Constitutiones apostolicae brevia, decreta, &c. pro missionibus Sinarum, Tunquini, &c. Ad usum r.r.d.d. episcoporum, sacerdotumque à summis pontificibus, ab eminentissimis d.d. cardinalibus S. Congregationis de propaganda Fide respective in orientem

발행: 1676년

분량: 461페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

rius instituti eti- necessatio & indivi.

due exprimen. Monasteriorum, Conven tuum, Capitulorum, Ecclesiarinn, de alio, Ium quorumcunque tam saecularium , quam regularium locorum , ne non illorum etiam juramento , Confirmatione Apostolica, vel alia quavis firmitate roboratis statutis & consuetudinibus, etiam immemorabilibus , exemptionibus quoque, indultis, & privilegiis etiam in corpore juris clausis, aut ex causa & titulo oneroso, vel in limine fundationis concessis etiam mari magno , seu Rulla a

rea, aut alias nuncupatis, Conservatorum deputationibus , eorumque atque aliis inhibitionibus , quibus Episcopi & alii ordinarii , & Superiores praedicti deseres

minime teneantur, de quibusvis aliis sub quibuscunque renoribus , & soraus, acicum quibusvis etiam derogatoriarum derogatoriis, aliisque essicacioribus, & insolitis clausulis, ne non irritantibus d Cretis , etiam motu proprio , & ex certa scientia, ac de Apostolicae potestatis plenitudine , aut alias quomolibet, etiam per vim communicationis , seu extensionis concessis , & iteratis vicibus approbatis,& innovatis. Quibus omnibus de singulis etiamsi pro illorum sussicienti de-

372쪽

togatione de illis ἰ eortimque toris i noribus specialis specifica , & expretasa , ac de verbo ad Verbum non autem Per clausulas generales idem importan- tes mentio, seu quaevis alia expressio habenda , aut aliqua alia exquisita forma ad hoc servanda foret , illorum tenores praesentibus pro lassicienter ex-

P ressis, & ad verbum insertis habente illis alias in suo robore permansuris, specialiter & expresse derogamus , eaeteri que contrariis quibuscumque. Et ne prae mitarum ignorantia possit ab aliquo pra tendi , volumus & A postolica auistoritare decernimus, ut praesentes litterae, seu illarum exemplum ad valvas Basilicae Principis Apostolorum Urbis, ac in acie

campi Florae affixae omnes per inde arctent , atque assiciant, ac u unicuique

personaliter intimatae fuissent, quodque praesentium transumptis etiam impressis

manu Notarii publici subscriptis , & sigillo alicujus personae in dignitate Ecclesiastico constitutae munitis, eadem promsus fides adhibeatur, quae praesentibus adhiberetur, si forent exhibitae vel ostensae. DATu M Romae apud sanctum Petrum sub annulo Piscatoris, die as.

373쪽

Marinas et. Pontificatus nostri anno cimo nono. M. A. M A R A L o u s.

Die 16. Lunii 36 2 supradicta Mura Apostolica , Uxa ct publicata fuerunt ad valvas Basilica Principis Apostolorum , in in acie campi Flora, ac aliis locis solitis, consuetis Vrbis per Domnicum Vareflanr S. D. N. Papa curserem. Pro Magistra Cursorum Dom-c- μδNOIL Ius cuRs.

374쪽

CONSTITUTIO S. D. N. D. URBANI

divina Providentia Papae VIII obsimatione Festorum

URBANVS EPISCOPUS

Ad perpetuam rei memoriam. UNiversa per orbem novit Ecclesia Romana Pontificis supremae incumbere sollicitudini Dominicum Gregem ad aeternam dirigere salutem , & Apostolica sic explicare praecepta, ut fideles in

viam mandatorum currere, &ad beatitudinem vaseant foeliciter pervenire. Plurimorum si quidem venerabilium Fratrum nostroruum Archiepiscoporum , & Epis coporum per varias regiones constitutorum relatione ad nos pervenit Festorum multitudinem per singulas eorum Dioece sis , ac Provincias adeo crevisse, devotio ne, atque consuetudine nova in dies ii troducente , ut multi, jam dubitare via deantur, quaenam ex praecepao quaeve ex libera cujuscumque voluntate sint servan da , pietaris fervore Φ nimiam eorum πι

375쪽

dem numerositatem tepescente ; quin im & clamor pauperum frequens ascendit ad nos eandem multitudinem ob quotidiani victus laboribus suis comparandi necessitatem sibi valde damnosam conquerentium , de quod summopere dolendum est, magno cum animi nostri moerore didiciamus tanta saepe saepius malignatum inimicum in sancto , ut ipsa multitudine nota

ad aedificationem, & ad laudandum in E clesiis Deum populi utantur, sed ad otia,

vanitates, & vitia frequenter abuti non formident,ita ut quae ad glorificandum divinum nomen sunt priaritis instituta,temporis decursu inimicus homo corrupit, dein magnam illius ossensionem , gravemquoeia sturam converterit animarum P smobiissem dicti vener. Fratres Archiepiscopi. di Episcopi nobis fecerunt humiliter supplicari, ut in praedictis de Apostolicae

potestatis plenitudine congruam aliquam instemus rationem. Nos itaque Volentes

ex debito Pastoralis officii providere, de

fanctificationis Festorum certum deinceps firmare praeceptum , antiquam Ecclesiae in hoc consuetudinem sectantes,

habitis prius frequentibus per doctos, piosque viros quos ad haec specialiter de Putavimus , consultationibus , ut rei vid

376쪽

tur gravitas p0stulare, motu proprio, α certa scientia ,'meraque deliberatione nostris ; nec-non de praedictae Apostolicae plenitudine potestatis, hac Perpetua valitura constitutione de voto etiam Vener. Fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium

sacris ritibus praepositorum , Apostolica auctoritate decernimus , dc declaramus , infrascriptos duntaxat dies Wo Festis ex praecepto colendos esse, quos nempe, vel ab initio veneranda sacravit antiquitas, vel universalis Eccleta probavit consuetudo , vel omnium gentium unanimis pietas veneratur ; Dominicos videlicet dies totius anni, Nativitatis D. N. J. C. Circumcisionis, Epiphaniae, Resurrecti nis , cum duabus pariter sequentibus Feriis , Ascensionis, Pentecostes cum duabus sequentibus seriis, sanctissimae Trinitatis, solemnitates corporis Christi, & Inventionis sanctae Crucis, nec- non sestivitatum Purificationis, A nnunciationis, A sumptio nis & Nativitatis Deiparae Virginis , Dedicationis S. Michaelis Archangeli , N tivitatis S.Joannis Baptistae,5 S. Petri

Pauli, S. Andreae , S. Jacobi , 5. Joannis , S. Thomae, SS. Philippi &Jacobi, S.

Bartolomaeei, S. Mathaei, SS. Simonis αJudae, & S. Matthiae Christi Domini Apo-

377쪽

36stolorum; item S. Stephani Protomartyaris, SS. Innocentium, S. Laurentii Martyris, Silvestri Papae & Confestaris, S Josephi etiam Confesseris , & S. Annae ,

Deiparae respective sponsi, ac Genitricis, selemnitatis omnium Sanctorum , atque unius ex principalioribus Patronis in quocumque regno, sive provincia , & aliq-rius pariter principalioris in quacunque civitate, oppido, vel pago, ubi hos patronos haberi, & venerari contigerit. Ad reliquorum vero dierum observantiam, quos hactenus sive in universa Ecclesia .nve in quavis Natione, aut Regn o, Provincia , Dioecesi, aut loco quomodocum que, sive ex praecepto, sive ex consuetu . dine, sive ex devotione Christi fideles tan, quam festivos celebrarunt, nequaquam ex praecepto ipsos teneri dicta auctoritate tenore praesentium perpetuo etiam decernimus , & declaramus. Ne autem dies Festos a locorum ordinariis nimia quorum facilitate, aut populorum importunitate deinceps iterum multiplicari conia tingat , eosdem Oidinarios in Dominomaonemus , ut ad Ecclesiasti Sarn ubique servandam aequalitatem de caetero perpetuis futuris temporibus ab ii dictione sub Praecepto novorum Festqrum studeanx

378쪽

abstinere. Ut vero ea quae superius expreta

sunt ferventiori, qua decet Veneratione, ac devotione colantur, eisdem ordinariis antiquorum Canonum observantiam ad memoriam revocamus in concedendis litacentiis laborandi diebus Festis , quae qui dem licentiae non aliter quam ad formam praedictorum Canonum , ut praemittitur concedenda non nisi gratis , libere dc sine ullo prorsus precio, aut pacto , directe. vel indirecte concedantur,sub poenis etiam gravioribus nostro , successerumque nostrorum arbitrio infligendis. Non intendi mus tamen per hanc nostram Constit tionem dies Festos circa judicialia in ali quo immutare , quos ad hunc effectum relinquimus in eisdem statu, & terminis, in quibus erant ante ejusdem promulgationem. Mandantes propterea in virintesanctae obedientiae, & sub indignationis nostrae poena,nunc,&pro tempore existentati nostro in Urbe, ejusque districtii Vicario in spiritualibus generali , ac universis. de singulis Patriarchis , Primatibus, AGehiepiscopis , Episcopis , aliisque Praelatis,' ac cujuscumque generis locorum ordianariis, etsi Cardinatatus honore fulgeant, ut has praesentes litteras , omniaque Msngula meu contenta singuli videlicet in

379쪽

eorum respcctive Dioecesibus publicent.& ab omnibus eorum subditis ad unguem observati faciant , nonobstantibus quia busvis Apostolicis, etiam in Provincialibus , Synodalibus , & universalibus Conciliis , editis, & edendis, specialibus , vel generalibus Constitutionibus , de ordia nationibus , ac singularum Provinciarum, Civitatum , oppidorum , & locorum , etiam juramento, confirmatione A post lica , vel quavis firmitate alia roboratis statutis , Sc consuetudinibus longissimo tempore praescriptis, ac observatis, etiam immemorabilibus , privilegiis quoque, indultis , Decretis, Declarationibus, 3c litateris Apostolicis , aliisque gratiis , ramper ipsos Romanos Pontifices praedeces

res nostros, ac nos etiam motu simiIi etiam consistorialiter, quam per Ordin rios locorum cujuscumque qualitatis, etiam Cardinatatus honore, ut praefertur fulgentes, Legatos etiam de latere & s dis Apostolicae nuncios, ipsis Provinciis,

Civitatibus, oppidis, & locis , aliisque

quibuscumque etiam quantumvis privit giatis personis, etiam, Imperatoris , Re gum , Reginarum , Rerump. Ducum , aut aliorum Principum contemplatione, vel intuitu, ac alias in contrarium, forsan

380쪽

quomodolibet concessis , approbatisi, Minnovatis quibus omnibus, & singulis, etsi alias pro illorum sussicienti derog, tione de illis , eorumque totis tenoribus, specialis, specifica , expressa , & individua, non autem per clausulas generales idem importantes mentio , seu quaevis alia expressio habenda, aut aliqua aliae quisita forma ad hoc servanda foret, is rores huiusmodi,ac si de verbo ad verbum, nihil penitus omista, & forma in illis tr dita observata inserti forent, eisdem pra sentibus pro plene, &sufficienter expres.ss, & insertis habentes , motu, scientia,& potestatis plenitudine paribus harum serie specialiter & expresse derogamus se

caeterisque contrariis quibuscumque. Volumus autem & earumdem praesentium transumetis etiam impressis , dc manu

.Notarii publici subscriptis, ac sigillo personae in dignitate Ecclesiastica constitutae munitis, eadem prorsus fides ubique locorum tam in iudicio, quam extra illud adhibeatur, quae eisdem praesentibus adhiberetur , si forent exhibitae, vel osten- . Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostrorum Decretorum, DecIarationum , Monitionis, intentionis mandati,

derogationis , de voluntatis infringere,

is s

SEARCH

MENU NAVIGATION