Antonii Le Grand Scydromedia, seu Sermo quem Alphonsus de La Vida habuit coram comite de Falmouth de monarchia, liber primus

발행: 1680년

분량: 55페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

nitar plebis potentiae, censeamq; eXuendum Principi jugum, cui ad exigenda tributa suishigitur. Vos qui Senatus fovetis, saevitiae arguetis, & tyrannos pronuntiabitis, quotquot fio imperant. Narrabo apud Scy dromeis dios arma cohiberi, ubi de belli iniquitate constat; impium , conterminos lacessere,

nisi injuria adsit. Exurgent qui justum esse bellum clamabunt, si prosperum. Ius serrocedere, & coeptis numquam desistendum nisi eventus infelicitas premat. Honestumh scelere , non nisi successu distingui. Quid ostendere proderit, dolum apud Scydromedios odio haberi , inesse verbis fidem. Et nihil putari turpius, quam pactis

fraudem innectere. Illico rerum ignari pronuntiabuntur. Intulum Regibus detegerumentem, & indignos imperio, qui dissimulare nequeunt. Propalabo suis esse contentos terminis; non vicinis insidiari,&unum uni sufficere regnum, cui saepE impares sunt, qui obtinent. Nemo non in me in velletur, quod excordes scydromedios fecerim,& nimis in re licita meticulosos. Mundum uni- Uersum patere armatis , capientis esse, in quod jus nemini a natura datum, & sut Leo non possit, ut vulpes aggrediatur.Devinciant muneribus purpuratos, plebem pollicitis alliciant I subornatis, qui regentis vitia e Xaggerent motus cieant, nec OpprimerC Vere Θnitur, quos Vincere sine periculo non Valent.

Talia censentibus , quid frugis adseret scy

22쪽

- Scydromediensium exemplum p ad quid eo Tum religio' ad quid fides , moderatio con inducet, si ea apud nos tantum specie vera sunt,& omnia liceant, quae cupido probat aut in gerit Z utcumq; retulit Falmo ut hius , non inutilis conatus bonis in aemulationem erit,&vice speculi, malis, ad errores corrigendos. Omnibus nosse proderit, quae in regno Tum decus faciut, aut labem. Quod vitiis remedium, si lateant' & quae eorrigendi spes, si admonere dedignamur' sit publicum, quod salutare est.Si scriptio haud placet, ore saltem e Xprome, quod mente tenes. Id lubens curiositati tuae darem , mi Falmout hi , ni alibi avocarer, urgent ad Regem negotia. Haec primum fieri sine, ali lis votis responsurus ,&iis dictis vacuos reliquit. Neque diei reliquo aliud relatu dignum, nisi quod inter caenandum, cum de quorun dam Regum erroribus sermo esset'; quaesitum, an jure meretriges tolerarentur, con.

duceretq; Reipublicae, permitti ' Ausus unus vitae vilitati patrocinari, peritus legum, &pellicatu juxta, ac scientia inclytus . Nomen consulto subticeo ob dignitatis reveren tiam : id ni, inquit, id liceat, quod maioribus probatum, sancitum legibus. Apud Lydios in more, filias meretricari, & nactas eo questu dotem, adferre sponsi s. Prostitue hantur olim in templis virgines, I si fides aut horibus) victima erat, quaeq; pollueba tur. Nonne Scortis quondam Romae vicus

23쪽

& iis impunitas, quamdiu subura continebantur' quid in mulierum potestate magis, quam sui copia ' qua si careant, quomodo nubente qui matrimonium citra consensum stabit 3 Si in perpetuum possit, quidni ad tempus' omnibus pateat, quod cunctos delectat. Quid egregium natura secit, quod commune non est Z cunctis Sol adest, feris Luna favet,& quas antris lux coercet ad pastum tenebrae ducunt. Fluviis motus perennes , I orbis plagas permeantes aquae alie mento sunt, per quae dilabuntur. Si bonum Amor, quorsum in omnes non diffunderetur id leges sinunt. quibus corporum usu 3permittitur, ne mala graviora contingant, & stupris adulterii λε pateat locus Filias Sodomitis Loth, ut hospiatibus parcerent, obtulit, & caedem cogitavit

posse stupro redimi. Quid Regibus solentiusquam inferre exteris arma , ut domesticos motus arceant f Boni nomen sortitur, quod minus

gravat.

Talia jactantem Presbiter non tulitVir ore placidus, moribus austerus,&apud suos , ob dignitatem, in honore. Quippe Regi a sacris

gradum inter Pontifices obtinebat. Cave, inquit, Domine, ne quum publico consulis, tibi sis, noxa. In te condices sacri, in te jura pugnant. Sit mens Loth sua : pecca v xi in E filias tradendo , an scelere immunis, non eNquiro. Judicet qui corda scrutatur. At si revelatis credendum. attende Moysi: eras meretrix de pliabur Urael. Deut IJ. e

24쪽

clamavit Domninuus contra Ierusalem , eo quod lupanar ad caverat, or prostibula in plateis.Εzech.

I 6. Struere audebunt homines, quod in hi-hetur , I maledicto Deus onerat: haud sum nescius a iserere quosdam, Adulteria dumtaxat decalogo interdici, & mulieribus uti fas, quae connubio non iunguntur. Si ita , cur Fornicarii coelo excluduntur 3 n Christi membra infici Apostolus clamat, dum nostra maculantur Τ Ne tibi blandiaris, Domine, Adulter est, quisquis cum foemina delinquit. Ut furtum cujusque rei alienae usurpatio eli; ita moechus censendus, qui sub fornice cubat. Nulli fas mulierem, praeter propriam e Xyz viri ..Quamquam illa sui juri videatur tibi rextra tamen lecti foedera, impotens ac neces.sum, ut in perpetuum se dedat, quo impunclibidini vacet. . Neq; obest connivere legum oculos, re in Veneris furta non animadverti: non conez-ditur, quod necessitas extorquet. Ut instigiusuras Principes sinunt, ne amoto fraeno in Pauperes, divitum avaritia grassetur. Ita invaluit juvenum pravitas. Ut ni publico libido fiat, nuptarum, virginum, castitas periclitetur.Sint impuris sordes, modo securus pudor. Omnium tamen expetendum votis, ut

quod jura negligunt, Reges prosequantur. Ah l quot mala, ea licentia, Reipublicae non irrepunt' Assumuntur in haereditatem l purii, ingenuo stirps vilis subrogothir, & exitio

scepὶ est, legitimὶ nasci. Non enim

25쪽

Nobiles, qui eo se titulo iactant.In illustres Favmilias sartorum gnati sceph in truduntur, Dad Principatum 'genitus , subigitur aratro. Censebis, Domine, id commercium publico utile, quod scriptura vetat, quod jura subuerintit, ti hominum communitati est noxium Malε olet, qui ita foedὰ loquitur. Non iis verbis tangi Aulicus visus, sed traducto ad alia sermone, caeteris judicandi copiam subduxit. Neque multo post caena soluta- Et

quoniam no X provecta erat, domum itum. Postera luce solutum negotiis Alphon sum, ego, Falmouthius convenimus. Est Regiae in propinquo septum , planitie elegans, gramine virens, & mixta avibus pecora, commodo, voluptati. Haec sine custode pascuntur, illae sine periculo avolant. Reversurae enim tantum per aerem spatiantur. Ingensa natum gre X, qua S color varius, aut forma distinguit. Carteris una dissimilis , omnes uni- Rivos, quibus deliciantur tenellae plantae cingunt, quae multiplicatis ordinibus, ambulacra conficiunt. Qua Jacob eum palatium vergit, alia grandiorum arborum series in loneum porrigitur. Spatiantibus , dum sol aestuat, umbra , dum alget , refugium.

Illic postquam consedimus, Alphonium FaImo ut hius rogavit, ut promissum exhiberet. Ponderet regnum illud, quo tantam caperetur. Non diu ille tergiversatus , lubens , inquit, quod pollicitus, e X equar, modo non

grave sit, audiri. Et iis dictis collecto tan-

26쪽

tisper animo , incoepit. Gallice quidem prompta, sed quae aliena voce, more meo , prout memoria suppetet, in lucem, per capita , efferam.

CCydromedia terrarum , quas peragravi, inamoenissima, versus Indiarum oram porrigitur. Llti non tellure, ita nec pelago tota clausa. A meridie perpetua arenarum planicies objacet inutile solum,&non nisi monis strorum sera X. In septentrionem a latere Hi spania , in occidentem Nymphii obtenduntur. Acer bello populus , D Scydromedios aggredi interdum ausi. Ab occasu apertum mare, paucis notum, noxium pluribus .Hinc saerum nunc tentare, quod tamdiu nocuit. Litora rupes muniunt, & quii subeunt naves, ingens portus, aditu asperia non nisi sinuum gnaris , tutus. Qua nymphios prospectat, inter.fluente collibus fluvio defenditur.Cur su validus ; reluctantes ob latentia saxa ' aquae, I nave duntaxat trajiciendus. Ab eo Planicies elegans , ubere solo , fertilibus agris. Nusquam serpens aut coluber, terra venenatis vacua. In tuto quoque greg*s, nisi ob Iuporum metum , qui nonnunquam n oti B Pςco

27쪽

Pecora circumveniunt. illos non pedo pastores, sed calamo abigunt. Horrent enim ea animalia agrestium avenas, & veluti sono ferirentur, ululatu aufugiunt: Arbores bis in anno se in flores induunt, totidemque fructibus turgent, Hae in privatorum hortis re-.onduntur. Insormes vero, & quae floribus nudantur, campos ornant, aut itinera claudunt. Armentis prata fatigantur. Ovium camnes in deliciis, quae herbarum, quibus pascuntur, Odorem vescentibus referunt. Patriae felicitati accedit ingens avium vis, sed quas occidere, Regis injussu, nefas. Com- Pertum, inde avolare, si nimium infestentur. Barbari incolae, quamdiu sui fuθre. Feritatem emolliere victores; & culta Meduorum ingenia. Nam ab iis iamdudum viribus subjacti. At quoniam nullius in alios, sed Penes unumquemq; potentia erat, statim de Imperio agitatum. Quibusdam popularis status placebat. Hunc maximε libertatem spectare. Aversari naturam; uni omnes subiici : Atque societatis manibus fulciendum,

quod omnium intererat, servari. Debere communia esse laborantibus praemia. Iniquum, cunctorum parta unius fieri mercedem. Haec paucorum. Caeteri popularem potentiam aspernabantur. Nescire multitudinem modum, cui proprium, humiliter servire , aut superbὶ dominari. Quorsum amplecterentur . quod quisque in familia sua damnaretὶ Est filio clun patre jus, idem i Si

paren

28쪽

Parendum, aequiori imperio committerenHtur. Unum Reipublicae corpus; atque unius, virtute sustinendum. Antiquissimum Princiis Patum , cui Animantia, cui Homines, fave Tent. Praecedere armenta taurum : regi ab opilione greges et Apibus erga unum hono rem esse a & quae vix teneri possunt aves, similem sequi. Non plures Deos coelum, non sociatos Reges mundum pati. Id eligerent, quod caeterae nationum amplecterentur.

Id Hispanis, Germanis , Gallis commune, ei submitti, qui supra metum, supra gratiam est. Neque defuit, qui illud Homeri

Pronunciaret Nec multu Regnare bonum, Rex unicus est.

Unius impersum, cui Iupa Ier auinea magnus .

Sceptra dedit, jugstque suis dare jura tuendis, Haud mora ad sortes , ad suffragia itum. omnium consensu Scydromedus Meduorum Dux eligitur. Armis si famae credendum ti regendi artibus inclytus. Ah eo Scydromediae nomen terrae inditum. Eodem die capiti diadema impositum , ornata sce-Ptro dextra. Mox veluti compendio.ossicii

admoneretur, recitati hi versus :Excudent alii durantia mollius ara, Credo equidem vivos ducent de marmore vultur . Orabunt eausas melius: coelurua meatus Deseribent radis, er surgentia Sidera dicent. Tu Re ere imperio populosScydromede memento, Ha trbs erunt artes , Paesque imponeri mo em

Parcere subjectu, est debellare suprisori

29쪽

Hic mos, hic ritus aere insculptus in hunci quoque diem, in Regum inauguratione pera

everat.

Regum Primo. p. II. IN solium evectus Scydromedus, non Regis vocabulum ambiit, sed spreto , qu alii intumescunt fastu , Principis appellatione contentus. Haud nescius humanitate iugum minui, amore devinciendos, quos regere susceperis. Cunctos mortalium imperii nomen vereri, I in servitutem etiam paratos , horrere quod optant. Postquam regium titulum assumere ausus , de futuro an Xius ,&ne in incerto haeres esset, in domo sua Sue-ee rem statuit. Providξ, ne interregnum bellorum materies foret, omnisque compe titio tolleretur. Cautum tamen , ne sedem vacuam muliebris stirps occuparet. Imparem tantae moli foeminam , cui nisi Pro ratione voluntas, pro consilio audacia.

Instructo dolis pectore, si introspicias, im bellem ignavamque, si vultum spectes. Suppetit sorte animus λ acriores, quam aequum,

impetus sunt. Lex est, quicquid voluntas iubet, aut suadet licentia. Ubi fides, si nunquam mulier non mutatur, A a decretis alterno momento discedat 3 Aspera res imperium, &quam luxus, lascivia labefactant, viles

30쪽

viles curae deprimunt. I etrius nihil comminari Dii possunt , quam ut viris foemina im-Peret. Carteris mente, viribus anteat, cui omnes obsequuntur. Hoc instituto, ne offendiculo novitas etilet, mores receptos retinuit. Magna apud

populum consuetudinis vis, & quae non nisi cum periculo infringitur. Ratione strui putatur, quod laetum est. Hinc veterum ludi, deliciae, & quaeque barbaris grata, non impensa modo, sed principis exemplo firmata. Iudicibus potestas , magistratui fasces eaedem. omnia denique praeter otium retenta ἔquod ut vitiorum stirpem, etiam nunc ode-xunt. Gliscente imperio, ab antiquis mori.

hus paulatim discessum. Aboliti prophani xitus , deiecta idola , & poscente sic utilitate , quaedam abrogatae leges , temperata majorum placita. Non omnia semper conveniunt, insunt temporibus sui mores , quibus, cum sas , succurrendum. Tuto di-Timitur , quod errore introductum est, aut mala consuetudine fotum. Quanquam legum Conditores Reges, iis tamen non penitus eximuntur. Spontὶ sibi imponunt, quae observent.bNihil enim potentiae licere agnoscunt , quod per aequitatem non licet. Naturae, rationis legibus subjecti caeteris imperant, eorum custodes , quae ab aliis observanda volunt. Nam qui ad criminum ultionem ferrentur , isi illa patrent, & in

sese jura damnent, quae in populo consti

SEARCH

MENU NAVIGATION