Constitutiones apostolicae brevia, decreta, &c. pro missionibus Sinarum, Tunquini, &c. Ad usum r.r.d.d. episcoporum, sacerdotumque à summis pontificibus, ab eminentissimis d.d. cardinalibus S. Congregationis de propaganda Fide respective in orientem

발행: 1676년

분량: 461페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

I37&explessὸ derogamus, caeterisque contrariis quibuscumque. Volumus autem, ut earundem praesentium litterarum trans sumptis, seu exemplis,etiam impressis,manu alicujus Notarii publici subscriptis &sigillo personae in Ecclesiastica dignitate

constitutae munitis, eadem prorsus fides adhibeatur ubique, quae praesentibus ipsis adhiberetur, si forent exhibitae vel ostensae. DATUM Romae apud S. Mariam Majorem sub Annulo piscatoris, die a 3. Decembris is s. Pontincatus nostri anno quarto. Et inferius. J. G. SLus Ius.

143쪽

ad Iaponiam , ct alias Regiones Indiaram Orientalium.

URBANUS P P. VIII.

Vnisest Christi fidelibin praesentes litteras inspesturis , Salutem , ct Apostolicam

benedictionem.

EX debito Pastoralis ossicii saluti mi marum, & Fidei Catholicae propa a-tioni prospicientes , ea , quae provide a

Romanis Pontificibus praedecessoribus nostris propterea ordinata fuerunt , si subinde experientia doceat, ea mutatione indigere , libenter immutamus, aliasque disponimus , pro ut ad Fidei Catholicae propagationem , animarum salutem hujusmodi conspicimus in Domino salubriter expedire. Alias si quidem fel . rec. Gregorius Papa XIII. Praedecessor noster certis tunc expressis causis adductus , persuas in simili forma Brevis litteras sub dat. die 28. Januarii tueri. Pontificatus sui anno I3. omnibus Patriarchis, & Episcopis, cujusvis Provinciae Chinae, &Japonis,sub

interdicti Ecclesiastici, de suspension' ab

144쪽

, O ingressu Ecclesiae, & Pontificalium exerta'

citio; alias vero Sacerdotibus, Clericis,

& Ministris Ecclesiasticis tam saecularibus, quam cujusvis ordinis regularibus, cujuscumque status, gradus , ordinis, de conditionis existerent , sub excommunicationis majoris poenis ipso facto incurrendis interdixit , & inhibuit, ne ad earum Regiones, & Provincias Japonicas Evangelii praedicandi, vel doctrinam Christianam docendi, aut Sacramenta administrandi, aliaque munia Ecclesiastica obeundi causa , sine suae, dc Sedis Apostoli cae expressa licentia proficisci auderent.

Post modum autem rec. mem. Clemens

Papa VIII. similiter Praedecetar noster, accepto quod tam Chinae, & Iaponum, quam aliae illius vicinae, & adjacentes Insulae, Regiones & Provinciae , ac finitima Regna Indiae Orientalis amplissima, depopulis refertissima erant, & pro tanta animarum multitudine ad Fidem Catholicam traducenda , de spiritualibus alimentis fovenda, plures operarii, ac Ministri necessarii erant, quam ex sola retiagiosorum societate JEsa haberi poterant, omnibus & singulis Mendicantium ordinum Magistris, seu Prioribus generalibus Unc, &pro tempore. existentibus induu

145쪽

r Ist, ut ciὶm necessitas postulasset, quoslibet ordinis suae spectatae vitae , & eruditionis Religiosos, quos nimirum ad praedicta ossicia , & ministeria idoneos , Mutiles fore in Domino judicarent, per Lusitaniam duntaxat, & suscepta inde navigatione, in Indias , & Civitatem Goan, atque ad Superiores Ordinum in illis partibus existentes transmittere, &tam ipsi sic transmittendi , quam alii supradictorum ordinum Religiosi in eisdem India rum partibus existentes, & ad hoc munus obeundum a suis Magistris, Ministris, vel Prioribus generalibus, seu aliis Superioribus electi, & approbati, tam auaponicas praedictas , quam ad alias proximas, S adjacentes etiam Chinae, & finitimorum Regnorum , & terrae firmae Indiae Orientalis insulas , Regiones, & Provincias accedere possent. Caeterdm omnibus.& singulis Religiosis cujuscumque status , gradus , Ordinis de conditionis eia sent, sub excommunicationis majoris, aqua non nisi a Romano Pontifice , praeter quam in articulo mortis absolvi pota

sent; nec-non privationis vocis tam acti

vae, quam passivae , ac dignitatum , ad ministrationum, δc ossiciorum quorum

cumque; nec-non inhabilitatis ad illa,

146쪽

alia in posterum obtinenda, ac exercenda poenis ipso facto absque ulla declaratione incurrendis interdixit, & prohibuit, nec ex Insulis Philippinis nuncupatis, sive qualibet alia Indiaruna Occidentalium , vel quae pro partibus Indiarum Occidentalium tunc habebantur parte ad illas pertinente, in Japonicas, & alias illis proximas , adjacentes & finitimas Insu-Iulas, Provincias & Regiones praedictas , etiam quorumctimque privilegiorum eis, vel suis ordinibus a dicto Clemente, de Romanis Pontificibus praedecessoribus suis sub quibuscumque tenotibus, & formis in genere, vel in specie, etiam super facultate praedicandi verbum Dei per

universum mundum eatenenus concessbrum , seu in posterum etiam concedendorum , approbandorum & innovandorum, nisi in illis de prohibitione hujusmodi , & interdicto specialis , & specifica,

& expressa mentio, cum sufficienti derogatione fieret, aut quovis alio praetextu, α quaesito colore proficisci , & transire auderent, vel praelumerent; & si qui eatenus , vel in posterum secus facerent postquam moniti essent, statim subeisdem,

poenis omni mora, & excusatione cessante , ad dictas Insulas Philippinas, vel alias

147쪽

partes Indiarum Occidentalium reverti, re redire omnino tenerentur , & ad id per quoscumque Judices Ecclesiasticos si ib. eisdem dc aliis eorum arbitrio infligendis pcenis cogi & compelli possent: Et subinde fel . rec. Paulus Papa V. similiter Prae decestar noster accepto, experientia compertum esse ; quod prohibitio accedendi ad Indias , & Civitatem Goam , alias quam per Lusitaniam , nec qui sperabatur ex eo fructum pertulerat , neque Catholicae Fidei propagationis negotio utilis fuerit ; & propterea ut tantum opus Dei sublato omni impedimento, libere peragi posset, providere volens , omnibus & singulis Mendicantium ordinum Magistris, Ministris, seu Prioribus generalibus, aut alio quocumque nomine nuncupatis OG dinum capitibus , tunc & pro tempore existentibus , ut cum necessitas postularet, quonibet ordinis sui spectatae vitae dc eruditionis Religiosos , quos nimirum ad praedicta ossicia, de munia idoneos , dc utiles fore in Domino judicassent, ad Superiores Ordinum in illis partibus existentium , etiam per aliam Viam , quam per Lusitaniam' in Japonicas , dc alias illis proximas adjacentes , de finitimas inse-

las , Provincias de Regiones praedictas.

148쪽

servata in reliquis dictarum litterarum Clementis Praedecessoris forma in omnibus, & per omnia, & non aliter, transmitatere libere , & licite valerent , indulsit,& alias pro ut in Gregorii, de Clementis, ac Pauli V. Praedecessorum praedictorum litteris desuper expeditis , quarum tenores praesentibus pro expressis haberi votalumus , plenius continetur. Cum autem experientia plurium annorum compertum

fuerit , ordinationes in praedictis litteris contentas non lassicere , easque aliqua provisione indigere, ut in praedictas Insulas , & Regna felicius , ac facilius sacrosanctum Christi Domini Evangelium praedicari & propagari possit, ac valeat: Nos pro ossicii nostri debito post habitam cum Venerabilibus Fratribus nostris S. R. E. Cardinalibus negotio propaganda: Fidei per universum Mundum praepositis maturam deliberationem , praefati Pauli praedecessoris nostri litteris inhaerenteS, Omnibus & singulis Religionum cujuscumque ordinis aut Instituti, etiam Societatis

Iasu Magistris, Ministris , seu Prioribus

Generalibus , aut quocumque nomine nuncupentur ordinum capitibus nunc pro tempore existentibus , auctoritate/postolica, tenore praesentium conςedia

mus.

149쪽

mus , & indulgemus . ut eis ex scientia idoneos esse ad Missiones judicaverint, ad praedictas Insulas , Provin- cias , Regiones , & Regna Indiae Orien-ralis, etiam per alias Vias, quam per Lu staniam, libere & licite mittete possint Is ac valeant, servata tamen in reliquis pra fatatum litterarum Clementis Praedeces. foris nostri forma in omnibus de per om- nia & non aliter. Nec-non quoscumque

Ecclesiasticos, de Religiosos cupiscumque Ordinis & Instituti , tam non Mendican- lcm , quam Mendicantium , etiam So- cietatisJesu , dc saeculares Religiosorum , ut praefertur , mittendi ad Insulas, i Provincias, Regiones & Regna praedicta,

accessum hujusmodi impedientes , ex- communicationis latae sententiae vinculo

innodamus. Religiosos vero , ut supra mittendos, ac etiam mitas , & in prae-ὸ diistis, locis nunc degentes plurimum in Domino hortamur, ut in docendo popu- los , & praesertim de recenti ad Fidemi Christianam converses , uniformes sint, nec ob doctrinae diversitatem, praesertim

b in materiis moralibus Neophyti illi ali-

pedire visum fuerit , quoslibet suarum Religionum, ordinum , & Instituti Realigiosos, quos aetate, Vira, moribus ,

150쪽

quod scandalum patiantur . Et quia inhaere Generalium praefatorum curam & vigil ntiam plurimum profuturam arbitramur, elidem injungimus, ut praedictos suo s Religiosos ad servandam praedictam conformitatem saepius adhortentur. Ut

autem id facilius succedat, praefati Rel, gio ii in instruendis populis praedictorum socorum Indiae Orientalis Cathechismum Romanum , & Doctrinam Christianam

parvam, & magnam bon. mem. Roberti S. R. E. Cardinalis Bellarmini nuncupati, in linguas praedictorum populorum xranslatas, & impressas si fieri poterit, omnino adhibeant. Quoniam autem , sicut non sine animi dolore intelleximus , in J pone a plurimis annis contra Christianos, & praesertim Religiosos , acerrima persecutio fuit commota, eaque usque ad praesens perdurat & viget, omnibus , de singulis Christianis nunc in Japone existentibiis, & pro tempore futuris, ut 1 quibusvis Sacerdotibus , ut supra a G neralibus eorum illuc missis , ac mittendis , quorum copiam habere poterunt; Sacramenta ordinem tamen Episcopa..iem non requirentia in etiam parochialia, durante prasertim rerum statu, suscipere Lb re, & licite valeant, concςdimus e

SEARCH

MENU NAVIGATION