Constitutiones apostolicae brevia, decreta, &c. pro missionibus Sinarum, Tunquini, &c. Ad usum r.r.d.d. episcoporum, sacerdotumque à summis pontificibus, ab eminentissimis d.d. cardinalibus S. Congregationis de propaganda Fide respective in orientem

발행: 1676년

분량: 461페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

fuerit, auxilio brachii saecularis s. 7. Nonobstantibus quorumcumque ejvitatum , provinciarum & locorum, juramento, confirmatione Apostolica , vel quavis firmitate alia roboratis , statutis de consuetudinibus ; privilegiis quoque, indultis de litteris Apostolicis, quorumcumque tenorum existant , sive per modum constitutionis & legis perpetuae quom dolibet concessis, etiam saepius approbatis 3c innovatis; quae omnia nolumus cutiquam de caetero suffragari. 8. Ut autem praesentes litterae ad omnium notitiam deducantur, neve aliquis earum ignorantiam praetendere valeat, Volumus ut illae in valvis basilicarum principis Apostolorum de urbe , & S. Joann Lateranen. & Cancellariae Apostolicae, atque in acie campi Forae, per aliquem ea nostris cursoribus de more publicentur, dimissis de affixis earum exemplis , in acie & valvis praedictis. 9- 9. Earumque transumptis, etiam in pressis, notarii publici manu subscriptis,& sigillo personae in dignitate Ecclenastuca constitutae munitis , eadem prorsus Ddes in judicio dc extra illud , ubique gentium & locorum habeatur quae eisacmoriginalibus haberetur , si egent exhibit

352쪽

ritae vel ostenta. Nulli ergo , &c. D ATuM Romae apud Sanctum Marcum, anno incarnationis Dominicae millesimo 'quingentesimo octogesimo sexto, in. Kal Novembris , Pontificatus nostri anno secundo. Anno a vatisitaee Domini indictio ne I . die vero 23. mensis Octobris , Pontia

scatus sanctissimi in Christo Patris , D. N. D. Sixti divina: Providentia Papa anno eius a. retrosicripta littera Apostolica, Ietita 2 publicata fuerunt , ct per aliquod temporis spatium dimissa , in portis sim Lwis basilicarum S. Ioannis Latmanen. S. Petri Principis Apostolorum de urbe, ne non Cancellaria Apostolica, ct in acie campi Flora , per nos Claudium Mongeat, O Nicolaum Gassertum sancitissimi o nostra ripa CURSORES.-ex. Parabiacus T. Cura

354쪽

DAMNATIO CONIUGIODUM

per Eunuchos ct Spadonos contractorum ct contrahendorum.

SIXTUS PAPA V.

Venerabili Fratri Episcopo Novarien. nostra ct Sedis Apestolica in regnis Hypaniarum

nuntio.

CUm frequenter in istis regionibus Eunuchi quidam & Spadones , qu=utroque teste carent , & ideo certum ac manifestum est, eos verum semen emitistere non posse, quia impura carnis tentigine, atque immundis complexibus cum mulieribus se commiscent, & humorem forsan quemdam similem semini, licet ad generationem , & ad matrimonii causam minime aptum effundunt , matrimonia , cum mulieribus , praesertim hunc ipsum eorum defectum scientibus contrahere

praestimant, idque sibi licere pertinacitet contendant, & super hoc diversae lites Meontroversiae , ad tuum & Ecclesiasticum forum deducantur, requisivit a nobis fraternitas tua quid de huiusmodi connubiis sit statuendum.

355쪽

l 1. Nos igitur attendentes qucaso.

rationem, qui frigidae naturae sunt & it potentes , iidem minime apti ad contra henda matrimonia reputantur, quodque praediisti Eunuchi , aut Spadones , quas tanquam uxores habere non possunt, ieasdem habere ut sorores nolunt, quia ex . perientia docet, tam ipsos dum se potentes ad coeundum Hctitant, quam mulie res, quae eis nubunt , non ut caste vivant, sed ut carnaliter invicem conjunganturii prava & libidinosa intentione, sub prae-- textu δc in figura matrimonii turpes hu-l jusmodi commixtiones affectare, quae cum peccati de scandali occasionem praebeant. i & in animarum damnationem tendant,

siqnx b Ecclesia Dei prorsus exterminan

dae : Et insuper considerantes , quod ex Spadonum hujusmodi, & Eunuchorum conjugiis nulla utilitas provenit, sed pol tius tentationum illecebrae, dc incentiva libidinis oriuntur, eidem fraternitati tua: per praesentes committimus dc mandamus, ut conjugia per dictos & alios quoscum que Eunuchos de Spadones , utroque teste Carentes cum quibusvis mulieribus , defectum praedictum sive ignorantibus , sivir etiam scientibus , contrahi prohibeari

356쪽

eosque ad matrimonia quomodocumque contrahenda inhabiles aut horitate nostia declares, & tam locorum ordinariis, ne hujusmodi conjunctiones de caetero fieri quoquo modo , permittant , interdicas, quam eos etiam, qui sic de facto matrimonium contraxerint separari cures, & m trimonia ipsa sic de facto contracta, nulla, irrita, & invalida esse decernas. f. 2. Eos etiam qui sic jam contrax runt, si appareat illos non ut caste simul: vivant contraxisse , sed actibus carnalibus & libidinosis operam dare, si mutve in

unot& eodem lecto cum praedictis mulieribus dormire convincantur, omnino similiter separari cures.

f. 3. Nos enim ita in praemissis, & noni aliter, per quoscumque Iudices & Commissarios , quacumque auctoritate dignitate fungentes, sublata eis dc eorum cuilibet, quavis aliter judicandi & in te pretandi facultate , in quacumque causa&instantia judicari & definiri debere, μs secus super his a quoquam quaVis auctoritate, scienter vel ignoranter attentatum forsan est: hactenus , vel attentari in posterum contigerit, irritum & inane

decernimus.

b. 4. Nonobstantibus cujusvis

357쪽

tis, provinciae, aut Regni statutis , legibus municipalibus, aut consuetudinibus, quae abusus potius & corruptelae censendae sunt, etiamsi ab immeniorabili tempore observatae dicantur, caeterisque contrariis quibuscumque. DAruM Romae apud sanctum Mar- eum sub Annulo Piscatoris, anno Incarnat. Dominicae millesimo quingentesimo octuagesimo septimo 27. Junii, Pontific*tus nostri anno tertio.

358쪽

eo IRMA'TIO ET AMPLIATIO

Constitutionis Pii quarti edita contra cerdotes in Confessionibm sacramentalibus Poenitentes ad turpia sollicitantes.

GREGORIVS PP. XU.

Ad perpetuam rei memoriam.

UNiversi Dominici Gregis curam

quamquam immeriti , coelesti disia positione gerentes sedulo invigilare tens mur, ut ab omnibus pravis contagiis con servetur immunis, multoque majori studio providere, ut omnis pestis ab iis ave latur , quibus alios sanandi officium est commissum , ne quod Evangelica scripta nos admonent, sale infatuato non sit in quo saliatur , & ad nihilum prosit ultra, nisi ut mittatur feras, & conculcetur ab hominibus. g. l. Quoniam autem a Romanis Pon tificibus praedecessoribus nostris quibus dam in locis provisum fuit, ut impium ac nefandum scelus, quod non soldm in ter Christi fideles non esse, sed nec etiam nominari debet,procul ab eis arceatur, Videlicet ut aliquis Sacerdos ad sacras auia

359쪽

diendas consessiones deputatus sacria

sancto Poenitentiae sacramento sollicitando Poenitentes ad turpia, abutatur , ac pro medicina venenum , pro pane aspidem porrigat, de ex coelesti medico infernalis venesicus, ex Patre spiritali proditor execrabilis animarum reddatur: ita

circo nos ea, quae his perniciosissimis dia boli insidiis arcendis certis locis salubriter constitutae sunt, ut nullibi desiderentur, quantum ex alto conceditur, pro- videndum duximus.

f. L. Alias siquidem a felic. record. Pio Papa IV. praedecestare nostro emanarunt litterae tenoris subsequentis , videlicet:

Pius Papa IV. Venerabili Patri Archiepi copo Hispalensi in Regnis Hispaniarum

haereticae pravitatis generali Inquisitori. Cum sicut nuper, non sine animi nostri molestia , accepimus, diversos Sacerdos in. Regnis Hispaniarum ; atqu3 etiam in eorum Civitatibus, de Dioecesibus curam animarum habentes , sive eam pro aliis

exercentes , aut alias audiendis confessio nibus poenitentium deputati in tantam proruperint iniquitatem , ut sacramento Poenitentiae in actu audiendi confessiones

abutantur, nec illi, & qui instituit Do mino Deo , Salvatori nostro Jesu Chri-

360쪽

sto injurtiam facere vereantur , mulieres videlicet poenitentes ad actus inhonestos, dum earum audiunt confessiones , alliciendo & provocando, seu allicere & provocare tentando & procurando, ac loco earum per Sacramentum Creatori nostro reconciliationis, graviori peccatorum m

te eas onerando , de in manibus diaboli tradendo in divinae Maiestatis offensam de animarum perniciem, Christi fidelium

scandalum non modicum. 3 3. Nos in animum inducere nequeun

tes , quod qui de Fide Catholica rectὶ

sentiunt, sacramentis in Ecclesia Dei institutis abutantur , aut illis injuriam faciant, fraternitati tuae, de cujus eximia virtute, atque doctrina plurimum in Do mino confidimus, per praesentes commi ximus & mandamus, quatenus per te, Vesper alium , seu alios , a te deputandum, seu deputandos contra omnes , & singulos Sacerdotes dictorum Regnorum , ac illarum Civitatum, & Dioecesium de praemissis quomodolibet diffamatos, tam s

culares, quam etiam exemptorum ac Sedi

Apostolicae immediate subjectorum OG dinum Regulares , cujuscumque dignitatis, status, grados, ordinis, conditionis,& praeeminentiae existant, tam super praγ

SEARCH

MENU NAVIGATION