Constitutiones apostolicae brevia, decreta, &c. pro missionibus Sinarum, Tunquini, &c. Ad usum r.r.d.d. episcoporum, sacerdotumque à summis pontificibus, ab eminentissimis d.d. cardinalibus S. Congregationis de propaganda Fide respective in orientem

발행: 1676년

분량: 461페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

- Et quoniam ea poene est hominum na- tura, ut sua dc maxime ipsas suas natio- nes caeteris de existimatione & amore praeferant, nulla odii & alienationis causa potentior existit quam patriarum consuetudinum immutatio , earum maximet quibus homines ab omni Patrum memoria assuevere , praesertim L abrogatarum

feras ; itaque usus illarum Gentium cum usibus Europaeorum conferte, quin immo vos illis magna diligentia adsuescite Admiremini re laudate ea quae laudem

merentur, quae vero laudis expertia sunt; ut non sunt praeconiis astentatorum mo- .re extollenda, ita prudentiae vestra: erit, de his aut judicium non ferre, aut certὰ non temere , ultro damnare: quae vero prava extiterint , nutibus magis de stenc irio quam vel bis proscindenda , oppo tunitate nimirum captata qua dispositis animis ad veritatem capescendam sensim sine sensu evellantur. In praedicatione verbi Dei & in admitanistrat sone Sacramentorum nolite ullam tumultus & rebellionis suspicionem crea

re ex concionis & coetuum frequentia,

sed hoc curate diligenter ut Christiani ad sacra vobis chim facienda conveniant

442쪽

magna cum modestia, nec in horum conventibus quidquam nisi sacrum pertractati sinitote, & omnino prohibete, ne de rebus ad publicam rem spectantibus illa occasione agatur. Ex industria separatae sunt vestrae Pro-Vinciae , ut neuter in alterius Missiones s se ingerat; si vero urgens necessitas & ingens captura piscium exegerit et vocite socios ex aliena navi: postquam non semel, sed isaepius invitati fueritis ad breve tempus permitti vobis potest ex vestra Provincia abesse , & in aliena laborare, sed vestrae inter haec, ne quid damni patiatur providendus est idoneus Vicarius; abestote vero quam brevissimo tempore de sacrae Congregationi scribite & causas exeundi quamdiu absuAitis & quo in statu res cum abieritis reliqueritis de easdem inveneritis post reditum. Scribite saepissime ad vos invicem de

communione litterarum initam amicitiam colite, ut possitis manus laboranti bus de consilia porrigere. Si quid inter vos aut vestros contro- 'ersiarum oboriatur , cavete omnino λrixis , clamoribus de scandalis , . Maximo Coram populo. Vestras contentiones si

per 'pa sed N nequitis , ad hanc sacran

443쪽

congregationem eas teserte, certi seve- riorem eam propensioremque semper fore ad obstinatos , pertinaces de jurium suorum plus nimis tenaciores condemnandos; qui vero juribus suis libenter cesserint, dc sua potius amittere' quam aliena invadere & usurpare praeoptaverint , in hos proniorem atque indulgen tiorem futuram esse. Clerum Missionariosque opumos de semper habetote, & tales conservate omni cura dc sollicitudine. Eorum vero cuique suum munus in Provincia adsignate devincam suis limitibus distinctam in qua laborandum sit. Extra hanc nequaquam licitum sit cuiquam egredi absque vestra in scriptis obtenta facultate quae quidem haud facile concedenda est, nisi legitima& urgentissima causa impellat, tum vero praescripto brevissimo tempore subrogatoque altero qui absentis defectum sup pleat. Iam vero si Missionarius quispiam in alienam Provinciam ingressus nolit legutimum ordine 'bservare: Primo quidem: corripite hominem , ut si respuerit, Fratrem lucremini, si vero in sua stultitia perseveraverit , tum fugiant ii quorum ' jus laeditur cum hujusmodi contendere.

444쪽

sed cedentes jure suo certiores vos

dant eorum quae acciderint omnium. In Europam nolite quemquam amandare, nisi pura- puta necessitas & urgentissimae causae non modo id suaserint, sed poene invitos coegerint. Causa porro esse possunt, mala hominis vita, scandalo si mores , perversa doctrina , fingenium turbidum , rixosum dc aliorum impatiens, maxime negotiis secularibus, Politicis , 3c temporalibus sese immis . ens: aut demum si necessitas poscat sacram Congregationem fieri certiorem, de summa rerum & totius Missionis omni 'm-'qne Provinciarum statu. vero prudentia vos continere debeatis cum Regularibus δc multa vobis hic ore tenus dicta sunt, & postquam discessistis, scripta sunt multa , quae perfectissima nor

ma vobis interea sint quousque ad sacram Congregationem Regionum illarum statum accurate praescripseritis. Hoc vobismin universum praeceptum se satius multo esse vobis hoc rerum statu si vestrum ius ab illis laedi atis , quam si

cum scandalo vindicetis vel minimum quid eorum quae vobis jure debeantur. UNolite ullo pacto molesti esse Populo ob temporalia , memoresque estote pau-

445쪽

pertatis Apostolorum quorum manus subministraverunt necessaria & sibi & iis

qui secum erant : ut multo magis vos illorum aemuli & imitatores victu dc veis stitu contenti abstineatis ab omni turpi quaestu, exigendis eleemosinis, corradendis pecuniis, donis , atque muneribus, &

si quid etiam renuentibus obtrudant ipsis qui dedere inspectantibus, dispergite pau- peribus, scientes nihil magis Populis adis,

mirandum videri eorumque oculos con-Vertere, quam rerum temporalium despi-

cientiam de Evangelicam paupertatem

quae supra humana dc terrena omnia sese extollens thesauris at in coelo. Nec vos , nec vestri ullius lateri conti nenter adhaereatis , aut ita obnoxii sitis cuiquam maxime ex potentioribus , ut illi uni non toti Provinciae subservire videamini. Quare nolite vos sinere nimiis,'

sed insidiosis beneficiis devinciri quae non

modo communi bono ossiciant, sed etiam libertatem loquendi de vitia ipsius benefactoris reprehendendi impediant. Quia vero ad sacra , atque studia iis inl - regionibus promovenda non paucos sacro- rum Dochorum libros, aliosque hujusmo- di ex Latina, sive ex Graeca lingua in pa- triam earum regionum linguam transferre

446쪽

opus est, idcirco diligentissime perquiri

te quisnam ex nostris illici vel alibi te periatur qui utraque lingua doctrinisque imbutus huic muneri par sit, & sacram

Congregationem certiorem reddite.

Scholas ubique summa cura dc diligentia erigite & juventutem illarum Regio num gratis docete Latinam linguam de doctrinam Christianam vernaculo, idiomate, & conemini quoque ut nullus C tholicus filios tradat infidelibus erudiei . dos , sed vobis, vestrisque. In his Scholis si quos juvenes inveneritis bolaae indolis , piae mentis, devoti, generosique animi, aptos studiis litter rum , de qui spem faciant vitae Ecclesiasti cae, nutrite illorum Zelum , opem ferte , ut studia litterarum prosequantur , nec aliorsum distrahantur & cum satis instructi litteris & pietate fuerint, poteritis eos in Clericorum numerum adscisceret& suo tempore ad Ordines sacros promovere multis primum spiritualibus exercitiis

probatos, & examinatis eorum intentionibus & ad Clericalem vitae rationem vocationibus.

Hos postmodum designate, qui Gentem suam doceant' Evangelium Christi.

si aeterum innumera alia quae dici & prae

447쪽

scribi possent ad vestram consolationem

spiritualem, tum etiam ad instructionem ex industria idcirco omittuntur, quoniam sacrae Congregationis ea est opinio atque existimatio de vestro zelo de diligentia, ut sibi certo persuadeat vos quae defuerint , sive circa notitiam illarum Regionum , sive circa dubia multa quae ibi &olim fuere & futura esse possunt plurima , lectione librorum suppleturos qui de rebus Indicis , atque binensibus &maxime qui de eorum Populorum conversione cum laude sunt editi. Interi caeteros vero commendatissimae vobis

sint , vita sancti Francisci Xaverit de maxime illius Epistolae, ex i his namquei multa haurietis quae vobis ad instar cer . 1 stissimae normae esse possunt, sive ritus, earum Regionum spectetur, sive ratio: cum incolis agendi, Vosque in summis

gingustii cum laude serendi.

449쪽

INDEX

EORVM QVAE IN HOC

Volumine habentur.

PRIMA PARTE.

tati,ut in auxilium Ecclesiae Annamitiacae quae regna Tanchini, cincinae, Q. comprehendit, unam Patriarchao cum

duobuου aut tribus Archiepiseopis , se duodecim Episcopis ad praedicta Re gna destinet. Pag. I Decretum ejusdem Corin quo illo . D. F. Palis Episc. Heliopolitanus designatur Vicarius Aposto bini cmm administratione quarundam Provinciarum I perii Sisensis. 3zreve D. 2, . Alexandri VII. qao illustri uisic. Pgeliopolitanus δε- putatur Vicariuου Apostoc TuncK i I De isum Sancti Romani.

450쪽

qno eidem 'scopo concedior a thoritas deputandi duodecim Sacera dotes facultate consecrandi calices Feria f. e L Febr. I UO. , ' a Breve quo venerabilibus Frisiri tro Lamberi Be res cstnceditur ei iu

SEARCH

MENU NAVIGATION