Nicolai Christiani Kist Oratio, de religionis Christianae indole practica, uti antea semper sic omnino hodie, multum neglecta, habita d. IX M. februarii A. MDCCCLII, cum Academiae Lugduno-Batavae magistratum solenni ritu iterum poneret

발행: 1853년

분량: 51페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

strum est observare: per magnas illas h0minum aberrationes. sic sallem ad meliorem sensim in terris progressa est conditionem, ut ipsa illa moralis ejus vis ac praeStantia, quamvis

saepenumero latens prorsus , tamen occulto cresceret et vero

magis deinceps sese adspectabilem saceret. Et hoc ipsum est A. A. quod nostri potissimum temporis nos consideratio doceat. Sit ita, multa, eheul et hodie desiderari, quae spem faciant, jam fore tandem ac fore brevi, ut Euangelium Christi nativa sua simplicitate hominum animis

Sese commendet, eoque sic Valeat, ut moralem tandem sui

videat Ecclesia instaurationem. Hujus tamen desiderio ac veluti expectatione hoc imprimis, quod vivimus, tempus teneri, id prosecto cum alia bene multa nostrae aetatis signa atque instituta loquuntur, tum inprimis philanthropica illa, quae, incredibili sere numero ac mire varia, hodie quidem sic ubivis Iocorum crescunt ac florent, ut turpissimae saltem humanit tis maculae aut pudori jam sint, aut evanescant. Ecce, Suae Veluti

moralis pertaesa imbecillitatis, illud jam aetas nostra summo studio molitur agitque, ut, remotis ac rescissis iis, quae diu hanc imbecillitatem fovebant, in lucem protrahat atque adhibeat, quicquid sive ad explicandum ipsum hominem laciat, sive ejus virtutem possit veramque salutem augere. Hoc Vero studium, uti ex ipsius Religionis Christianae sonte vel lacite ac sponte fluxisse censendum est, ita et porro hujus maxime Religionis opem et auxilium impense flagitat. Unde intelligitur A. A. nisi me omnia saltant, quid maxime sit, quod a Divina Religione tempus quidem n0strum, ceterissere omnibus posthabitis, postulet. Ita nimirum Christi Religio pergat miseris nobis in vita ac

morte Divino solatio esse, et ita clarius semper simpliciusque nos Divinam veritatem docendo procedat, - ut omnium maXime simul ipsa insitam sibi moralem vim ac praestantiam mortalibus eXplicet, et vero sic explicentur, crescant suamque Vim

32쪽

omnem exserant, quae intus in homine latent, moralis persectionis ac praestantiae seminal Apage igitur reviviscens illud, at vitae vere Christianae hominumque saluti nocentissimum semper, dogmatismi in Divinam religionem imperium t Apage quicquid perversa ac coeca hominum studia, per tot jam seculorum decursum, Euangelii admiscuerint simplicitati l Vitae autem dux nobis atque magistra sit Vel ipsa illa, quam commemoravimus, Ecclesiae reique Christianae historia, ne ad obsoletas lites doctrinasque aetas nostra redeat, uti canis ad vomitum: Sed vero evitare, effugere, ab-h0rrescere discat, quaecumque tam diu, eheul Divinam vim Religionis arcuerint. Pergant igitur erilici, pergant Interpretes, pergant Dogmatici, ceterique pergant Sanctioris Disciplinae cultores, in Divinae Religionis sontem, argumentum, indolem, vim omnem et auctoritatem, omni adhibita sollicitudine, libere, docte ac pie inquirere. Suoque Sic jure , - quod tu vindicasti nuper, Cl. vis HENGELl - inter ceteras Academicas Disciplinas suum digne tueatur Christiana Theologia locumlAt vero Christiani discant ita doctis hisce laboribus uti, ut neque Theologiam denuo confundant cum Religione, neque Fidei aut Religionis Capila verique nominis Dogmata Christiana, nisi modo ea habeant, quae pertinent ad σωτηρIαν; quae vim omnino moralem atque practicam spirant: quae ex Christi mente ad veram animi vitaeque faciant emendationem; quaeque Regni Coelestis, ab Ipso conditi, inter homines, et vero in nobismetipsis, incrementum spectant et explicationem. Ut verbo dicam: in doctrinis vere practicis unitas, in minus practicis libertas, in omnibus prudentia et caritast haec aurea, haec sancta, nobis nostroque tempori lex atque regula estot Ita demum veniet illa hac nostra melior

aetas, ubi nihil omnino sidei erit, quod non sit vitae, uti nil vitae, quod non sit fidei: ubi silentibus tandem dogmaticorum litibus semper infructuosis, omnium Christo fidem haben-

33쪽

tium, quamquam n0n una mens atque Sententia, tamen unum erit

cor et anima una; ubi, Divinae veritatis studio et cognitione crescentibus, incrementa maxime capiet Dei, Christi atque hominum amor: eamque Sui tandem videbit Christi in terris Ecclesia reformationem, qua fiat, ut Christianorum vita sancta apud omnes Divinae Religionis sit probatio atque desensio optima lSuperest, Humanissimi Auditorest ut postrema muneris mei parte defungar, cum Vicissitudines commemorando, quas hoc, me Rectore, anno Academia vidit, tum peragendo quae sestus hicce dies solemnia postulat. Utrumque autem a me dicente vobisque audientibus vultus hilares gratosque Deo animos poscere, id quidem in ipso jam orationis limine dixi, meam hoc die felicitatem augere. Et statim Illustrium hujus Academiae curatorum grata subit gaudiique plena cogitatio animum: quos nimirum et vitae

omnes et Vero rebus nostris, uti solent, strenue invigilandis, a Deo servatos impense laetamur. - Τe autem, Nobilissime vis LIMB RG STIRΠMl quem novum Civitatis consulem Academia nunc salutat publice, eumdem huic Curatorem congratulari, uti meus me, sic omnium Prosessorum atque civium Academicorum, in te animus jubet. Cujus enim tu ipse aliquando es veluti lacte nutritus, hanc te diligere matrisque instar colere semper, animi tui pietas et integritas nescire nos vetant. Quare ex tuo quoque patrocinio, vir Nobilissimel nulla non bona ausausta Academiae laetus auguror. Faxit vero Deus iis te omnibus frui, quibus feliciter possis splendido in te delato munere fungit Diuque vivas, in civitatis bonum, Academiae

Lugduno-Batavae emolumento l

34쪽

Est hoc A. A. Rectori, munere suo abeunti, ipsa legis litera scriptum, ut Prosess0rum, anno Academico vita lanctorum, pie memoriam celebret. At, o felicem Academiami o me Rectorem felicemi cui nimirnm triste hoc parentandi officium nunc praestandum est nemini. Vivitis enim omnes, Viri clarissimi l sic vivitis atque Valetis, ut quas dedit vobis Deus vitam viresque, prolatis etiam ad communem nolitiam se iptis, dicare pergatis juventutis Academicae commodis, Reip blicae literariae incremento, Academiae emolumento ac gloriae. Hoc autem si, grata Deo mente, vobis omnibus gratulor, collegae Honoratissimi l iis certe vestrum haud infimo loco, quos, aetatis causa jam otium honorificum nactos, vel sic tamen salvos vigentesque gaudemus, imo hoc fruentes insigni beneficio Dei, ut vel in senectute floreant, atque Academiae, Literis, Patriae sese utilissimos praestent. Quod, ut absentes sileam, tibi dictum sit, celeberrime TYDE Ni in cujus dictis, scriptis, lactis juvenilem pene vigorem desideramus numquam, cuique diutinam vitam a Deo exoptamus in tuorum atque Patriae bonum luul autem te silere nunc possem, Conjunctissime vAN BENGELiqui quantopere pergas semper mandatam tibi Spartam tueri. et Commentarius ille tuus nuper editus probat, quaeque indefesso studio nova opera paras et porro diu testificatura speramus. Quid mirum, si viro tam alacri tamque studiosae iuventuti, Academiae, Ecclesiae utilissimo semper, a Rege succeSSOr nondum sit datus Nos certe, qui te in Facultate Collegam diligimus et maximi facimus, te tibi unum optimum suisse successorem gaudemus. Velit autem Deus sic porro tibi vitam viresque largiri, ut per multos etiam annos et nobis supersis et Τheologorum in Patria Nestor tuo iure omnibus audias lΕt te omnium nomine coram nunc alloqui magno mihi gaudio est, Cl. REi-ΑGil uuam enim, die x Iunii, privatim tibi

35쪽

gratulabatur Senatus, gratulabanturque magno numero amici, cultores, discipuli in patria omnes, Prosessorii muneris memoriam jam quinquagenarii eelebratam, hanc festo hoc die,

grato animo, sic recolimus publice, ut nulla non pro vita tua atque salute Deo vota seramus. Haec autem vota et te prosequuntur, IANE vAN DER HOEvEst

Vir Celeberrimet quae nimirum tibi felicitas contigit, ut quintum Prosessionis lustrum omnibus plaudentibus perficeres in magnum disciplinae, in qua regnas, et Academiae emolumentum, omnibus nobis excitat desiderium fore, ut, quod RE1-Aamio datum est, totidem et tibi ea, quae emuxerunt. professionis tuae lustra sequantur. Utinam et te hilari nunc vultu assari liceret, Conjunctissimo vhs 0ondet i At tecum doluimus et dolemus adhuc dirissimam illatam tibi cladem domesticam, qua noFimus, qua vidimus, te dimidia lui parte orbatum. 0 sallacem hominum spem fragilemque fortunam i Ea tu cum silio felix eras felicitate, quam optima coniux marito. optima mater silio donat, cum, ecce leorruit illa, veluti fulmine icta , - fulmine tamen ejusdem 0ptimi ministro Dei, qui, quae abstulit, dederat, sic Vero dederat, ut et daturus sit cuncta, quibus, qua incepisti Christianaside, tuam possis sortem tristissimam serre, novisque viribus Academiae atque Ecclesiae sulcro esse et ornamentot Venio A. A. ad Instituta Academiae publica, ditissima illa, quibus pollet, literarum doctrinarumque armamentaria veluti atque praesidia. De his tamen eo nunc pauciora in medium proseram, quo mihi major visa est, quas hoc anno experta sunt. vicissitudinum paucitas, et quo dissicilius Reelori annuo, de omnibus, quae evenerunt Singulis, sive ipse certior sieri, sive ea ratione, quae Singulorum poscit disciplinarum gravitas, aliis dicere. Quare hoc in votis est, ut meliori tandem

via juris publici fiant, quae, qui singulis praesecti sunt

36쪽

Viri doctissimi, singulis annis solent ad Academiae furatores docte et accurate referre. stinam possent instaurati jam Annales Academici, quorum primum Volumen nuper prodiisse laetamur, his quoque usibus sic inservire, ut nova ratione singularum disciplinarum incremento prodessenti Mihi certe nunc sussicit A. A. : - Bibliothecam nostram publicam laudasse, non ut de imminutis subsidiis querimonias, quamquam justissimas, habeam, sed ut GERLIO, V. Cl. publicas omnium reseram gratias pro eximia cura, qua Librorum πια qui ab A. 174 1 ad Bibliothecam aecesserunt. nobis descripsit catalogum; Legatum Warnerianum vero, ut doctissimo ANTONIO KuENEN, discipulo et nostro nuper in paucis earo atque egregio, Ad toris Interpretis hujus Legali delatum ipsi munus gratular;

Museum porro Anatomicum, ut Curatorum curam ac benivolantiam celebrem, qua, Prosectore creato DH. ADR. B AART, viro doctissimo, anatomica studia mirifice adjuvasse censendi sunt: - Museum quoque Artis Statuariae et Chalcographicae, ut CoragvstuM , Pictorem laudatissimum, Regia auctoritate huic Museo praesectum, salutem publice: - Museum denique Numarium, non ut vobis nummos computem, quibus, insigni Sane numero, hoc anno auctum est, sed ne te ingratulatum dimittam, si vis nga Ciss , de eximii praemioque ornati laboris tui parte prima nuperrime edita, ejusmodi quippe, ut

vel sola Teyleriano auro videatur dignissima. De ceteris vero Museis nostris hoc vobis, vel me tacente, persuadeatis Velim, ea omnia, nisi crescunt perpetuo, at certe Valere adeo, ut singularum disciplinarum studiis eximie

prosint. νHaec igitur A. A. haec sunt magna illa, quibus Academia, quibuS nos omnes, Dei beneficio, hodie fruimur Mnal Vos

37쪽

vero maxime, Lectissimi Literarum Disciplinarumque Studiosi lqui lamen ipsi imprimis, non insigni tantum, qua nunc estis

frequentia, sed vero studiorum vitaeque ratione omni, haud infimo suistis, hoc anno, felicitatis Almae nostrae Matris additamento. Luximus vobiscum et proximis quatuor ex vestro ordine iuvenes, in his nuperrime praeclarum IOANNER IOSIAM DE LANGE , praematura flebilique morte exstinctos t. Eo ardentiores autem nunc gratias agimus Deo, qui vos, magno numero omnes, Vestris, Academiae, Literis, Patriaeque servavit. Ita vero servavit

duxitque, ut, si vel juvenilis sorte foras prodierit petulantiae

specimen, longa tamen serie testimonia exstent, quae, qu0t quantaque sint in vobis tantum n0n omnibus bona atque egregia , luculentissime probent.. Mihi certe, Optimi commilitones lsic omnes vestram probavistis humanitatem eamque perpetuo in vobis vidi studiorum alacritatem morumque bonitatem, ut publice latear, vestram maxime virtutem impositum mihi onus, non levasse tantum, Sed vero gratum fecisse ac placidissimum.

At quid verbis opus est, ubi rerum testimonia adsunt Non desuerunt enim doctissimi iuvenes, quos, e suis scholis dimissos, ad quorumvis ossiciorum munera paratissimos, Academia hoc anno Patriae tradidit. Neque delaturos dein, id praesagiendi nobis copiam facit Certaminis Literarii exitus, quem nunc meum est promulgare. Qui tamen procederem eo, nisi celebratis ante Regis Augustissimi , cum munificentiae, tum vero propensi maxime in Stu-

38쪽

dia studiosamque hanc juventutem animi, laudibus. Novistis enim. quousque a Majorum liberalitate nostri temporis defecerit parcimonia, bene multis jam abrogatis aut sensim paulatimque deletis, quae ad promovenda humanitatis studia tam egregie facerent. Nec defecit tamen noster ille, Psiκi suboles Gui-LigLui, ARAusIAcust Non ille, qui dixit: Aeque glorioso suo vexillo carere Ρatriam posse quam Academia sua inclyta Lugdu-no-Batavit Quare et vos, Generosissimi Adolescentesi carere certamine noluit, quo, non scivetis sagittisve dimicare discalis, sed vero ad generosa ac nobilia contendere omnia. Et sic igitur, novo exemplo, auctoritate nimirum Regis GuIMELui III, ornare mihi vos praemio licet, quibus in hujus anni Certamine Academico esse victoribus contigit. Ne tamen existimetis velim, vel victos praemiove carentes nunc illaudatos a me dimitti. Novistis enim: et in magnis voluisse saι est. Et vel me omnia saliunt, vel ipsa Ordinum Iudicia docent, et victos Vos, certando tamen, suturas aliquando vobis jam instruxisse atque parasse victorias. Te igitur V. C. . qui Senatus acta nunc curas, humanissime rogo, ut haec nobis Iudicia recites. Vos vero, Generosissimi Adolescentest ut suum quisque nomen renuntiari audiet, ad me deinceps accedite.

Anno superiori ordo studiosae juventuti hanc gnaestionem eZoologia proposuerat: , Quaeritur crustaceorum terrestrium et fluviatilium, quae inrupatria nostra reperiuntur, enumeratio systematica, addita, unius saltem speciei ex Lernaeaceis aut caliginis descri-,ptione anatomica et historia, aptis iconibus illustrata. Ad quam quaestionem non nisi uniosim commentationem accepit,3 .

39쪽

Me lemmato inseriplam: . The real progress os natural Ili tori etc. Fon s.)V Mo in commentatione quaedam reperia tur quae ab ipso quaestionis argumento aliena videntur: praeterea parsi anatomime leones minus laudabiles additas esse dotes ordo. Be quaestione tamen universa iis scripsit auctor, ut et doctrinam, et in universa Crustaeeorum historia peritiam, et in investigandis rebus naturalibus industriam ordini Mimia probaverit, ipseque omnino dignus visus sit, qui praemio ornaretur. Aperta schedula nomen inscriptum uidit ordo ornatissimi

Matii. et Phil. Nat. nec non Medicinae Candidati in hac Universitate,

qui dein, instituto Mamine, sese hullus commentationis auctorem esse Facultati abunde probavit.

Macte virtute tua, Ornatissime Bollogksdiaxl Audivimus enim omnes, quantopere in te laudaverit 0rdo, et doctrinae copiam, et disciplinae tuae peritiam, et vero rerum naturalium investigendarum ardorem atque industriam. At haec ipsa sunt illa, quae laudatissimum aliquando te insormare possint Naturae Interpretem l Quare, qua incepisti via, tu nunc strenue pergas. Regis autem augustissimi nomine hoc aurum accipias, non magis jam acti laboris pretium, quam agendi porro atque ad praeclara omnia contendendi studii incitamentum. Ad quaestionem ad Physices diseiplinam pertinentem ordini

una oblata est Commentatio, vernaculo sermone scripta et

distineta uerbis e Trado quae potui.

40쪽

In parte historica huius commentationi3 scriptor ae ratissimam Electricitatis salvanieas scientiam ita probarit, ut ordo nihil fere quod re 'ehenderet inveniret. Altera pars, quae ipsius seriptoris investigationes continet, quamquam non ab omni parte est absoluta, tamen tanta diligentiae, ingenii et Physises studii reete instituti specimina eontines, ut iniquus sit, qui a juvene majora aut meliora eae eclare velit. Itaque lubenter ordo commentationem et futiis laudibus et praemio Regio

ornavit.

Soriptorem vero se professus est et se esse probavit

J0INIES B0SSsRI JR., In Acad. Lugd. Bat. Malli. et Phil. Nat. Candidatus. Gratum mihi est . praestantissime Bosscrat te, laudatissimi Oeberrimique Patris ipsum jam laudatum silium, mihi ex hoc

loco salutandum esse publice praemioque ornandum. Quod ut tibi, ita et Parenti tuo, viro mihi aestumatissimo, ex animo gratulor. Tu vero jam hoc omni virium agas intensione, ut, hono cum Deo, non tantum eruditi nominis tui celebritatem tuearis semper atque sustineas, sed ut Patriae, Literis, luae imprimis Disciplinae magis perpetuo ornamento sis et emolumento l

Ad quaestionem eae Litteris Graecis: . Emendentur ex scriptoribus classicis Graecis quinque et, viginti minimum loci depravati, singulaeque emendationes, probenter et demonstrentur sermone Latino ad eam somamam et elegantiam, cuius exemplum luculentissimum est, in Moagri Variis Lectionibus.

SEARCH

MENU NAVIGATION