De Cartesianae philosophiae efficacia in mutanda artis medicae indole ...

발행: 1797년

분량: 42페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

subsistam hic loci in signandis atque paullo uberius delineandis dogmatibus C ARTES II, quae memorabilem quamdam efficaciam in producendis artis nostrae vicissitudinibus exhibuerunt. Luculenter autem inde patebit, quid fructus aut noxae eXspectandum sit ex Conninbio hoc medicinae cum philosophia.

Priusquam autem ipsum adgrediar CARTE- . SI I sustem a phr licum, quod tantas excitavit seculo praeterito lites, tantaque jurgia; purum amplius libet in pristinorum temporum conditionem, scholarumque et philosophic

Tum et medicarum quae Cartesium praecesserant, indolem exspatiari. Dominabatur ad C ARTEs II USque aetatem scholastica doctrina, quae seculo undecimo ad decimum tertium us 'ab Alexandro HALES Io, Guillelmo PARI sIENSI, Alberto M AG O, Thoma AOUINATE aliis quo stabilita, in eo tantum versabatur, ut quaestiones subtilissimae cum argumentis 'contrariis ex utraque Parte argutissime examinaret, neque argumento

12쪽

6 -- Tum momentum unquam consideraret, sed formarum solummodo laetarum applicationem. Finis itaque hujus philosophiae haudquaquam complectebatur novarum rerum in-

ventionem, sed adsertorum jam demonstratorum hilogisticam tra lationem, ut vel evin cerentur argutissima contrariorum argum emtorum coagmentatione vel refutarentur. Experientiae ipsius atque observationum impe-Perium, imo physices atque matheseos studium susque deque habebantur : unice auCtOritati librorum symbolicorum, quos ecclesia approbaverat, auctoritati GALENI, ARISTOTELIS, Joannis DAMASCENT, A VICENNAE aliorum que veterum fidebant, neque elegantem curabant scribendi et loquendi rationem, neque augendam observationum et expe-

rientiarum copiam, neque certitudini ulli vel empiricae vel historicae studebant, nisi ei, quam ex dialecticis suis argutiis prolicere sperabant.

Quandoquidem negari non possit, acut psimas notionum animi finitiones a Scholasticis

13쪽

7 interdum egregie suisse efficta S, quibus cautissime solvi poterant, atque examinari judicia veterum ex observationibus derivata; praepostere tamen haec finitio instituta fuit, an- tequam sufficiens observationum copia collecta esset. Veteres enim, praeprimis Graeci, Hippocrate, Aristotele, et Empiricis eXCeptis, identidem ratiociniis plus insudaverunt quam observationibus: parca itaque haec experientiarum suppelleX augmentis quamplurimis indigebat, quae tandem pluribus elapsis seculis addita sunt.

Interea seculo decimo quinto studium

Graecarum literarum et Graecorum auClQ-rtim restitutum saluberrimos produxit effectus in excitandis ingeniis, ut nova molirentur atque systemata reformarent. Reformandi ardor et de silerium omnium philosopho Tum, theologorum medicorum quo schol f invasit. Aequo tamen sana semper ratio refor-

maiores duxit, sed omnia innovandi studium saepius in labyrinthos seduxit, ex quibus nullus patuit exitus. Hinc rAR AC E L SIC A schola

14쪽

Ia ex Cabbatae applicatione exorta suit: hin in EUCHONI et AGRIPPAE a Nettesheim inis sanae opinioneS. Iam diu quoque ante Cartesium matheseos studium solertius excultum plurimos acqui sivit amatores, qui mechanico modo mutatio. neS Corporum exponere conabantur, qui omaterialibus corpusculis individuis omnia progenita fuisse statuebant, neglectis caussis Omnibus, quae ultra sensualem rerum orbom

cus, ab illo odium contra scholasticae sapientiae farraginem, ab hoc vero solertissimum matheseos studium hausit, jam ante CARTESIUM materialismum ita defendit, ut nullam actionem statueret praeter motum, nullam substantiam, praeter corpus: spiritibus enim tribui debere extensionem aequo jure ac corporibus : sensationem nil complecti praeter motum quemdam internum partium sentientium, qui cum continuetur aut denuo a stimulis internis suscitetur, imaginationem constituat

15쪽

έiituat et memorIam. Ita voluntatis actiones ex actionibus spirituum animalium vel impeditis vel adauctis exponere ausUS est. Alius philosophus, qui CARTES Io viam munivit, qua summam gloriam reformatae philosophiae obtinuit, Petrus GASSENDU fuit, qui PEI RESCII aemulatione naturae ipsius adyta perscrutari, et MERSENNI EA- emplo coactus, matheseoS studium Cum 'plii losophia conjungere conatus est. Ad Epicu-xi individua corpora hic refugit, ut animum

omnem e rerum universo relegaret, atque e atomorum figura et motu sensationes omnes et animi vireS eXponeret. 8

. Horum tandem vestigia secutus est Renα-

patre nobili curiae Bretonicae praeside. Libertas ingenii atque peculiaris plane philosophiae studium, quo inclaruit, indo potissimum derivantur, quod valetudine sat infirma laborans puer jam quasi ludendo didicerit,udimenta scientiarum, postmodum quoque,

16쪽

cum apud fratres societatis Iesu, Flecti educaretur, huic Valetudini semper parceretur,noque ipso dialecticis argutiis diu immorari cogeretur. A. MERSEN No hausit indefessum matheseos amorem, cujuS ope debellavit soliciis Iasticani dialecticon: ab abstractis enim speculationibus tali ratione avocatus adsuevit methodo, nil sibi cogitari posse absque imagine. Neoburgi ad Danubium 16 19, obsidiarius miles per hyemem commorans, absque ullo cum eruditis commercio; in se ipsum plano rediit, vir imaginatione multo plus vigens quam intellectu et lectione majorum suorum. Ab omni enthusiasmo haudquaquam liber, cum ipsis fratribus roseae crucis consuetudinem iniit, revelata sibi csse m7steria naturact

credidit, peregrinationem ad Lauretium spopondit, si votorum potiretur.

Hinc quoque universam magis philosophiam obiter dijudicare quam singulas ejus partos rite cognoscere atque tum lectione adsidua tum experientia sua augere Potuit. Dis-

17쪽

terebant eatenus reformatores hujus laculi, CARTE A1 Us et BACo a Scholasticis, ut hi speciales let maxime singulares tantum partes doctrinae excolerent, illi vero generali quasi adspectu dominarentur toti scientiarum impe.

Multa vero dogmata ita protulit ingeniosus vir, ut auxilii loco inservirent, priusquam naturae adyta penitius cognovisset: neque tanquam Certa atque explorata, velut eX tripode ea declaravit Id. Adseclao vero ejus ita inhaeserunt his commentis, ut verissima ea haberent, atque haudquaquam falli potuisse scholae auctorem perhiberent. Quod autem methodum suam attinet, C ARTES IUS mira quadam arrogantia contendit, rationes ipsius tales esse, ut ullam viam humano ingenio non

Patere putaVerit, per quam meliores inveniri usquam possint a).

18쪽

Ut ordino progrediamur, primo exponenda sunt o a Cartesii dogmata, quae physicae scieri lao oontinent rationes atque phy siologiae condondae praebuerunt occasionem. His rite penspectis luculenter patebit ratio atque indoles doctrinae ipsius de corporis humani functionibus et morbiS primum fere adsertum, a quo proficiscitur omnis haec mechanica Cartesii doctrina, complectitur differentiam spatii et corporis. Disserro enim arbitrabatur et contend hat, non re ipsa, sed modo tantum, quo a nobis concipi solent: Revera enim eXtensio in Iongum, Iatum et Prosuridum , quae sp a tium constituat, eam dem plane esse cum illa, quae corpus stabiliat 3 Cum autem ex hoc Iodo, quini CorpuS. sit e Stensum in longVm, latum et profundum, recte concludatur, illud esso substantiam, hoc valet etiam de spatio:

19쪽

I3 ideoque vacuum ullum adesse, in quo nulla sit substantia, negandum atque pernegandum ε). Hinc etiam, si quae adsint materiae particulae, quas atomoS Vocare liceat, has. Vere indivisibiles non esse, sequitur ex ipsa corporis definitione. Quod cum extensum sit, necesse est, ut dividi etiam possit s). Materies it que potest in infinitum dividi ο). His quidem adsertis differentiam essentialem Cariste sus constituit inter Gassendianam et suatii philosophiam.

D Cum essentia materiae sola sit extenso,

ceteraeque ejus qualitates tanquam modi con-sderandi veniant, motuS corporum quoque

modus est, seu externa quaedam qualitas, quae internas vires non supponat, sed ina pulsum a primo motore, Deo nimirum, qui primitus materiae facultatem motricem impertiit T). Differunt autem corpora a se in vicem pro Cohaerentiae majori vel minori gradu:

20쪽

gradu: hic cum inturno motu et proclivitate ad eumdem in fluidis, ille cum quiete est junctus, nisi ab externis rebus impulsus contingat 8 .

His .suppositi s Cartesus tandem ad ossitientes transgreditur Caussas, quas finalibus ubique esse praeferendas autumat. Non tantum enim nos debere nobis arrogare, ut divinorum participes Consiliorum nos esse putemus, sed materiales caussas, qua materiei ipsi largitus sit, rimari nos oportere, ut sapientiam ipsius cognoscamuS. Ex sorma enim, figura et motibus materiae effectus ipsius

posse unice cognosci 9 . Antiquatis itaques scholasticarum caussis finalibus, quibus solis

inhaerebant, neglectiS OmnibuS propiori-hus caussis , substituit C ARTES IUS eaS effectuum visibilium rationes, quae a CorpusCulorum aut materiei ipsius figura ct mixtionae desumtae multo clarius et magis luculenter

SEARCH

MENU NAVIGATION