장음표시 사용
11쪽
non sine piaculo asservandae propriae. An ideo fertilis assiduo
tibi ager renovatur aratro, ut eos, qui numerus sunt, &fruges consumere nati saginesὶ An ideo incedis macilento e laboribus corpore, quo crassius alteri abdomen gerere liceat &c. Quamvis vero nullo modo vaniloquentia delecter, id tamen ex dictis deduco, quod Dardanariatus inter gentes non siit crimen, quod in libertate naturali nec invadendi, seu belli, nec ad 'arbitrum provocandi jus concedat. Rationem vidimus abunde, quia non laedit jus alterius, quia saltim inhumanitas est. Apertius dico : qui in Leges amoris peccat, non criminis, sed vitii se reum facit. Imo in civitate . quia imperans ceteris paribus, eximperfecti juris velut rectius effertur ex amoris & obligationis internae regulis parentibus obligatur, ab imperante quoque crimen hoc non committitur, cum demum civili prohibitione accedente crimen fiat. Licet D EVS, qui summa benignitas est, non permissurus sit, ut rex immisericors inultam ferat avaritiae stultitiam. Secus vero videtur dicendum, si pactis speciatim circa hoc negotium conVentum inter civitatis membra& caput, si rex pec0liaria, ut sic loquar, capitula promiserit, tunc enim naturalis justitiae crimine se obstringit. Sed inquis sufficit generale pactum quod in quavis civitatis origine
supponendum. Imo non, ut taceam plurium civitatum
primam originem veluti in puteo latere, illud constat, quod multae jure Victoriae coeperint, ubi sane sat libera potestas victori relicta. Insuper notandum est, quod vi pacti generalis se obliget saltim princeps ad bene recte ve guberna dam rempubl. generatim, quod defensionem ab eo exspectare debeant. Non singuli actus destribuntur, sed istos secundum prudentiae & amoris leges suo arbitrio expediendos atque sibi reservat, ac privatus qui vis. Principi minimum non denegandum, regulariter quod privato conceditur.
12쪽
Enimvero in bene constitutis civitatibus temperatur, uti reliquarum actionum, sic & emendi vendendique libertas. Praecipue vero rerum quotidiano usui inservientium cura occupat principem. Eminet sane inter has frumentum, cujus penuria, quae damna inferat, quas turbas det, notius est ex historia imprimis Romana, quam ut hic exponatur fusius. Differentiae ratio tam in proclivi est, quam imber quando pluit. Licentiam omnia, quo tempore, quo pretio, quo IO-co, qua copia lubeat, emendi vendendive praecipue frumentum, obtinere dixi inter homines singulos segreges, inter diaversos populos, inter caput & membra ejusdem reipubl. ean
dem Vero nunc inter concives rejicio. Sparsim habitantium sane sit expendas vitae rationem, si monumenta historica cci sulas, acquisitione rerum ad vitam simpliciter tuendam necessariarum eadem absolvitur. Commercia cessant inter eos propter deficientes exportationes & multorum vitam otio- 'sam. Rarior de caritate annonae querela est, longe alii mores , quam in civitate. Si quae vitia regnant, sunt fere vis, mutui insultus, amor commoditatis, neutiquam vero subti- liores avaritiae technae. Ne quis unus, praecipue ratione divitiarum, prae ceteris excellat, ut olim libertatis Graecanicae,
sic libertatis hujus κατ- sic dictae fundamentalis Lex est. Recordare nostros majores, evolve scriptores graeciae antiquae,& haec non gratis fingi, ultro videbis. Sed harum gentium vitam, quis libertati naturali valde ad finem fuisse, neget λItaque superstua esset de crimine Dardanariatus inquisitio. Neque, ut Omittam reliquos, Tacitus iniquus caetera & severus morum Germanorum censor, vel analogum ullum hujus observavit. Si ad integras gentes pergis difficilior adhuc conceptu est Dardanariatus. Si enim gens gentem non vi ex cludit a commercio gentis, sed provida rerum futurarum, ne v 3 cessa-
13쪽
eessaria sibi parat, frumenta sibi recondit, non erit gens aliatam stupida ut non sine propriae ignaviae nota, iniquitatis arguat hujus industriam. Dein fruges, circa quae crimen committi dicitur, vel nascuntur apud gentem Dardanariatus incusatam, vel apud nos, Vel apud gentem tertiam. Sin illud; vocantur facile , qua merces alias repres alia in subsidium, vel itur ad alias gentes. Sin fruges apud nos nascuntur, nobis imputandum erit, si pecuniae acquirendae vesano amore occoecati vendimus aliis, ob quorum carentiam, postea cum fame colluctamur. Sin ultimum contingit, nobis etiam integrum erit, idem periculum tentare, eandem viam inire &indigentiae nostrae prospicere. Sane status nostri miseriam deplorare debemus, quod debito modo non de pecunia, qua ad emetiendum iter opus est, solliciti simus, sed quam ex ipso
fonte aquam bibere poteramus, non citra taedium & incommodum e turbidis rivulis hauriamus. Igitur quacunque rem perpendam ratione , non Video, quid me moveat, ut fictitio sita enim dicendum vulgare gentium jus) juri gentium
eaput denuo assuam, vel ipsius fimbrias dilatem. Ab Imperantibus hujus rei, in multis locis nil timendum, vix enim qui το κυριον gerunt praesentia curanti de futuris prorsus securi, imo plerique omnem mercatum despicatui habent, &si
secus quid accideret, ipsi subditi sibi vigilent, & aliunde advehant, si id non factum, tempore caritatis annonae gratias agant Principi, quod solus extiterit industrius. Minimum si coactio illicita absit, si reliqua gubernandi ratio sibi constet& in usum civium dirigatur, non invidebunt Patri patriae prudentiores, si suo exemplo subditos cautius mercari do ceat. Alia longe ratio est concivium, hic saepe ingens multitudo arctissime cohabitat, plerisque ex opere quotidiano
vivendum, paucis positi in scenore nummi, raro crescente pretio rerum crescit Operariorum merces: itaque merito iis
14쪽
subveniendum est, ne quorundam avaritiae veluti sacrifice tur. Accedit, quod omnia vilius emantur, quae per pauc rum manus tradita ad nos perveniunt, unde cavendum, notot veluti personae intermediae existant frumenta comparantes. Ex eodem fonte fluit sapientissima Lex patria articulo T.
tit. 6. Lib. 3. Iuris Lubecens. En tintommender Gait uiit
stinem Sute in dies er Starii det tun dasit ibi nitinand
n. i7. ubi de hujus constitutionis defraudatione & defrauda tium poena. Datur prosecto saepius ignavum & turpe pecus, quod insigne onus existimat, vel manu laborare, vel alia honesta opera aliis inservire. Hinc ad coemendum victum, frumentum praecipue dilabitur, quod exiguae industriae est, sed magnum aliis detrimentum affert, ipsi Principi noxium. Nam hi propolae lucro suo, quod ad ipsos ex illicito contractu redundat, idem sane agunt ac si novum vectigalis genus excogitassent a frumentis exigendum. Igitur omni nisu eo allaborandum, ne permittatur, tale quid, quo habeant cives, unde tributa ad Reipublicae sustentationem necessaria solvere possint. Praecipue haec quadrant ad civitates, quarum agri vel ipsi frumenta suppeditant, vel quae a proxime Vicini asportatum emere solent. Etenim in illis, quae non nisi magnis sumptibus per longinquum & periculosum iter advecto frumento utuntur, diversitas quaedam observanda. Hic enim tantum abest, ut ditioribus mercatoribus vitio dandum sit ejus ingentem vim comparasse, ut aliter necessitati publicae consuli nequeat. Id tamen hic danda est opera , ut ipsi advehentes vendant & pro possibili pessimum hominum genus, quod vernacula die Mikten appellare solet, eliminetur & ab sit. Subsume ex dictis quod non semper πquiratur intentio, aut dolus ad crimen nostrum , eadem enim saepe damna pa titur respubl. si quis ingentes frumentorum acervos condu
15쪽
xit bona fide, quae passura fuisset, si avaritiae malignus, affectus idem fuisset ausus. Itaque unice requiritur effectus annonae caritas & raritas, quae ii non sequitur, humani fori non est solum dolosum animum punire, quippe Deus interna judicat. Quisque suos patimur manes & sua quemlicet cepit dementia, quam plerique non nisii cum vita ponimus. Idcirco non citra deletionem humani generis concipi potest omnium naevorum violenta abolitio: sed vitia proh dolorierunt donec erunt homines. Ast objicis : an ergo eadem culpae, quae doli poena. Resp. id non sequitur ex allatis. Scia, licet facile concedo , in poena infligenda circumstantias esse expendendas, quis sit Dardanarius, quae ejus indoles, quo proposito ad coemptionem vel suppressionem accesserit. Id saltem volo, ad criminis constitutionem , pro aere si non esse opus, uti nec ad provocandum jussiim Magistratus vendendi frumenta. Neque vero novum est plurium factorum moralitatem solo, ut lic loquar, excessu absolvi. Publica igitur stis lus suprema lex esto, quacunque ratione offendatur, obviam eundum, modo interdicta, vel jussa exitum sortiri possint, neque emendatio interna per modum Legis postuletur , sed actiones externae suo sensu arbitrariae & reipubl. noxiae corrigantur. Sed ecquis neget, Dardanariatum talem esse Paupertate quidem magistra multa laude digna didicisse Macedones Curtius autor est, fame autem magistra nescio an ad virtutem plebs manu ducatur. Praecipue si famem, quorumdam malitiae accepto ferendam intelligit. Hinc recte malesuadam appellat Horatius.
Vidimus nunc rem frumentariam secundum regulas
philosophiae moralis in diversis statibus & quid in singulis circa eam reperiatur justi: licebit paucis addere, quae gentium celeberrimarum in suis civitatibus . instituta fuerint. Agmen
16쪽
Agmen, salva praecedentiae vanitate, ducant Graeci. Hi in plures respubl. fere, nunquam non scissi fuerunt, ut universim nil temere de eorum Legibus dicendum Videatur. Politissimi Athenienses Solonem ' Legislatorem laudant, de cujus sapientia multus apud authores sermo, non quod scriptis inelaruisset aut inani theoria, sed quod artem imperandi proprio exemplo docuerit, ac cogitaverit, famamque extendere factis hoc virtutis opus. Plutarchus in vita ipsius refert hanc
Legem : των γιγνομενον δα - προς θμους ελαίου μονον εδωκεν 1. e. fructuum ad exteros exportationem oleo excepto non indulsit. Demosthenes mentionem injicit των νομων τα ε χγατρα ἐλτυια Θεαoτων, επις οι-ν-αλλοθι πῖ mis
γω η εις τον α ον εμποριον h. e. Legum ultima supplicia statuentium, si quis civium Atheniensium alibi frumentum evehat, quam in portum Atticum. Unde fluit nec post deis ductionem in emporium curam rei frumentariae abjecisse Athenienses & crimina permisisse, caeteroquin Leges citatae frustra fuissent & sine usu, quas tamen ab utilitate commen dat Lycurgus citatus Meursio in Themide Attica. Asperior erat Lacedaemonum genius & incultior vitae conditio, rigidis.enim statutis Lycurgianis temperabatur eorum Respubl. Hic vero non frumentarium saltim , sed omne commercium eum pulvisculo quasi rejecerat in sua politica. Mores quidem inde emolliri, sed fortitudinem simul decrescere ratus. Nil exportari, nil importari debebat, ne Vicinorum levitas ulla ratione inficeret severitatem Spartanam. Auri L am genti nullum erat pretium, sine quibus vix eoncipiuntur mercaturae. Imo aperte edixerat Lycurgus e. ἔτε-ἐ Mela τήν σπαρτην Mercator Spartae ne insit & alibi, hoc legitur ejus: οσλω αισχρον σπαρτία i. e. Turpe Spartano homini quaestum facere. Propius tamen nos tangit eorun-
17쪽
πεντηκοτοι φορμων συν-εῖψαι. i. e. quae prohibet ne cui in civitate liceat plus quam quinquaginta corbium frumentum coeis mere. Ecce hic Dardanariatum veluti in incunabulis suis suta focatum. Plura vide apud Nicolaum Cragium insertum tomo sto antiq. Graecan. Grono vian. quos celeberrimi Danaii
nostri benivolentia inspicere licuit. Neque segniores extitero Romani, non saltim fraudes ac suppressiones frumentorum diligenter praecavebant: sed mature coepit coemptio publica, leviori pretio facta venditio, successerunt & largitiones, ut de tessara frumentaria cujus meminit Lex ψta s. I. de Lega tis a. Qui mos diutius duravit sub Imperatoribus Constantinopolitanis. vide plura & erudita apud Jacobum Gottoire. dum ad varios titulos Codic. Theodos de frument. de Αnononis per integrum volumen sparsos. Addatur Petrus Eroindius R. Jud. lib. s. Titul. 4. Manut. de Legibus Romanis ad Leg. Jul. Annonae. Antonius Augustin. ad eand. insertas Tomo primo antiquitatum Romanarum Graevii. Multam i cem quoque affundunt rei frumentariae Guilhelmus Coni renus libello de frumentariis largitionibus in defensionem Bembi contra Lipsium conscripto B. Struv. Diff. de Annonis In legibus divinis non prohibetur hoc crimen, neque vero Judaeorum status id exigebat. Vita simplex & agrestis, quam Graeci & Romani barbaram dixere, non novit Dardanarios cuivis sat agri erat, unde videbatur stultum frumentum coe mere absque spe cum lucro vendendi. Igitur divisione agro tum sapientissimum Numen prospexerat malis, quod cum Romae fuisset neglectum, post inanis saepe quaesita annon xiae penuriae medela. Successu tamen temporis, cum a pris ea morum simplici integritate deficeret gens Israelitarum inprimis mutato populari ac aequali statu in monarchicum sufficientiae amor deferbuit, & succrescens luxus peperit a tes luxum alendi. aedium subibat itaque Dumentum ad vitam
18쪽
tolerandam, & quotidianum saltim usum coemisse, lacesse oat animum desiderium ditescendi, nec non cum alterius damno lautius & delicatius comessandi, stequentes ideo leguntur apud prophetam Amos querelae de flagellatoribus Annonae
id. cap. s. V. II, cap. 8. V. 6. imo jam ad Salomonem Dardanarii suum genus referunt, dicit enim : Qui fiumentum supprimit, ei maledicunt homines. Proverb. cap. II. v. 26. Vide tur tamen nihilominus neque his temporibus publica lego poena statuta in annonae vexatores, sed mansit eos saltim commune hominum odium. Turpe habitum fuit, & cum existituationis diminutione conjunctum, convehere super stuam Bumentorum copiam, de crimine nil legitur, aut exinde data accusatione publica, & nescio sane annon plus effectum hac occulta coercitione, quam deportatione atque aliis poenis, quas minatur Lex Romana. De antiquorum Germanorum institutis jam supra binis verbis monitum,
quid obtinuerit. μg. VII. Sed in viam tandem, post longiorem digressionem.
Quaeres forte, cur tam longe abiverimus, age dicam : Quaestio an quis Dardanarius, an crimen committat emendoseuamenta, supponit praejudicium aliud, in quo statu vivat, v rum hic, si ullibi: duo cum faciunt idem non est idem. tiaque distinctius paulo, commonstranda fuit moralitas, δι exactius docendum a quo perpetretur. Quod cum aliis inquirere non placuerit, nos idcirco ipsis quoque sua reliquumus meditamenta, nee serviliter eadem adorantes, nec scabiose & contra decorum traducentes. Si igitur quod in alium statuit quis jus, eodem & ipse uti, non possit tantum, sed debeat, pace aliorum Dardanariatum, quatenus
hostrae cogitationi illum subjecimus, describimus, quod sit: crimen a subdito contra laude dignissimam prohibitionem
19쪽
. prium usum frumenti commissum, sive dolo, sive culpa,
. modo fiat, eo tempore, eoue loco ubi annonae caritas inde
sequitur. Non refero in ad ullam classemi in quas Romani crimina describunt, cum Iurisprudentiae nostrae crimina- li parum accedat, decedatque, sive noscas, sive ignores. i. Reliqua definitionis verba superius dicta defensabunt. Pa cis addo, nolo mirari, cur crimen dixerim, quod dolo V care potest. Cogita prius facta quae ad crimina lex Aquiliai refert, cogita tot Leges prohibitivas alias, e. g. Legem Gablicanam quae immobilia vatat legare clero, prius quam mi-. hi litem intendas ne incidas in poenam temere litigantium.
Constabunt sibi dicta facilius, si insuper & illud credis Beye-
ro ad D. h. t. quod hodie solum ad venditionem cogantur propolae, non rigidis aliis poenis vexentur, quod sufficere omnino videtur in facto interpretationis maxime ambiguae& pro cujus excusatione a committente non spernendae rationes adferri possunt. Cui vero competit curam frumentigerere, Venditionem injungere &. quandoque pretium definiret Cum par in parem non habeat imperium, sine dubio comperat superiori. Licet enim Respubl. eo saltim introductae videantur quo cives a mutuis insultibus abstineant. & quiete vivant. Saepe tamen non potest concipi quomodo finem feliciter assequi liceat, nisi praeter actionum, rerum quoque directio principi concedat ut, cum multae actu ones ita rebus veluti innexae sint, ut frustra sit, qui eas co- ercere praesumit, ni jus suum Leges ferendi & ad res exten dat. Hinc scriptores juris naturae in doctrina de majestate separato ac peculiari capite, de potestate Principis in bona subditoruin exponunt. Nimia itaque fuit hactenus quorundam Imperii & Dominii oppositio, cum tamen, licet illud
in rebus terminetur, hoc vero personas respiciat, sano sen-
20쪽
su in principe intime conjuncta sint & sic habes explicationem verborum : contra prohibitionem civilem. Sed anne idem dicendum de Magistratu inferiori Resp. Distinguendi hic sunt praefecti a senatorum collegiis. Illi nudo ministerio defunguntur, nec ullo modo jus sibi aliquod competens in Iure dicundo arrogare possunt, sed omnino dependent a principe, imo cum vita personae omnis precaria potestas pomni solet. Hinc si cum principe litigant, cum quo vero litigabunt alias circa exercitium hujus Iuris ultro herbam porrigunt, non ad praescriptionem non ad alium titulum
provocare ausi. Enim vero corpora Senatorum, cum multa suo veluti Iure possideant, cum licet principi sub sint, majori nihilominus prae caeteris libertatis specie effulgeant, &distinctum quodammodo a rationibus principum censeatur ipsorum patrimonium, quandoque privilegio, praescriptione pactis & cetera muniuntur, ut sine consensu principis
rem annonariam necessariis institutis temperare possint. An hic contrarietur an subscribat Lex civilis non curo. quia nostrae urbes fuere ante cognitum usum Legum Romanarum: Est tamen secundum communem opinionem usus earundem,
si non liqueat speciatim e pacto vel consuetudine. quid dicendum de hujus vel illius municipii statu. Vid. omnino Dn. Thomas de diis. Magist. secun d. LL. germanicas. An pro hibita coemptione frumenti farinae coemptio prohibita videtur quod non eo quod statuta sint strictae interpretationis, jam vero stricto significatu nuspiam legitur frumenti vocabulum pro farina sumptum : sed sana ratio quaestionem asinfirmat, quia sana ratio consulit regulas interpretandi, quae omnes actus e causa impulsiva explicandos & ita expone dos monent, ut ne frustranei sint. ;