장음표시 사용
371쪽
lalutaret. Ille convetiis habenis retrocedere. Qua ambage insinuabat, decere Imperatorem, uti nepos erat in non humi stantem, sed in equo lublimem salutatione fungi. Vetus enim consuetudo apud Romanos Imperatores vigebat, ut cum alter alteri obviam fieret, qui utrumque sequerentur, a jumentis descendentes pedibus ambularent , ipsi in equis manentes congrederentur, &junior aperto prius capite, eoque inclinato seni ris dextram cum osculo arriperet, indeque suscipientem pater vicissim oscularetur. Tum itaq; non inscitia moris hujus, sed ut avo maximum &plusquam debitum obsequium, ac reverentiam tribueret, Nepos imperator ab equo descendit, cumq; pedibus obfirmatus sequeretur , senior coactus substitit, & prinpe accedens junior pedem illius in omnium conspectu complexus osculo contigit. Idem tib. I. pag. Is . Legatum Andronici ad
Michaelem sic loquentem introducit: Cum potuisset Andronicus) tunc partem Principatus Romani tibi oblatam possidere, tamen noluit, sed tibi se subjecit, idq; cum bello nihil ulciscem
dam peccavi lset, quodque caput est, pace conciliata ad te v niens in equo, ut erat propius adequitare , ut Imperatores silent, pepercit : Pedester autem te adoravit, tuum qi pedem presse subsectionis Indicio osculatus est. lib. II. cap. I p. aost. de Zamercliane Satrapa Persarum, cum Imperatore sene pacem
ineunte : Cum propius abeiIet, ut jam ipsum videre, &ab ipso videri posset, cum Persis suis ab equis descendit, paulumq;
progressi, caeteri quidem omnes Imperatorcm, antequam appropinquarent, capitibus humi submissis adorabant, ipse ad eum pedibus accedens, & adorabat, & pedem illius osculab tur. ob. III. cap. 38. ρ. 477. Primus Protostrator adiens, Imperatoris pedem osculatus est. Idem caeteri ordine praestiterunt, Imperator & ipse prono capite Protostratorem ab equo resalutavit, alios autem dum praeterveherentur salute impertiit Iidi. III. cap. 4a. p. 49o. Caeterum Michael & exercitum qui esset, Mauctorem nosse avens, propius ad castra ferens aditum, nonnullosque ex familiaribus de amicis procul conspiciens, nominatim
372쪽
tim eos appellat, & de Duce percontatur. Audit Imperatorem CantacuZenum esse;nec mora illicbaccedit, pedem osculatus, se ipsum indicat.hb Vcap. ro. 8ag.7 . Vocate aute eo sCantacu-Gno Imperatore hortantem Persas uti confidentes,nihil secus, passuros, libenter se traderent, natim accesserunt, & circumfusi, eum solum in medio habentes adorarunt, eiq; pedes osculati sunt. De imperatorum uxoribus eodem cultus genere assectis , apud Procopium notabile Exemplum legas , narrat enim in historia incana pag. 68. quosdam ex Patriciis THEODORAM IUSTINIANI uxorem ---δεαδεμ . καὶ παρ ἔκανὸν in χιλυμ- dorasse summisque labiis utriusque pedis plantam osculatos fixisse. S. sequenti dicit, quendam ex
doram adorasse, quo pacto eam adorare moris est. Ante The doram hunc morem non hiisse usitatum, idem Procopius confir
nullus adorandae modus fuit. Verum cum in conspectum Iustiniani, Theodoraeque venirent tum alii , tum qui Patriciae dignitatis essent , statim in faciem procumbebant, pedibusque ac manibus tensis utrumq; Principis pedem osculo prosequeban-mr, actum abscedebant- Hoc minus mirum vel peregrinum reputabunt illi, qui inoverunt Magistratus& Praesides Provinciarum, Theodorae aeque ac Iustiniano fidem soletinis Iuramenti Religione publice professos, suam utrisque acceptam retulisse dignitatem, & utriusque servos sese appellasse. Inde ipse Imperator Novella Vm. cap. I. pronunciat: Haec omnia apud nos cogitantes , & hic quoque participem consilii sumentes, eam, quae a Deo data eth nobis, reverendissimam conjugem & tuae Celsitudini caulam communicantes , & quaedam etiam a tuo iumentes consilio, ad hanc sacram invenimus legam, &c. Et
Tu. m. ejusdem Novest de jureJurando, quod praestaturab his, qui
373쪽
qui administrationes accipiunt. Iuro ego per Deum Omni- M potentem, & filium ejus unigenitum, Dominum nostrum hJesum Christum , & Spiritum S. & per sanctam glor osam is
Dei genitricem & semper- virginem Mariam, &perquatuor ,, Evangelia,quae in manib' meis teneo,&per sanctos Archange- istos, Michaelem & Gabrielem, puram conscientiam germa- rinumque servitium me fervaturum Sacratissimis nostris Do- o
mini, JUSTINIANO ET THEODORAE CONIUGI.,
XVII. Una eademq; opera αξυ - μώνεον de Imperatore Constantinopolitano notari velim , quod videlicet magna Diminica Paschali omnes Principes Imperatoris pedem osculo
mnes, etiam usque ad novissimum , ingressi . osculantur, primo quidem dextrum pedem Imperatoris , deinde dextram manum, postea dextram genam. Si vero eo loco, in quo versatur Imperator , sit quoque Genuensium in Galata potestatus seu praefectus, ingreditur, osculaturque de ipse cum comitatu tuo imperatorem , quemadmodum & proceres, ut expositum est , nempe pedem , manum & genam ejus: cumque adhuc matutinum decantatur, traduntur illis, sicuti de caeteris primoribus, cerei, post Olculum discedunt. Venetivero neque ad multorum annorum comprecationem nequo
ad osculum veniunt, causa est illa: Imperator Michael primus Palaeologorum, perpetuum cum Genuensibus foedus pepigit, in quo etiam de honore Imperatori habendo constitu tum est, quando nimirum potestatus ex Genua appellit, irii tio Ela tunc solum , ingrestus ad venerationem Imperatoris, genua bis flectit, semel, simul ac triclinii januam intrat, & rQrsus in medio ejus, quo facto, accedit & osculatur Imperato ris in throno sedentis pedem de manum. Similiter.& alii Ginuen Gom
374쪽
nuensium primores peregre reversi , cum veneratione Olculantur Imperatoris pedem & manum. In quotidiano autem cultu deferendo , ablatis cappliciis, secundo genua flectunt, & quando triremes' corum veniunt, sive multae , sive paucae, sive ctiam una Imperatorem faustis acclamationibus prosequuntur. Ad Venetos vero quod attinet, cum praedictus Imperator statuisset, paulo post arma contra illos sumere, non fecit cum illis perfectam pacem , sed modici temporis inducias. Quapropter accurate non sunt eorum consuetudines annotatae, sicut Genuensium. Quando igi- tur venit Bajulus, quo primum die imperatorem salutat q- rus & veneraturus est, genua ipsa & socii solummodo flectunt, pedem vero nequaquam osculatur , caeteris diebus, quando ad Palatium veniunt, cappucia sua tantum deponunt, non flectunt vero genua. Eodem modo neque ad faustam
multorum annorum apprecationem permanent, neque ad
Glbulum veniunt, ut ante dictum est. Neque istorum triremes , quando recenter appellunt, Imperatorem bene nominatis verbis prosequuntur. Feria quinta Hebdomadis , quam a
renovatione ἀ- νη μεν vocitant, recipit se Patriarcha cum
Episcopis & reliquis Primoribus Ecclesiae, insuper& cum A chimandritis & Monasteriorum praefectis ad Palatium. Mutat igitur Patriarcha vestes, &ad Imperatorem venit, stantem in throno suo. Proceres aulici tunc non adsunt , neque circumstant , sed eorum locum supplent Episcopi , ut diximus. α Eccleste primores cum aliis, de quibus jam dictum. Incensat, seu thuris suffitu honorat Patriarcha Imperatorem. deinde tradit thuribulum Archidiacono. Ipse vero accedens benedicit, &osculatur Imperatorem in ore; Eodemque modo fert ipse osculum ab Imper tore. Postea Patriarcha stat Vicinus Imperatori. Episcopi porro simul duo accedentes osculantur & ipsi Imperatorem, primum quidem manum,deinde genam. Postea idem fastunt omnes Ecclesiae Proceres, Ar-
375쪽
chimandratae etiam, re Mon alteriorum Praefecti. Quibus peractis Patriarcha precationem lactam superaddens dii cedit, Imperator suum in conclave se confert. Quando Maronitae Montis Libani habitatores in conspectum Patriarcha' veniunt ad ejus pedes , illos deosculandi causa devolvuntur. Lle autem protensa manu eosdem tollit, quam ambabus mani bus arreptam postquam osculati sint, capiti superponunt.
vondcii Antilles Inscia cap. XlX. p. m. 43O. g. XIIX. Idem ritus adhuc hodie inter Principes utrius-Ze. lndiae viget. Cum enim Vice. Rex Potiugalliae in Goalominum Iohannem FernandeZ Leyton ad Principem Provinciae Canera, cui nomen erat Venktapa Najeha, ablegasset, Legatus ad aulam Ihkerensem delatus, coram Principe gloriabatur sibi Jam ante hac id honoris contigisse, ut licuisset Ceti studinis suae pedes osculari. Petrus desti Vulge Itinerarii parte . IV. Epis. s. pag. 88. Aliud exemplum Galanthio Dinerarii Imdici lib. cap. so. de quodam cum immanissima Tigride in comspectu magni Mogolis decertante recenset: Er fani undistrang.
376쪽
cultum vilioris quoque conditionis hominibus tam a peregrinis , quam ab indigenis exhibitum reperio. Ita Americani Reges Insularum Hornanarum Anno MDCXv. Sub Thalassitarchis Uilhelmo Cornelisono Schanten & Iacobo te Matre Belgicam navem intrantes, flexis genibus Capitaneo- cum pedes osculati sunt. Ut primum navem conscenderat Rex) proeidens in genua, ac procumbens in faciem, preces suas effudit , Comites ipsius pedes nostros exosculabantur acceptosque eos manibus suis capiti imponebant, ad demissionem, suriectionenaque demon strandam. Navigatis Euserata te Samire, Arahemii inmisia, Anno MDCXVIII.
excusa. Iacob Grefer. lib. III. observat. Cap. v. in Corini p. XIV. ρ. m. a . D. Otho Daver in Descriptione Americae, lib. I. cap. III. pag. Iaώ. Edit Germanica Amseudami in fol. Anno
MDCLXXlli. Peculiare de Sacerdote Indico Urbis Ihkeri
delia Viage loco nuper citato ,ρ. 93. recitat, dignissimum sane
377쪽
378쪽
net apud Tartaros, apud quos sit inmi Facerdotis manus Rex tantum osculatur, nobilas ad oscula genuum esus admittuntur, reliquis pleb is vix licit calceos osculari. mo gang. Erantvius A i nimal.part. I. cap. XIV. g. XIX. Hactenus de membris corporis illustrium potissimum Personarum osculo honotatis actum, nunc age aequa- Iem honorem vestimentis, palliis,eorumque fimbriis, imaginibus , quin & literis delatum fuisse, e ditissimo Antiquitatis penu solerter eruamus. Primo itaque Agmen hujus cohortis ducat chlamys purpurea , commune Imperii insigne, juxta Eutropium Hisor. Rom. lib. 9. in Diocletiano. Hinc M
ximinus assumpta Purpura, Imperator renunciatus est. Herodia - nus tib VI. cap. 8. post medium: me. ἐπιοῦ μ' η--ο- ατορα αναγορέυουσιν, id est , Purpuram circumdant, imperatoremque salutant. Pariter Nigrum pro suggestu ad ipsum exis structo verba iacientem , exercitus Imperatoria Purpura o
Idem lib. II. cap. 7. Nullus autem emuncti ris narissispicetur, Orientalium quorundam Imperatorum filios Po phyrogenia elos dictos, quasi in Purpura essent nati, ideoque Imperio destinati. Quandoquidem nomen istud non a Putis purea veste Originem habet, sed potius ης loco, ubi Augustae pariebant. Sic Vicetis Aco mi Aratus D for. bb.ri
Exstructa est Porphyra ad excipiendum partum. Anna Cominmna in historia de rebus gestis Alemi omneni parentes sui sebnomine Alexiados edita Auguua Vindelicorum Anno MDCX. a Daliis Hasch lio . lib. n. primum indigitat. τὸ α ρισμέ=ον α
379쪽
ius. Loco Περφυνγυνήτου habetur in Consiantini assisa s Chronico versibus Politicis concinnato pag. rao. Corp. Ηιsor. Metamina Num. XV.
Conferatur Luithprandus Episcopus Cremonensis seculo decimo bb. r. cap. 2. historia de rebus suo tempore in Europa, se- sis. Interim plane negandum non est, quod etiam Purpura parienti Imperatrici substrata sit; illud enim ex Fustu Consulari-Lo Hstricii Antiquissimi Scriptoris manifeste constat, dum ait: Ricomere & Clearcho Consulibus natus est Honorius Nob. in Purpuris dies. I, d. Sept. Claudianus de eodem Honorio Ardua privatos nescit sortuna penates, Et regnum cum luce dedit: Cognata Potestis . Excepit Tyrio venerabile pignus in ostro. Idem ominaturisponso eidem Principi Sio natus in Ostro Parvus Honoriades genibus considat avitis. in s. consulatum. Sed ad rem. Purpura Principum, si ulterius progredi non liceret, osculo salutabatur, quod vocabatur Labratum, Graeci
Φίλη Βασιλικον ἀσπατικὸν Βασοιως, id est, Veneratio Principis, ad
ratio Purpurae, Imperii ; Guido notarosius rerum memorabidium primo, qui deperditarum titulum habet, Tu. s. p. m. 2 i. Edit. is quarto Anno Ioso. Francosorii, scribit : Qui Imperatores salutabant, non exosculabantur illis genua ut hodie usurpatur, nec etiam manus, sed congeniculati, aut genubus fiexis purpurcam ipsorum vestem tangebant. Atque hi sacram dico-
380쪽
dicebantur Purpuram adorare: post L. I. C. de Avarisor. P ferii. Praetor. L. .,C. Si quis Servum , 7. C. qui milit. 86s eoae libro. Quod quidem illi cui licebat, non exiguo honori crat. Nullis autem nisi nobilioribus & meritissimis Ministris purpuram tangere permittebatur. Ea propter Ius venerandi Purpuram , inter Consiulares Praerogati ου numeratur, Servisque non
concessum fuit. L. 7. Cod. qui misit. p . ceu hodienum etiam obtinet apud Magnates, ut non nisi digniores manus suae porrectione dignentur. Hunc favorem Veteres tanti fecerunt ut ex Privilegio concederetur. Sic legitur in L. Sancimus. Coae de Consulib. I. ia. ubi dignitati alicuius adscribitur, Purpuram Imperatoris adorare polle. Itaque inter honores maximos Consulibus atque summis tantum viris concessum , Dion us Gothoridus in Annotai. ad L. Primicerium, obseermavit. De
issec favore, Imperator se pronunciat: βuod hemel eis detul rar consularis Processis , Derasse beneficio videatur, ct in adoram
da nostra Purpura, via in consequendis cunctis Consulum honoribus or Privilegiis. Quam Purpurae adorationem aeternitatis adorationem appellatam censet Gothoridus in annotat. ad Leg. Primicer. C. de Fabricens L. II. dicentibus Theodosio & Arc dio : Primicerium Fabricae post biennium non solum vocati ne, verum etiam honore donari praecipimus, ita ut inter Protectores ejusdem fabricae, per biennium adoraturus aeternit tem nostram suo ciuisque tempore dirigatur. Alciatus tamen istum loquendi mocium, quo Imperatoris aeternitatem ador
re dicimur , hyperbolen appellat, lib. IV. δε ven. significat.
m. II. Ab Ammiano Marcessino litium. Libro V. f. XX. Auod ad modum sec. vid. p.372. g. XXI. Legati externorum Principum togam Imperatoris Turcici in Palatio, juxta morem consuetum , hodie osculari tenentur. Sic in Legatione Maximiliani II. Imper. Si periori luculo Legati in conspectum Sullam adducti vestem ejus de consuetudine olaulati sunt, teste Murtino