casibus vulnus consutum est, ita ut 105 matres perirent, unde mortalitas est λψy261 α p. c. 52,24, 18 in casibus vulnus non consutum est et 9 matreS obierunt, unde ratio est vis p. c. 50,00. Quibus ex comparationibus utrum Vulnus ConSuntur Rri non, non multum interesse intelligimus.
28쪽
Si quidem vulnus consuendum esse statuis, ut in oritur quaestio, utrum peritoneum quoque conSuendum Sit, an non.
9 in casibus peritoneum consutum est, quo facto 4 matres perierunt, ita ut mortalitas sit dis p. c. 44,44. 11 in casibus peritoneum non consutum est et 3 matreS perierunt, ita ut mortalitas sit V11 p. c. 27,27.
Qua ex comparatione peritoneum non ConSuendum eSSe elucet.-Jam priusquam, quae optima sit post operationem medendi methodus, inquiram, pauca de adhibenda chloroformi inhalatione addere mihi liceat. 16 casuum, quantum comperi, in quibus Aloroformum vel aether in sectione caesarea adhibitus est, 12 infeliciter matri evenerunt, ita ut mortalitas sit ιν16 p. c. 75,00. Mortalitas matrum, inde ab anno 1840 usque ad hunc diem Sectione caesarea partu liberatarum βλ p. e. 52, 13.15 in casibus, in quibus infantis mentio fit, 10 infantes servati sunt, ita ut mortalitas sit ris 33,33. omnium Vero mortalitas infantium, inde ab anno 1840 sectione caesarea in lucem prolatorum, eSi β' p. c. 33,33. Aether ter adhibitus est, quo facto et matres et infantes Vi
13 in casibus chloroformum adhibitum est, quo facto 12 matres perierunt, unde ratio eSt ιν13 zz p. c. 92, 3.12 in casibus, ubi chloroserinum adhibitum est, 5 instantes perierunt, unde ratio est, sifil p. c. 41,66. QuibuS eX comparotionibus chloroformi inhalationem matri quidem nocere, sed non
item infanti, atque aetherem in Sectione caesarea praeferendum eSSe
Jam ad tertiam dissertationis partem transeo, qua quae Sit optima post operationem medendi methodus, diligentius pertractabitur. Mirum quidem est, quod, ubi reliquis rebus Secundissectio caesarea instituta est, Saepe mater obiit, contra, ubi reliquis rebus infaustis, operatio facta est, super8tes fuit. Unde cum medendi methodo maximas partes tribuendas esse col figi liceat, non possum, quin in tertiam hanc dissertationis partem Summum studium conferam. Atque primum quidem ad casus, qui apud varios auctores dispersi inveniuntur, describendos transgredi . I. Casus felices. 1. Le Bas in femina osteomalacia correpta sectionem Cae-
29쪽
saream instituit λ). Puerpera nihil sumsit nisi decoctum chinae et vinum. Simul vulneri fomenta adhibita sunt. Femina Sinata est.2. Sommer ante operationem Sanguinem misit. Post eam vulneri aceti et decocti chinae fomenta adhibita sunt 8 . In vulnus tepidus ptisanae cremor immissus est. Puerpera sumsit infusum melissae, lapides cancrorum et semen foeniculi. 3. Chabrot sectione caesarea instituta puerperam Sumere juS- sit infusum herbae lactucae virosae cum liquore anodyno minerali IIo anni, praeterea potionem Sedantem cum SyrusO de nymphaea. Simul recreans julepium praescripsit, et alvum clysteribus emollit entibus duci jussit. Deinde carminativum et electuarium lenitivum proposuit. Dein mater nitrum cum syrupo florentinae et infuso
radicis iridis florentinae sumsit. Denique in vulnus fluida tepida
immissa sunt β).4. Winter sectione caesarea instituta primum remedia sedantia
praescripsit, vulneri fomenta adhiberi jussit et alvum obstoribus emollientibus duxit '). Deindo in cavum abdominis decocta resolventia immisit et frigida medicamenta dedit. Simul sanguinem saepius misit. Infanti mamma matris non priuS praebita eSt, quam
5. Linue at β) postquam in femina prima aetate rhachitide
admodum affecta sectionem caesaream instituit, sanguinem misit
et vulnus pannis laneis, in decocta emollientia immersis, tegi jussit. Simul purgantia praescripsit, alvum clysteribus duxit et infusum florum chamomillae Romanae cum nitro bibi jussit. 6. Si h 6, sectione caesarea instituta propter haemorrhagiam gelida penicilla adhibuit et praescripsit gelidum medicamentum
cum Succo papaveris albi. Alvum clysteribus durit, in vulnus decoctum chinae et florum arnicae immisit; adversus diarinoeam clySteres, ex decocto chinae et gummi arabico compositi, adhibiti Sunt. Vulneri fomenta, eX chinae decocto, ammonio muriatico depurato et camphora composita adhibita sunt. Denique puerpera decocta corticis chinae sumsit.
30쪽
7. I inverjat iterum Sectione caesarea instituta eadem, quae post priorem operationem, adhibuit λ).8. Rhodo ) post sectionem caesaream institutam primum optum praescripsit, praeterea Sal tartari cum succo citri, aqua men-thae, syrupo acetoso citri et laudano liquido Sydenhami. Cum puerpera vomitaret, potionem Riverti sumi jussit. Vinctura vino aceti et aqua frigida conspersa est. Deinde enemn emolliens eX avenae et chamomiliarum decocto compositum praescripsit, cui cochlear olei olivarum addidit. Deinde puerpera infusum corticis peruvianae rubrae cum liquido anodyno minerali Hos anni
sumsit. Vulnus alvi pulvere corticis peruVianae cum aqua commiXta et liquore myrrhae, et melle roSarum conSpersum eSt atque ei unguentum basilicum cum unguento de Styrace et pulvere corti eis perurianae impositum. Denique mater mucilaginem salep sumsit.
9. Baequa ) statim post sectioDem caesaream institutam in vaginam emollientia immisit; deinde alvum clysteribus ex infuso sennae compositis duxit et vulneri cataplasmata imposuit. Simul in vulnus decoctum chinae immisit. Aquam oryzae cum gummi tragacanthae et Urupo althaeae bibi jussit. Puerpera aquam cardui benedicti cum Urupo forum iridis florentinae et acido vitrioli
10. Mangold '' sectione caesarea instituta epithemata ex eorticis peruvianae decocto et herbarum aromaticarum infuso parata adhiberi jussit et alvum clysmatibus ex ejusdem corticis decocto cum melle, crystallo tartari et succo citreo durit. Puerpera infusum corticis peruvianae cum tartaro solubili et succo citreo sumsit. Praeterea excitantia adhibita sunt. Quod haemorrhagia ex laesaepigastrica asph iam provocaverat, Mangold cinnamomea et Vinosa cum corticis perurianae infuso praescripsit. Simul continuis remediis roborantibus ad reddendum Vitae vigorem opus est. Denique puerpera Sumsit infusum herbae menthae crispae cum cam
11. Lorinser β) in femina prima aetate rhachitide assecta sectionem caesaream instituit. Puerpera sumsit vinum et tincturam cinnamomi et laudanum.1) Lauvernat's neue Methodo den Κaiferschniit gu machen p. 220.2) Rhodo: relatio de sectione caes. feliciter peracta. Dorpati. 1803. 4.3) Rcleueti p6riodique de la soc. de Med. etc. P. 4. p. 434.4) Commontationes societatis reg. Gotting. Vol. 2. Gotting. 1813. 4. p. 19.5) Stobolds Journal etc. Bd. 3. p. 106.