Constitutiones apostolicae brevia, decreta, &c. pro missionibus Sinarum, Tunquini, &c. Ad usum r.r.d.d. episcoporum, sacerdotumque à summis pontificibus, ab eminentissimis d.d. cardinalibus S. Congregationis de propaganda Fide respective in orientem

발행: 1676년

분량: 461페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

titer, 3c indulgemus. Caetersim quia a sacris Canonibus , Conciliorum Decretis ac Apostolicis Constitutionibus, omnibus Religiosis , ac etiam aliis Ecclesiasticis , praesertim in sacris Ordinibus constitutis, mercatura, dc negociationes sataculares districte prohibentur , ac valdὰ damnosum, indecorum, & indecens existit, huiusmodi personas divino cultui mancipatas, ac praecipue illas, quae ad praedicandum sacrosanctum Christi Domini Evangelium destinatae sunt, praefatis mercaturae, & negociationibus se immiscere , aut. operam dare, praedictorum sacrorum Canonum , ac Decretosum, .

Constitutionumque Apostolicarum di positioni inhaerentes, auctoritate Apostolica earumdem tenore praesentium Rel, giosis omnibus cujuscumque ordinis, &Instituti, tam non Mendicantium , quam Mendicantium , etiam Societatis Jesu, eorumque singulis tam in praedictis locis nunc existentibus , quam in futurum ad illa mittendis , omnem dc quamcumque

mercaturam, seu negociationem,quocumque modo ab eis fieri contingat, sive per se , sive per alios , sive proprio si vecommunitatis , nomine directe sive indi xecto', aut quovis alio praetextu , causa,

152쪽

aut colore , intεrdicimus δc prohibemui

sub excommunicationis latae sententiae poena ipso facto incurrenda , ac privatione vocis activae, & passivae, ossiciorum,' ac graduum, & dignitatum quarumcumque , etiam inhabilitatis ad ea, &insuper amissionis mercium, & lucrorum ex eis factorum , quae omnia a Superioribus Religiosorum,ex quibus delinquentes existent , reservanda erunt ad usum Mis. sionum, quae eaedem Religiones habent& habiturae sunt in futurum in praedictis Indiis, & non in alios usus ; eisdem Superioribus disti icte praecipientes sub eis dem poenis, ut in hoc invigilent, & coimira delinquentes ad praedictas poenas procedant, sublata eisdem facultate hujusmodi delinquentibus aliquid ex dictis

mercibus & lucris , quantumvis minimum remittendi, aut condonandi. Quod si forte aliquae conrroversiae inter Religiosos dictarum Religionum quod Deus

avertat, oriantur, Episcopi locorum praedictorum pro tempore existentes , tanquam Sedis Apostolicae delegati , illas

decidant, & terminent. Si Vero graviora quaedam negotia occurrerint, ea ad Nos ,& Romanos Pontifices Successores nostros quanto citius ab eisdem Episcopis

153쪽

referantur, ut quod in illis statui, ac de cerni debeat , matura consultatione adhibita, provideri possit, sicque volumus de

. ordinamus. Decernentes praesentes litteras valitas, firmas , & essicaces existere , de fore , ac ab Qmnibus , & singulis ad quos spectat, & pro tempore spectabit, inviolabiliter observari. Sicque per quos. cumque Judices ordinarios, & delegatos, etiam Causarum Palatii Apostolici Auditatores ; sublata eis , dc eorum cuilibet quavis aliter judicandi & interpretandi facultate, dc auctoritate judicari, & dinfiniri debere, ac irritum de inane, si secus super his a quoquam quavis auistorserate, scienter vel ignoranter contigerit

attentari. Mandantes propterea universis & singulis Patriarchis , Archiepiscopis , Epitcopis, ac caeteris Ecclesiarum, de locorum etiam Regularium Praelatis per universum Orbem constitutis , ut praesentes litteras in suis quisque Provinciis , Civitatibus, Diocesibus , Capitulis, Murisdictionibus ab omnibus inviolabiliter observari , & quoties ab Ordinum praedictorum Religiosis requisiti fuerint solemniter publicari curent , dcfaciant. Non obstantibus interdicto , prohibitionibus, ac litteris dictorum pr.

154쪽

Isodecetarum, aliisque praemissis, nec-non Apostolicis, ac in Synodalibus , Provincialibus, de Universalibus Conciliis edu tis, specialibus . vel generalibus Constias tutionibus, & Ordinationibus , ac Constia tutionibus de una, & duabus dieiis , ita quod vigore praesentium , etiam ultra

duas dietas quilibet trahi possit ; ne non praedictae Societatis Jεsu , aliarumque

Religionum , Provinciarum , & Regi num praedictarum juramento, confirmatione Apostolica vel quaevis firmitate alia roboratis Statutis, & Constitutionibus, Privilegiis quoque , Indultis, & litteris Apostolicis, illis eorumque Praelatis, Superioribus , & personis, etiam particularia Dus, sub quibuscumque tenoribus &fo nais,ac cum quibusvis derogatoriarum d rogatoriis,aliisque essicacioribus & insoli tis clausulis, ac irritantibus, ac aliis D cretis , etiam motu proprio , & ex certa scientia, ac de Apostolicae potestatis ple-Ditudine in genere, vel in specie ac alias quomodolibet concessis , approbatis de innovatis. Quibus omnibus etiamsi pro illorum sufficienti derogatione alias de illis, eorumque tenoribus, specialis, specifica, expressa, & individua , ac de verbo ad verbm, non autem. per clausulas ge-

155쪽

ales idem importantes mentio , seu aevis alia expressio habenda, aut aliquax exquisita forma ad hoc servanda fo-: , tenore hujusmodi, ac si de verbo adrbum , nihil penitus omisse, dc forma illis tradita observata inserti forent, aesentibus pro sufficienter expressis, dei sertis habentes , hac vice specialiter, dccpresse in quantum nostris prohibitio-i M interdicto , aliisque praemissis ad-ersemur , harum serie derogamus ac de-ogatum esse , de censeri, neque illa eis illatenus suffragari volumus, dc declararius , caeterisque contrariis quibuscum que. Declarantes etiam ac decernentes

facultatem eligendi posteriorem datam quibusvis ordinibus, Societatibus, etiam Jesu nuncupatis, dc aliis quibuscumque, etiam speciali nota dignis coneessam nemini adversus praesentes nostras litteras posse unquam suffragari. Et quia dissicile foret, praesentes litteras ubicumque usus venerit, ostendi & publicari. Volumus

mearum exemplis, etiam impressis , manu Notarii publici, vel alicujus dictarum Religionum Sectetarii subscriptis , &pe sonae in dignitate Ecclesiastica constitutae, vel cujusvis ex Generalibus praedictis siώgillo munitis, eadem prorsus Fides in G uia

156쪽

judicio & extra adhibeatur . quae prae

sentibus adhiberetur, si essent exhibita vel ostensae. DATUM Romae apud S. trum sub Annulo Piscatoris, die 21. FG Auarii 1633. Pontificatus Nostri anno decimo.

M. A. MARALDus,

157쪽

γNFIRMATIO ET EXTENSIO Gonssilutionis Vrbani VIII. se per facultate accedendi ad partes Orientis per aliam viam, quam per Lusitaniam.

Pro Episcopis ct micariis Apostolicis indidiis partibus Orientis.

ALEMENS PAPA X.

Ad futurum rei memoriam. EiuNcaei nobis coelitus Pastoralis ossi- .cii ratio postulat, ut ea quae a Romanis Pontificibus Praedecessbribus nostris pro temporum conditione provide constituta fuerunt , si mutatis rerum circunstantiis fini per eos pie intento impedimentum adferre cognoscimus , immutare studeamus; sicut ad Catholicae Fidei propagationem & animarum salutem expedire in Domino arbitramur. Dudum siquidem scel. rec. Clemens Papa VIII. Praedeceiasor noster, per quasdam sis as litteras inter alia indulserat omnibus & singulis Mendicantium ordinum Magistris , sea

Prioribus Generalibus, tunc & pro tempore existentibus, ut cum necessitas postulasset, Fcuibet ordinis sui spectatar

158쪽

vitae de eruditionis Religiosos , quos ad officia & ministeria praedicandi Evangelium, vel Dominam Christianam docendi& Sacramenta administrandi, aliaque monia Ecclesiastica obeundi idoneos & utiles fore in Domino judicarent, per Lusitaniam duntaxat δc inde navigatione succepta in Indias δc Civitatem Goan, atque ad Superiores Ordinum in illis partibus existentes transmittere ; de tam ipsi sic transmittedi,quam alii supradictorum OG dinum Religiosi in eisdem Indiarum partibus existentes, dc ad hoc munus obeundam a suis Magistris, Ministris, vel Prio ribus Generalibus, seu aliis Superioribus esecti de approbati tam ad Iaponicin ,

quam ad alias Provincias , dc adjacentes etiam Chinae de finitimorum Regnorum 8c Terrae fermae Indiae Orientis Insulas, Regiones & Provincias accedere possent. Et foet. mem. Paulus P P. V. etiam Praede-cestar noster saccepto) quod experientia

compertum esset, prohibitionem accedendi ad Indias & Civitatem Goan ; alias quam per Lusitaniam , eum qui sperab

tur, fructum minime protulisse, nec Catholicae Fidei propagationis negotio uti lem fuisse : Et propterea ut tantum opus

Dei , sublato omni impedimento libere

159쪽

Peragi posset, providere volens, itidem per quatiam suas litteras omnibus de singulis Ordinibus Mendicantium Magistris, Ministris, seu Prioribus Generalibus , aut

alio quocumque nomine nuncupatis Ordinum Capitibus , tunc de pro tempore existentibus, ut cum necessitas postularet

. quoslibet ordinis sui spectatae vitae Aeeruditionis Religiosos quos nimirum ad praedicta officia dc munia idoneos & utiles fore in Domino judicassent, ad Superiores Ordinum in illis partibus existentes, etiam per aliam Viam, quam per Lusitaniam in Japonicas, de alias illis Proia vincias adjacentes & fiuitimas Insulas, Proincias dc Regiones praedictas , servata in reliquis dictarum litterarum Ct

mentis Praedecessoris forma, in omnibus ,& per omnia de non aliter, transmittere libere & licite valerent, pariter indulserat. Piae memoriae Urbanus PP. VIII. similiter Praedecessor noster considerans

experientia plurimorum annorum compertum fuisse ordinationes in praefatis litteris contentas non sufficere , easque

aliqua provisione indigere , ut in ipsis Insulis de Regionibus foeticius ac facilius sacrosanctum Christi Domini Evangelium

160쪽

bitam cum tunc existentibus S. R. E Cardinalibus negotio propagandae Fidei per universum mundum praepositis mali ram deliberationem praefati Pauli Praede- cetaris litteris inhaerens omnibus & singulis Religionum cujuscumque ordinis, aut Instituti, etiam Societatis Iesu, Magistris, Ministris, seu Prioribus Genera libus, aut quocumque nomine nuncupatis Ordinum Capitibus tunc & pro tempore existentibus auctoritate Apostolica concessit & induliit, ut cum eis expedire visum foret quossibet suarum Religionum , Ordinum & Instituti Religio squos aetate, vita moribus, & scientia ido neos esse ad Miuiones judicassent; ad pra fatas Insulas, Provincias, Regiones & R gna Indiae Orientis, etiam per alias vias, quam per Lusitaniam libere licite mittere possent & valerent , servata tamen in reliquis praedictarum litterarum Cis mentis Praedecestaris forma in omnibus M per omnia ; nec- non quoscunque Ecclesiastisosi& Religiosos cujuscumque ordinis & Instituti tam Mendicantium quam non Mendicantium, etiam Societatis Iesu, & saeculares Religiosorum , ut

praefertur , .mittendorum ad Insulas, Pro-

, Regiones, & Regna te dicta

SEARCH

MENU NAVIGATION