Nicolai Christiani Kist Oratio, de religionis Christianae indole practica, uti antea semper sic omnino hodie, multum neglecta, habita d. IX M. februarii A. MDCCCLII, cum Academiae Lugduno-Batavae magistratum solenni ritu iterum poneret

발행: 1853년

분량: 51페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

Sed provida Numinis laetum est cura, ut, procedente Religione, ex Oriente ad Graecos propediem princeps verterit Euangelii

inter homines sedes. Est nimirum emorescentis inter Graecos Ecclesiae haec potissimum virtus ac gloria, quod, debellata Orientalium aberratione, suis sinibus circumscribere accuratiu que jam definire et exponere ipsam Religionis doctrinam ejusque placita coeperit. - Αt videas, quaeso, quantum Graeci isti, hac via ulterius progredientes, novae sua vice auctores exstiterint aberrationis. Suo enim abrepti studio philosophandi, ipsam Divinam Religionem tamquam Philosophiam tractant. Humana cum Divinis audacter confundunt. Nil ipsis arduum. Arcana Dei tentavi. Quod vero pejus: Sacrae licet Paginae finibus longissime excedentes, non tamen sibi singuli, sed aliis omnibus Christianis, videntur sibi philosophari. Eo usque processit in conscientias hominum dominandi libido, ut, dete minatis temere, quae nec Deo visum est revelare, tamen quid credendum de iis esset, praescriberetur singulis Conciliorum auctoritate. - Sic igitur, inter Graecos primum, Christiana, quae dicitur, nata est Theologia. At sic ipsius Divinae Religionis omnem occupavit haec humana Theologia locum. Euangelii enim, ejusque indolis omnino practicae, tam altum interim est hisce Graecis silentium, ut libris argumenti critici, dogmatici, polemici quidem 0rbem repleverint, moralis vero ac vere practici vix ullum post se reliquerint. Quid quaeritis ΤFervor dogmaticus et polemicus omnium et mentes occupat animosque incendit. Dilacerantibusque Ecclesiam litibus meretheoreticis, ecce, Digescit sides, languet virtus, exsulant pax atque caritas, et facilis, eheul novae Mo MMEDIs religioni

paratur victoria.

Quare A. R. si bono Dei consilio factum est, ut orientalium in Ecclesia principatus antea Graecis cederet, haud certe minori ejus beneficio accidit, ut hos sua vice Latini exciperent. Hi

22쪽

enim, quod jam Cimis ait: a omnem virtutis laudem in actione ponentes , in Ecclesia quoque, non philosophantes se produnt, sed Religionis placita ipsi vitae hominum usibus accommodantes. Mittunt aversanturque tricas illas ac spinas disputationum, quae Graecis placebant. Non dissiciliora Theologiae aut Christologiae Capita tentant, unam vero Anthropologiam Christianam et Ecclesiae disciplinam, Graecis neglectas, diligunt atque colunt. Lites quidem non sic arcentur. At quo servore de Trinitate Christique naturis certarunt perpetuo Graeci, eodem de Peccato, de Poenitentia, de Ecclesia, de auxilis Gratiae Dei, sempersere Latini. Libros reliquerunt dogmatici argumenti omnino

paucissimos, moralis vero ac practici tantum non omnes. Ex

his adeo prodiit, qui inter Christianos omnium primus Morum doctrinam data opera scripsit, A nosius. Ut verbo dicam: nihil relinquunt intactum, ut ipsi vitae ac moribus Religio prosit. Utinam vero, quod magno sic agebant ardore, id semper recte sectinent eoque processissent ulterius, ut in luce collocata divina vi Euangelii, hane non externae tantum vitae rationi regundae , sed morali atque internae hominis adhibuissent emendationi. Hujus tamen rei periculum quidem secerunt, Sed levius illud et omnino irritum. Pietatis exercitia magno Sane numero adsunt et religiose coluntur, sed pietatis arbitrariae ac sere externae. Non quid Deo, quid proximis, quid sibi, sed quid sit praestandum Ecclesiae, quaeritur. Haec una enim omnem occupat, apud Latinos, ipsius Euangelii locum. Novum sic servitutis jugum Christianis imponitur. Christiana exsulat libertas, cum libertate ipsa verior moralitas omnis. Virtutis vitaeque Christianae non nisi umbrae ac sere spectra SuperSunt. Communi autem invalescente Beligionis, vitae, morum depra-Vatione , ecce, huic ipsa omnis, in capite atque membris, ita sub

est Ecclesia, ut jam evenire videatur, quod aliquando dixit

Servator: suos estis sal terrae, si vero sal saporem amisit,

quid erit, quo saliatur 'V

23쪽

Nec tamen amiserat, neque melioris, aliquando assuturae, ra. lionis spes et exspectatio deest. Expergiscitur tandem, latens dudum, quem in sortissimis istis de stirpe Germanica populis Divina Religio excitaverat, Sensus vere moralis. Urit eos, cujus ipsi participes sunt, conscientia mali. Quamque in se, in aliis, in universa qua late patebat Ecclesia, dominantem deplorant vitae Christianae deformitatem, hanc propellere omni studio ac labore nituntur. Magnae rei sic initium ducitur. - Sed ardua, quae sunt pulcra. Trium serme seculorum certamine omniumque animorum opus est agitatione, ut, debellatis Scholasticismi, Mysticismi, Superstitionis et Hierarchiae viribus, ingens illa in lucem prodeat Ecclesiae Instauratio, quam Seculi XVI initium vidit. Haec autem nunc suo se jure Reformationis antiquo nomine dixit, utpote quae ex moralis indigentiae sonte omnem suam originem trahens, etiam morali maxime Ecclesiae instaurationi ipsa se destinatam sentiebat. Missis enim ceteris disputationum dogmaticarum ambagibus, profligatisque magno numero Vitae vore Christianae impedimentis, claris contra et perspicuis Ve bis salutis viam in hoc uno omnibus monstrat: . Gratis a Deo per repositam in Christo fidem hominem justificari l Hane vero fidem, simplicem illam atque practicam, sic ipsius Euangelii voce vindicat et commendat, ut, non novorum D0gmatum , sed vero Novae Vitae innumeris jam longe lateque ducem et essectricem se praestet. Sic igitur inchoavit Resormatio moralem illam, quam in spe et votis habebat, Ecclesiae emendationem. Cur minus perfecerit illam, neque ipsa perrexerit satis Euangelii indolem moralem tueri: hoc A. At nostro imprimis tempore liaud inutile est commemorare.

Relarmatores nimirum, laudabili instituto in unam vim Religionis praclicam intenti, illas continuo vindicaverunt doctri-

24쪽

nas, quae viderentur sibi cum Euangelio honi in isquo natura ac salute conjunctissimae esse. Ceteras Vero abstrusioris Theologiae partes, - neque rejicientes eas temere, negilata opera corrigentes, - sic reliquerunt intactas, ut tacite superessent, atque antecedentium temporum theoretica dogmata tantum non omnia, - quicquid per seculorum decursum Ecclesiae, potius quam S. Literarum, invaluerat auctoritate, ipsum Symbolum Pseudo-Λlhanasianum, - tamquam verae et indubitalae Religionis doctrinae, in Protestantium quoque Theologia sensim paulatimque locum suum recuperarent. Hujus quidem rei PuiL. MELANCHIDNis Loci communes nobis esse

indicio ac testimonio possunt In prima nimirum praeclari hujus operis, quod riclesiastico Canone dignum ipse LuTHERus censuit, editione, sic omnem emendatae exposuit amplitudinem Theologiae, ut, missis leviusve perstrinctis, quae Trinitatis Christique naturae spectant Mysteria, locis, ea modo uberius declaranda in illam susciperet, quae hominis cum Beo spectant per Christum reconciliationem. . Quid enim profuit nobis', inquit, , Scholasticorum per tot jam secula in Mysteriis istis desudantium curaVt , IIoc vero est Christum cognoscere, beneficia ejus cognoScere, non, quod alii volunt, naturas ejus cognoscere vel modos incarnationis. At sic quidem MELLΝcuros, nec dissentiente Lur is, dum juvenili adhuc vigore spectabilis suaeque indolis omnino praeticae conscia sibi Reformatio erat. Quantum Vero hanc Suam mutaverit naturam, id vel repetitae eorumdem Loeorum Communium editiones testantur. Sic enim perpetuo, emendatae Sei- licet , prodeunt, ut habitum induant magis magisque mered0gmaticum, nec tandem vacui sint ullo eorum, quae Graecorum olim philosophandi subtilitas practicae admiscuerat Εuangelii simplicitati. Ilinc vero, hinc. A. A. tamquam ex Pandorae quadam pyxide, quam tristia, quam adeo turpia prodierint, utinam, salva His-

25쪽

loriae veritate, in aeterna posset oblivione lateret At felix. quem aliena faciant pericula cautum. Exstant enim publice, unde nostra, Unde sequior saltem aetas sapientiam discat: lites acerbi

simae illae at infructuosae, de Dei arcanis inter ipsos Protestantes nunc agitatae. Exstant dira illa de Anti trinitariis sumpta supplieia, SEROTI imprimis miserabile satum. Di rem incredibilem semperque lugendam l Inquisitorum haereticae pravitatis munere jam ipsi illi nunc languntur homines Reformationis lueo beatit Ad flammas damnatur, non Euangelii adversarius, non qui Cbristi benescia respuit, sed qui alio, quam Ecclesiae olim placuit, modo, tuterpretandum censet mysterium Dei. Ecce, rogo jam adstat. Pie genua nectit. Christum Servatorem ac Dominum invocat. . Iesu Christe', inquit , aeterni Dei sit, miserere meil' Christiane precatum eum sortasse dixeritis. Aliter Vero, qui, consolaturus scilicet, morienti adstabat, pius tamen ille atque doctus, FARELLus. christum . aeternum profiteatur . filium Dei', moribundum hortatur. Hoc vero se, salva conscientia, posse miser ille SERVETUs negavit.

0 imbecilla, o coeca ingenia hominum i 0 sui jam dissimilem

Ecclesiae Besormationem l duae nimirum intermortuam vim atque indolem Euangelii practicam in vitam esset revocatura, Ilaec sua vice, haec ipsa sic in dogmatismi vitium labitur, ut dati sibi a Deo muneris jam omnis nescia videatur.

Alia commemorare Supersedeo sententiarum divortia, reviviscenti tamen vitae vere Christianae eo nunc perniciosiora,

quo propius doctrinas illas mere practicas tangebant, quas primum in lucem protraxerat Besormatio. Ipsam Coenam Domini, eo institutam consilio, ut amoris omnibus divino vin. culo esset, irarum fuisse, novistis, discessionis aeternique sere odii caussam. At ceterae quoque, quae hominem, ejusque conditionem miseram, propositamque ipsi salutis viam spectant. gravissimae Euangelii doctrinae, - hae ipsae, ad unam sere omnes, ita nune magi S magiSque D0gmaticorum lexpertae sunt

26쪽

curas, ut morali sua indole atque Virtute, magnam certe partem, destituerentur. Imo haud desuerunt brevi, qui orthodoxam Ecel siae doctrinam ulterius perpetuo explicantes, cum eo procederent temeritatis, ut 3 peccatum originis' ipsam hominis su stantiam bonaque Opera ad Salutem esse noxia perhiberent, omni jam virtuti ac pietati Christianae revera viderentur nervos

praecidere.

Et sic quidem, imperium capescente Dogmatica Theologia, Moralis contra atque Practica neglecta omnis ac sere spreta jacuit. Resormata Ecclesia. lateor, hoc suo nomine ita semper haud omnino indignam se praestitit, ut moralem Euangelii et Resormationis indolem diligentius coleret perpetuo ac lueretur, neque do-etrinae tantum aut fidei, sed vitae imprimis integritatis curam haberet. In LAMBERIO DANAEO. nascentis nostrae Academiae lumine, virum adeo tulit, qui Ethlees Christianae data opera excultae omnium primus exemplum Satis egregium poneret. Verum neque hujus, neque aliorum prohibuerunt labores, quin , Pietatis exercitatio', quamquam Reformatis maximi semper facta, tamen invalescenti inter ipsos quoque Dogmatismi imperio magis perpetuo locum cederet. Quod quidem eo minus mirari subit, quoniam vel ipsius Catechismi Midelbergensis, aurei quamvis illis quidem temporibus libelli, factum est auctoritate, ut Christiana virtus vitaeque sanctitas, omnis adeo moralis animi vitaeque hominis emendatio atque persectio, non tamquam primum ac princeps haberetur, ad quod Christus ipse, per fidem sibi habitam, omnes erigere atque adducere vellet, sed vero tamquam subsequens quid ac secundarium, e grati nimirum animi sensu, quoad ejus fieri possit, derivandum. De Lutherana vero Ecclesia nolite quaerere. Haec enim eo usque omnis in dogmatica ac mere theoretica nunc aberravit, ut, Τheologorum Ecclesia , potius quam Christianorum, iis quidem temporibus, et videretur et esset. Cujus rei testimonium,

27쪽

stheui habemus in Ggoncio CALIxro , summo sui temporis viro, quem verioris Theologiae, inprimis vero Moralis Disciplinae aucto-torem hodie quidem Germania celebrat, quoniam, quod, ante quinquaginta jam et quod excurrit annos, D suus in Re- formata Ecclesia egerat, idem ille nunc primus inter Lutheranos suos periclitatus est. Ecce vero, non impune CALIxTUs perversam illam ac frigidam Theologiae suo tempore rationem debet. lare instituit. Haereticus, imo Vero pessimus, tantum non omnibus visus est. Nam ad Christianam virtutem hortari, moralemque hominis persectionem urgere, hoc scilicet erat contra Ecclesiam peccare; utpote quae, male intellecta et adhibita P rei doctrina, per solam fidem hominem justificari volebat. Eo nunc pejor et abjectior facta est Disciplinae moralis, imprimis inter Lutheranos; conditio. Theologi enim sic illam spernere vulgo ac despicere pergunt, ut , illius docendae honore Philos phis relicto aut Iureconsultis, ipsi in Systematica sua Theologia

hactenus tantum Legem Dei m0ralem exponant, Ut, peccatorum sensui conscientiaeque morsibus acuendis potius, quam virtutis studio alendo ac corroborando, a Deo illam datam

esse doeerent.

Quid plura Redierunt nunc tempora, quibus orthodoxa

ratione sentire, imo caeca s de amplecti acriterque vindicare quicquid Ecclesiae olim statuisset auctoritas, maj0ri longe solebat pretio aestimari, quam Verae virtuti studere unumque Christum sidei vitaeque ducem et antesignanum sequi. Frustra placent innumeris IACOBI SPEXERI , viri summi, x Desideria pia. V Frustra aliorum ubivis parantur practicae religionis contra sterilem hanc Theologiae rationem vindicandae conatus. Lites omnium sutilissimae et numero multiplicantur et acerbitale crescunt. Ipsa generosiora vitae Christianae instaurandae studia in pietatem hoc tempore abeunt mere ascelicam atque morbosam: dum contra D0gmatismi severitas apud innumeros fidem alii,

28쪽

serventem quidem imo et pugnacissimam, at, nisi fraudulentam minusve sinceram, Saltem Servilem magis et mere externam, quam aut vividam aut Christianae sanctitatis nutricem. Quid mirum, si vel nostras ille, Veteris tamen traditionis dogmaticae admodum tenax, BERI ARDIMIS DR Moon, ante Segulum sere, ex hae ipsa cathedra 0ratione babita Rectorali, tam multa quereretur, in sui temporis Theologia plane nimia esse: nec diu post, liberalioris ille ingenii EWALDus HOLLEBREx, Theologum non orthodorum nisi vere pium esse, ex hoc ipso loco moneret. Superfuerunt adeo ex illo tempore memoria nostra Theologi. doctrina ac pietate omnium maxime clari, at Theologiae, in qua per maximam Vitae suae partem desudaverant, ita taedio

capti, ut quicquid aeterni quidem pretii illi inesset, id vel in

0boli supersicie conscribi posse ingenue laterentur. Quid mirum igitur, si multis ludibrio haberi temporibus istis Theologia coeperit, neque tantum Catholicos inter, sed vero et Protestantes, quod aberrantis Ecclesiae et Theologiae erat, hoc ipsi Religioni jam vitio verteretur. Novistis A. A. qualia seculo exeunte secuta Sint tempora. Turbatis nimirum per universam sere Europam Ecclesiae pariter atque Reipublicae rebus, ipsa, spreta multis, divina Religio videri poterat periclitari. Ecce vero, communem hane populorum miseriam optimam iis medicinam esse voluit misericordia Dei. Non sine hortore nunc vident multi, quorsum ducat iste rerum divinarum contemtus. Quemque temporis infelicitas jam excitaverat, Religionis indigentiae sensus, hunc redditae populis Dei beneficio pax et Securitas mire augent atque confirmant. Et sic nostra quidem memoria Religionis rediit Christique Euangelii amor. In integrum restituuntur multa, quae temporis injuria ceciderant, instituta Ecclesiae. Ad hanc. tamquam ad salutis portum, defessi nunc confugiunt populi. Novus adeo Christianos alere intus et agitare videtur isque divinior spiri-

29쪽

tus. Revixit innumeris fides. Literae Sacrae omnium expetitae studiis storent. Libertas ipsa meliorem Religionis nolitiam lavet. Theologicae autem disciplinae sic ceterarum hoc tempore disciplinarum selicitate auxiliisque fruuntur, ut earum nulla jam sit, cujus non ubertas ac plenitudo longissime superet quicquid praeterita tulerint Ecclesiae secula.

Utinam vero, quae sic revixErunt divinarum rerum amor ac

studium, nil nisi quod ipsis in laudem vertatur, nobis ante oculos ponerent. Unde tamen quam procul absit, id profecto aequus ac diligens quisque sui temporis observator non sine dolore latebitur. Quid ' quod longum sit enumerare singulas easque diversissimas sormas, quibus sanctissimae Religionis abusus, sive Catholicos inter, sive apud Resormationis patronos , nostro Sese tempore prodat.

Quodsi autem ejusmodi nunc longe Iateque pietas invaluit ac ratio Religionis, quibus pro suae singuli Ecclesiae placitis

atque ritibus, tamquam pro aris et socis, strenue dimicant: si spreta recentiorum temporum luce ad medii aevi superstiti nes Catholici, ad Reformatorum formularumque jam obsoletarum auctoritatem Protestantes confugiunt: - si paribus passibus et criticorum temeritas et mysticorum hominum sanatismus et insania crescunt; - si dogmatismus novum in hominum animos vitamque sibi imperium arrogat: - si Ecclesia , si Theologia, ipsius Religionis et Euangelii locum sibi denuo vindicant: - si qui maxime orthodoxi ac pii sibimet ipsi videntur, aut videri aliis volunt, liberalioris ingenii Theologos, docte tamen ac pie Sacram Disciplinam colentes, canum instar adlatrare haud desinunt: - quid plura, si rixae, si contentiones. si discidia vigent, si mutua Christianorum

odia erescunt, si fratrum quoque concordia rara est: - pr

secto A. A. haec omnia nobis esse indicio possunt, quam multa desint vel Iaudatissimis hisce temporibus nostris, nec certo moralem atque practicam maxime Euangelii indolem esse, quae

30쪽

nunc prae ceteris omnibus soleat Christianis curae cordique haberi. Quibus vero si et testimonium accedit, triste illud , Sed publicum, quod de magno, eheul virtutis ac vitae indolisque Christianae inter populos tantum non omnes desectu horum dierum turbae politicae exhibent: - ecquis dissilebitur tandem, idem illud, quod. multum perpetuo defecisse ante nos tempora vidimus, cujusque desecius tot numero mala rei Christianae intulit, haud parum quoque vel hodie desiderari. Causam egi A. A. tristiorem, lateor, at quam, jubente animo, mea mihi proposueram oratione agendam. Audivistis nimirum, quod omnis, eheul historia clamat, id quidem, quod in Christiana Religione didacticum ac dogmaticum aut sit, aut videatur, sic per omnia sere tempora hominum advertisse mentes ac tenuisse animos, ut contra, quod in omni Religione, Christiana vero maxime, omnium facile princeps est praecipuoque loco colendum. negligeretur multum, imo vero intactum saepius ac sere spretum jaceret. Quam profecto Divinae Religionis inter homines sortem, quis tandem paulo esse humanior ac religiosior poterit, quin deplorandam censeat intimisque animi sensibus doleat Hinc enim factum, ut neque ipsa omni, qua pollet Divina atque benefica vi semper spectabilis esset, neque in homine explicarentur a Deo inditae ipsi facultates morales, quibus explicandis demum atque sacrandis δυναμμεἰς σωτηρειν a Deo nobis factum est Euangelium . Verum ne sic quidem sua causa in terris christi Religio cecidit. Vel invitis hominibus, semper divinam semperque beneficam se omnibus praestitit. Quod vero nunc maxime nin

SEARCH

MENU NAVIGATION