Nicolai Christiani Kist Oratio, de religionis Christianae indole practica, uti antea semper sic omnino hodie, multum neglecta, habita d. IX M. februarii A. MDCCCLII, cum Academiae Lugduno-Batavae magistratum solenni ritu iterum poneret

발행: 1853년

분량: 51페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

Religionis, temporis universe quod vivimus commodis et emolumento ipsi quidem videantur prodesse; - equidem conversis in aetatis nostrae rationem oculis, Divinaeque Religionis quae nunc est conditioni intentus, inde repetendam duxi, quam sumerem mihi coram vobis dicendi materiam. Nec desunt profecto, quae tuto dicas Signa temporis nostri. In his vero unum, quod neque vos e git, quotquot Religionis ac humanitatis estis amantiores, neque meam non potuit advertere mentem eamque Saepenumero Suspensam tenere. Hoc volo A. A. eam nunc esse populorum vel cultissimorum conditionem vitamque moralem, ut sanctae Religionis vis benefica subinde misere lateat: et licet ea sit felicitas temporis nostri, ut revixerint apud innumeros homines Religionis Euangeliique amor ac studium, haec lamen sic revixisse, ut simul invaluerint rixae, renovatae sint factiones , et dominentur hodie ubivis plus quam theologica odia. Cuius rei tristissimae princeps Saltem ac praecipua causa, cum in male intellecta et adhibita Religionis indole lateat, adeoque eadem illa sit, quae omni sere tempore rei Christianae cladem gravissimam intulit, Operae omnino pretium facturum me spero, si hanc causam historice vobis explicandi periculum faciam. Dicam igitur: De Religionis Christianae indole praetica, uti antea semper sic omnino hodie, multum neglecta. Dicam quidem, Humanissimi Auditorest non ut voluero, sed ut potero. At Dei auxilio vestraque, duduin mihi cognita, benivolentia fretus, ea utar animi dicendique libertate, quam uti rei gravitas, ita temporis, quod Vivimus, necessitas et vero hujus Cathedrae Lugduno-Batavae dignitas et auctoritas postulant. Duplicem autem argumenti rationem sic bipertita omnis sequetur oratio, ut statim quidem id, quod in Christiana Beligione omnino summum est, pro Viribus Vobis exponam. Quodsi assi viem igitur, divinam hanc Religionem omni sua

12쪽

indole ac destinatione omnino practicam esse, scio quidem nil me inauditi vel insueti proserre, nihil adeo, cujus non ultro omnibus, sincere illam colentibus, clam insideat animi persuasio: at vel sic talia simul, quae et alio verti et contra meam mentem intelligi sacile possint. Quare quo magis constet, quam agimus, caussa, ante illam desinire paucis quam uberius explicare juvabit Quid igitur 3 An Christianae Religioni indolem praeticam vindicans, illud jam ago, ut Divinam hanc Institutionem

argumento ac principiis carere contemplativis aut theoretieis dicam: ut adeo omni jam Dogmaticae Christianae veluti nervos praecidam, eorumque hominum, si Dis placet, Christian rum audaciam tuear ac levitatem, qui, quid credat quis, aut quid verum divinumque habeat, modo bene si vivat, nihil referre contendant temeret Profecto, tunc demum recte id sapienterque dictum laudarem, si aut absque landamento esse aedificium posset, aut stolidus ille, quem Divinus Servator domum suam aedificantem super arenam faciti, esset maxime sapiens dicendus. At Vero, in e0rum ipsorum, quae solent theoretica et dogmatica dici, quaeque vulgo Fidei Capita audiunt, in horum, inquam, indole et ad divinam Religionem ratione, omnis sere, quam hic agimus, quaestio vertitur. Ubi nimirum Christum, sapientiam et justitiam et sanctimoniam, et vero hac via redemptionem, a Deo factum nobis Apostolus dieit , jure meritoque principi loco hanc statim sapientiam laudavit, utpote quae, mentem maXime spectanS, ea complectitur et suppeditat omnia, quae magnae rei initium laciant, quibusque porro et animo justitia et voluntati sanctimonia, et vero homini toti quanto suprema illa impertiri beatitas possit, quae, redemptionis nomine, omnem ejus spectat cum Deo reconciliationem. Hanc autem sapientiam sive theoreticam,

13쪽

seu alio nomine dicas, eam vero simul ita maxime practicam esse, ut hominis, in theoreticis vel parum exercitati, sit usibus accommodata salutique inserviat, nemo facile poterit in dubium vocare, nisi qui aut Christum Theologiam docuisse, aut ante sit Theologus quisque quam Vere Christianus, perverse contendat. - Quare A. A. t quamvis, Religionem Christianam

contemplativis superstructam notionibus harumque adeo uberiorem et dogmaticam explicationem maxime nec Mariam esse,

ultro latemur: ipsam Divinae Religionis indolem ideo omnem, practicum dicimus, quoniam in ipsa quidem Divina Institutione singula theoretica illa hactenus proposita tantum et veluti delibata occurrunt, quatenus laciant ad animum erigendum, quatenus ipsi vitae instaurandae inserviant Deo Christoque dicatae . - eoque valeant unice, ut homo genusque hominum universum , vitiositatis ereptum imperio, ad moralem sui explicationem , ad similitudinem Dei, ad beatitatem adsurgat atque procedat. - Hoc igitur significamus, ubi ipsam divinae Religionis indolem, quodque ipsi a Deo est impositum munus, omnino practica et moralia dicimus. Quod quam verum sit, imo verissimum, nunc paucis juvat in memoriam revocare. Et statim quidem ad antiquiorem illam Dei patefactionem, cujus V. Τ. libri nobis historiam servant, provocare licebit. Hujus enim argumentum, conSilium, ratio omnis, quia sua indole mere practica sint, eequis dubitaverit, nisi qui ἀνθρωποπιαδειαν illam, ad quam, quae res divinas spectant, omnia et singula hic sunt proposita, negliget, neque quae a fronte ad calcem hic usque recurrunt, eo esse destinata videat, ut in oculos incurrat turpitudo mali moralis, ut hujus inter homines frangatur debelleturque imperium, verae vero Deoque gratae virtutis studium crescat et stabiliatur. - Theoreticum dicas

14쪽

sublivie illud: In principio creavit Deus e tum et terram lV

theoreticam, quae Sequitur, et informatae telluris et creati hominis et originis peccati mox increscentis enarrationem: theoretiea item, quae Deum hic porro unum, omnipotentem, sanctum, justum, bonum, hominum praesertim amore ac misericordia plenum, perpetuo nobis ante oculos ponunt: - at videas, quam haec ipsa sint moralia maxime, eo nimirum dicta ac destinata, ut, Patris instar, aberrantes ab interitu filios suos homines Deus servaret, sui timore eos et amore incenderet , perque nullas pon suae Providentiae vias Sui tandem similes redderet. Ut singula paucis complectar: ab aureo isto Dei ad Cainum inato: ,Nonne bene si egeris erectio est y Sin male, cubat ante portam peccatumi Hoc te sibi submittere ardet. Tu vero dominaberis eii V ab hoc aureo, inquam, essato, per cuncta. quae continuata deinceps serie exstant: Patriarcharum native

enarratas historias, instituta Mosai ea, Davidis pii suspiria animi, Salomonis sapientiam, Prophetarum denique sublimia verba, ad ultimam illam, in qua Malachias desinit, orituri tandem Solis Iuslitiae annuntiationem : - in hisce omnibus contemplativam , certam absolutamque divinarum rerum patefactionem sane frustra quaesiveris; at hoc unum dominari ubivis videbis salutare consilium Dei, ut Divinae sanctitatis ac beatitatis

homo ipse particeps sat. Et his quidem de antiquiore illo tempore dictis, jam omnem videor mihi Divinae patefactionis indolem delineasse.

Non certe alium finem aliudve munus uberiori illi, non unius populi, sed hominum omni loco ac tempore omnium, per

Christum institutioni Deus imposuit. Ecce, adest tandem, quem pacis, quem justitiae antiqui an-

15쪽

nuntiaverunt Prophetae auctorem , cujusque ultimus mox ablaturae salutis praenuntius, . esse ejus in manu ventilabrum dixit, quo mundaret aream suam, ut segregato in horreum tritico, paleas igne combureret lV Ecce, adest Divinus ille Divinae Reli. gionis auctor, in cujus inessabili erga genus humanum amore, in cujus vita omni omnibusque rebus, hoc unum semper ipsi propositum cernimus, ut superato vitiositatis inter homines fractoque imperio, hos idoneos redderet, qui sui instar ad veram animi vitaeque pietatem, ad moralem virium omnium explicationem, ad Dei adeo similitudinem adspirare possent atque procedere., Meliorem mentem induimini lV en primam, omnia jam complectentem , Divini Servatoris ad homines vocem, qua doceret eos, ad sanctam, quam conderet, Societatem patere adi tum nulli, nisi per sinceram animi vitaeque emendationem. Eo se in mundum venisse consilio dixit, non ut abrogaret Dei legem moralem, sed ut melius Sanctiusque illius observandae omnibus per fidem se ducem praeberet . Sic omnes Regnum Dei eique congruentem probitatem, ceteris posthabitis, quaerere jussit, ut non suisceret eum Magistrum ac Dominum profiteri si, sed Patris Coelestis voluntatem sacere eoque tendere, ut persecti sierent, quemadmodum esset ille perfectust RV Sic adeo vitam suam deposuit, ut moriundo pro peccatis, noSipsos peccato mori doceret. Et sic in vitam rediit, ut novae aeternaeque Vitae in nobis studium aleret. Hoc igitur modo Divinus ille non doctoris dogmatici munere

iunctus est, sed ratione semper morali lucem ag servatorem mundi se praestitit. - Deum patefecit, non ut naturae ejus arcana interpretaretur, sed ut hominibus eum benignissimum Patrem monstraret. - Filium Dei se dixit, non ut suam, subli-

16쪽

mem illam, cum Patre conjunctionem rimari nos cogeret, sed ut nos quoque per eum esse posse filios Dei doceret. - Resurrecιionem se vitamque probavit, non ut suturarum rerum certam nobis absolutamque notitiam impertiret, sed ut vitae coelestis nos spe et expectatione firmaret. - Fide nos eum amplecti voluit, non ut longa serie certa quaedam, vix intelligibilia, nobis credenda injungeret Doctrinarum atque Fidei Capita , sed ut nos ipsos omnes addictos sibi ac conjunctissimos redderet. Hac autem via praeeuntem Dominum secuti sunt ejus discipuli et Apostoli. - De ceteris quidem, ex ipsius disciplina prosectis, novistis A. A., quam natiVa ratione, omnem que aversantes subtilitatem dogmaticam, hi simplicem illam vitaeque accomodatam Christi institutionem in scriptis suis singuli reserant, ita ut eodem jure Apostolus amoris Iohannes, spei Ρetrus, vitae probae Iacobus dicatur, quo solet fidei Apostolus sere Paulus audire. At vero hunc ΡΑvLuM , multiplici Iudaeorum imo et Graecorum eruditione imbutum, - hunc ita di dacticum, ita dogmaticum, ut Theologiae Christianae unus sere soleat pater atque auctor haberi, - hunc igitur quis fortasse dicit prima, quibus Euangelium nititur, principia sic excussisse atque explicuisse

ulterius, ut Religio Christiana, tamquam ex plebeja quadam simplicitate , ad philosopham subtilitatem plenitudinemque

Theologicam, ipso auctore jam adscendisse censenda sit. Verum nolite A. A. a nativa ac mere practica Evangelii simplicitate sic aberrantem Apostolum vobis proponere. Profecto, immortalia sunt de Religionis doctrina viri praeclarissimi merita. Ecquis adeo est, qui negaverit, interiorem ac pleniorem Euangelii cognitionem ipsius maxime scriptis deberi Nec tamen eo auctore factum, si Theologia, si res mere theoretica ac contemplativa innumeris, eheul videri coeperit Christi Religio. Tantum hinc abest, ut in ipsa, quam ad Romanos scripsit Epi-

17쪽

stola, di dactices quamquam Specimine Summo, caurum tamen mero moralem perpetuo et Vero unice agat. Quaecunque adeo sint, uti in ceterorum Appostolorum, Sic in PAULI scriptis, aris gumenti dogmatici ac theoretici loca, - ea Volo, quae in systematica Theologia dicta classica et probantia audiunt, - eccet ad imum haec omnia in oratione contexta leguntur, ubi auctor non

explicationibus theoreticis vacat, nec doctoris dogmatici munere iungitur, sed vero ad pacem, ad misericordiam, ad constantiam , ad sidem, spem et caritatem Christianos hortatur i. Reputent hoc, qui, in huiusmodi fortuito aliudque agendo dictis , nescio quid reconditi et absoluti requirunt. Nos certe inde discamus oportet, in scriptis quoque Paulinis, dogmata Religionis hactenus tantum commemorata et veluti delibata exstare, quatenus, quibus Scripsit, hominibus, ad excitandam augendamque vitam Vere moralem ac Christianam faciunt; adeoque ipsam illam, quam exhibent, theoreticam instituti,nem sua indole ac consilio omnem omnino practicam eSse.

Sit igitur P mus suo jure Theologiae pater dicendus, hoc adeo, ad ejus exemplum. Τheologi Christiani semper libero ac strenue agant, ut aeterna Religionis principia, omni adhibita cura

ac sollicitudine, e suis sontibus repetant, errorum sordibus purgent, in clariore perpetuo luce ponant; hoc vero simula Ράαo discant sibique persuadeant omnes, vanam Omnem Theologiae scientiam esse, nisi quae, per sidem, spem et caritatem , haec tria, per caritalem maxime , ad illam animi vita que ducat emendationem, qua alenda ac perficienda omne Euangelii munus spectatur. Hoc supereSt A. A. Euangelium non doctrinam theoreticam aut dogmaticam, Sed vero novae vitae sontem ac scaturiginem

18쪽

esse. - quid igitur mirum, Si Paulus suam ipse hujus Euangelii explicationem simplici . Institutionis ad pietatem nomino dixerit, et contra eos quidem sic eam dixerit, quos cognitionis justo subtilioris studio ab illius simplicitate suo jam tempore aberrantes videbat Quid mirum, si ipsum divinae Religionis inter

homines firmamentum, non contemplativam quamdam ac subtilem divinarum rerum cognitionem esse pronuntiet, sed vitam sanctam, qua, quicunque Christi velit nomine dici, Ipso duce, ab omni iniquitate discedat . Hoc ipsum, recedere ab iniquitate, nec malo superari, sed malum vincere bono, virtutem, pacem et laetitiam colere in spiritu sancto. hoc ipsum dixit Regni divini participem esse R. Eo vero consilio apparuisse gratiam Dei declarat, ut instituat nos ad vitam sobriam, justam, piam in hoc mundo agendam, spe certa exspectam

tes suturam gloriae Dei, i. e. Iesu Christi S ervatoris nostri, apparitionem, qui se pro nobis ideo dederit, ut liberaret nos ab omni iniquitate . sibique ipse populum vindicaret bonis operibus deditum al0 benefica Evangelii luxi O salutare Deoque dignissimum Religioni Christianae impositum munusi Cui et nos debemus quicquid solatii est, quo indigeamus in hujus vitae caducae miseriis: quicquid auxilii et incitamenti, quo inditas nobis a Deo moralem indolem viresque explicare possimus atque persicere; quicquid denique boni, cujus, sive in hac sive in sutura vita, nobis esse participes liceati

Utinam semper id perpendissent, quibus summum hoc CO tigit benesidium Dei, mortalest Non sic intacta nuce manducare putamen lentassent, spretave margarita in una concha haesissent. Non tot numero rixae, lites, odia, dissidia acerbis-

19쪽

sima homines luce Christiana beatos turbassent ac dilaeerassent. Neque videretur saepissime divina vis Euangelii inter homines desiderarii

Haec tristior sane A. A. cogitatio animum Subit, ubi jam eo se vertit oratio, ut, quod in Religione summum est, quomodo id, per seculorum decursum, hominibus fuerit acceptum, declaret. Hanc nimirum mihi causam agenti, prosecto non laudatoris aeque atque historici partibus iungi licebit. Nec tamen laudis laetitiaeque materies, imo vero maximae, deest. Nam quis tandem est humanarum rerum tam parum diligens observator, qui non magna et ineffabilia agnoscat, quae Religioni Christianae hominum genus jam prope universum debeat ' Ecce, jam omnem mundi hujus faciem et conditionem mutavit. Novus cum illa seculorum iam natus est ordo. Quodsi adeo, Me perversis quidem hominum studiis labefactata umquam, semper vel obscurata luceret, multumque degenerata a sua indole, tamen fructus magno numero saluberrimos serret: profecto eo nunc divinior nobis Religio erit, unde, vel invitis hominibus , tot tantaque bona jam emanarunt. Hanc vero iustiam ipsi divinam vim celebrantes, non tamen possumus non, Christianam Religionem tam sui saepe dissimilem resarciendisque humani generis malis imparem factam,

lugere.

Cujus rei causae, quamvis aliae sunt bene multae, A. A. quibus sponte ac necessario lactum, ut lente demum, perque nullos non casus, ad majorem persectionem proceSSerit, haec tamen princeps, quod qui, per seculorum decursum, hanc suo singuli modo colebant religionem mortales, ex illius sonte alia potius omnia haurire studuerint, quam ea maxime, quorum ipsa sontem se ac scaturiginem dicat. Eo usque nimirum, nil nisi nova ac sublimior rerum divinarum ae me-

20쪽

taphysicarum patefactio est contineri Christianis in genere vis timest, ut, hujus sere unice subtilius explicandae ac vindicandae studio occupati, negligerent interim ac saepe despicerent, quicquid praesidii et emolumenti ad ipsius vitae viriumque moralium explicationem benignissime largitur haec institutio Dei. Hoc vero si nunc meum est, paucis delibatis, ipsius historiae voce probare, tristis lateor agenda mihi caussa incumbit Iat, si a Magistra vitae' vere Historia dicitur, ita utilis, ut

Eo tamen tristior, quo citius hic, quem volo, morbus religionem Christianam invasit. Iam ipsum ΡΑΠLΠv, novistis, contra sui temporis Dogmatices arrogantiam acriter monuisse l. duo autem jure hoc secerit, quantumque Euangelii simplicitati ac fructibus nocuerit ista hominum male curiosorum omnia rimandi libido: id quidem, quae nuxit inde Christianismi Orientalis miserrima ratio, eheu lluculenter testatur. Sive enim Gnosticorum lamilias magno numero Varias spectes, sive Manichaeorum late patentem ac bene ordinatam Ecclesiam : omnes et singulos reperies quidem.

sua phantasi 1 elatos, in Christi religione sublimia quaevis:

Coelorum numerum, Universi origines, Animarum ortum, Mali causam, Christi jam anteactam vitam, alia, a Christianorum usibus vel remotiora, quaerentes: -- at unum illud, quod in Evangelio tamen summum est, turpiter negligentes; quo inimirum vitae hominum verae eique aeternae excitandae inser, viat ac persciendae. Sic adeo verioris virtutis Christianae omni notione isti 0rientales carebant, ut moralem hominis emendationem, non in hac vita agendam Vel adsequendam, sed a suturis demum post mortem purgationibus expectandam esse, persuasissimum sibi haberent.

SEARCH

MENU NAVIGATION