Von Josephs Kornhande

발행: 1735년

분량: 37페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

ta in ejus vitae currἰculo observatu digna occurrunt, sed anis notemus pauciora in spicilegii modum. Prae ceteris diligebatur a parente Iacobo, quia genitus erat ab eo jam in seis, nium inclinante aetate, ut refert sacer codex. Erat natus

e dilectissima conjugeRahele cum fratre germano unico Benjamino, affabilis ingenii & elegantioris formae, educabatur inter filios ancillarum & cum illis degebat, matris forte com filio, ceu non inepte observat Salian. in Annalib. Eceles ob simultatem cum progenitis e Leah. Solet enim inter liberos idem effectus se exserere, quem aluerunt parentes aut matres: ita quippe natura comparatum est, ut non solum nobis, sed proxime agnatis & magis un, e parentibus illata injuria lacessamur. Neque fallitur, qui ex eodem fonte deis

ducit, quod addit Moses, ipsum detulisse ad Iacobum, si

mala fama esset contra fratres. Illud enim nemo, nisi ne-- gotiorum humanorum ignarus : negabit, quod Leaithica proles delicta mutua potissimum hoc sensu compensaverit, quod semper altera taceste, altera tacuerit. Hinc Ioseph

jam patri in deliciis arrepta hac occasione, quod ipsum de gestis fratrum instrueret, de die in diem favorem magis sibi pignorabat, non sine bile ac indignatione illorum. Id quoisque, quia homines sumus, quia hominum gesta in lacris etiam legimus credere non possum, quod meras indubitatas veritates, retulerit Ioseph, quod nil de suo addiderit, nubilus veritus sit odium, nullius ambiverit gratiam, superanthare pueri, licet bonae indolis, captum. Nescio dein, an - egregie factum sit, quod Iacob illum peculiari & pulchra veste distinxerit a reliquis fratribus. Verum illud tandem odium, sub favilla delitescens, ardentissimist flammis armabat, quod circa futuram gloriam praedicta non secum antismo volveret ac venerabundo silentio custodiret, sed non sine aegritudine fratrum palam eloqueretur. Satius sane, ni. . . fallor.

22쪽

fallor, suisset, in sinum patris effundere haec divina areana, R in silentio ac spe eventum exspectare. Λst si1c erat in f tis. Constituerat scilicet divina providentia Iosephum per

varios casus, demum per tot discrimina rerum, & non uno saltu, in altum evehere, ne sorte quicquam suae virtuti aciindustriae deberi existimaret. Itaque nunc prospera & m gna quaevis per somnium suggerebat, nunc suggesta confirmabat, sed nunc quoque eum animum, more nostro i. e. hominum se ea propter efferre animadverteret, occultabat auxilium, quo efficacius propriorum conaminum vanitatem

cognosceret & divinae potentiae solum fideret Ioseph. Tempora tamen cum maxime nubila essent, divinae gratiae inte micabat radius, quo ad oculum demonstraretur eidem, quae DEus praedestinavit, nullis hominum machinationibus suma minari posse, ludere in humanis divinam potentiam rebus, praecipue sub hoc schemate. quod intellectum per afflictionem dare soleat, quod ad culmen elevet, quae lapsui ac praecipitio proximos se credunt, in imum deturbet, qui jam fa- stigium se tenere putant. In hunc ergo finem, eripiendus erat fatali casu dulcissimis parentis amplexibus noster, & relinquendus odio fratrum in fovea. Suae potestatis esse hi 'autumabant, quid vellent de eo statuere, quo supplicio asinficere, quo denique mortis genere ipsum convincere, quod .

figmenta ipsi illusissent, per somnium, quod Vana, quae

hactenus crepuisset, vaticinia essent. Tandem media placebat via & patri salvum remittere, levis nimis, occidere plane, gravior ultio videbatur. Vendebant idcirco Ismaelitis, ut a conspectu submoveretur, ut desineret nuncios per- .

ferre patri & molestus ipsis esse. Benignior quidem fortuna initio excipiebat illum in AEgypto, praefecto enim militum Poti phari venditus, rei domesticae praeficiebatur, & plusquam icaria potestate amplissimam familiam gubernabat. Nimis

. tamen

23쪽

tameἡ tnatura adhuc erat gloriae instantis cogitatio, cum

praeteritae calamitates, prae ea, quae nunc ingruebat, non nisi praeludia dicenda essent. Mox enim attentatae pudicitiae falso delatus in carcerem detrudebatur, periculo vitae expositus. Cum miser juvenis remotus a suis, remotus a parente, non haberet, cujus implorare posset auxilium. Regio erat ignota, delicitam cujus incusabatur grave, magnus de multae autoritatis minister, Offensus, callida conjux in ne- 'cem ipsius attenta. In hac luctuosa rerum facie quis dubi- tet Iosephum saepe put .sse: nunc conclamatum est peccata tua in causa sunt, quodDEus quae OIim revelavit bona, nune deneget indigno. Aliter nihilominus omnia eveniebant. - Enascebatur inopinata occasio colloquendi cum viris principibus, captivis quidem ad tempus, sed quorum mox unus liberabatur. Non saltim vero colloquendi, sed gratiam ac favorem promerendi Opportunitas apparebat. Videbantur quidem nec haec sussicere, cum ob sat commune ingrati an, mi vitium beneficii oblivisceretur praefectus pincernarum, sed instabat destinata DEI hora. Hinc ipse rex nil tale cogitans, indigebat opera Iosephi & invitus quati captivum in

libertatem asserere, & inter aulae proceres assumere cogebais

tur. Si mente semel adhuc singula intueris, facile in hananace phaleosi observabis sapientissinaas DEI castigationes. Deferebat Ioseph fratres, deferebatur & lipse, imperandi desiderio vexabatur, sed prius ipsi serviendum erat. Viso

somnio vix horulae spatium e secto surgens expectare poterat quin annuntiaret cum taedio audientium, qualem se futuis rum judicare deberent, verum plus quam simplex lustrum transmittendum erat, antequam bono Iosepho contingeret, quod ante fores esse opinabatur. Singulae quae accidebantea lamitates, singulae passionum medicinae, imo non sussicit, singulae non tam calamitates erant, quam minora bona, . per

. . quae

24쪽

quae, ipso numine obsecundante gradus, ad majora bona scandebat. Duplex lucrativa causa, quam circa eandem rem Iustinianus noster admittere noluit, hic in eadem calamitate conspirat. Bina sane lucra, emendatio interna & gloriae non vanae satietas. Insuper id observatu quoque non indignium,

quod plerique nostri affectus sibi ipsis impedimento sint, quominus ipsis satis fiat & quo minus ipsi extaturentur. Iacob amabat suum Josephum, idem amor dubio procul conjun- 'etus erat cum desiderio diutissime & oculos & animum gratissimo hoc objecto pascendi. Sed idem amor inspirabat consilia scopo prorsus contraria. Iosephum prae reliquis magni faciebat, polymita tunica vestiebat, censorem fratribus& observatorem praeficiebat. Iurasset Iacob, quodsi horum unum omisisset, se credere quod Iosephum non amaret de bito modo. Sed rectius jurare potuisset, quod vel horum unum lassiceret ad perdendum Iosephum. Verbo igitur , nos

amamus simul & non amamus. Imo, quia contrariorum, eadem ratio, nos odio habemus simul & non habemus. Α- mare, si modo rectius instituta nostra examinamus, crediis mus esse, rem amatam eo modo habere & tractare, quo

majus inde capiamus delectamentum, non quo diutissime servetur & conservetur. Odio habere esse putamus ea inferre, quae nobis sunt parum grata, utut alteri intellectum

dent & saluberrima sint. Ast haec obiter.

Sequuntur quae propius dissertationem nostram respici-xint. Iosephus e carcere dimissias accersebatur in aulam, ut somnios um interpres esset, felicissime munus hoc exeque

batur, Pharaoni non saltim distincte & perspicue exponens, quis sensus somnii, sed quo tempore praedicta secutura, quid consilii capiendum, quo majus malum avertatur. Sane con

25쪽

tra naturam Varum de turba, qui plerumque dubie & a

bigue respondent, ut quicunque accidat eventus, suam artem

mendacem defendere queant. Quidam tradunt Iosephum primum fuisse, qui somniorum intelligentiam condidisset, sane exsertis verbis hoc dicit Iustin. libro XXXVI. cap. a. Imo eo progressa est effrenis curiositas, ut definire voluerit, quibus regulis Iosephus usus sit. Hinc legis haec apud Grotium

in commentario ad hunc locum: per vaccas anni significan- tur, ut est in ontro critico Asaph Setha, item in Achmete cujus Verba sunt cap. 239. ex AEgyptiorum regulis boves foeminae ad tempora pertinent . & si pingues sunt tempora foecunda significant: Sin exilia & tenuia sterilitatem temporum. Illud extra dubium, quod de re frumentaria in usum Phar onis comparanda Iosephus, quid sentiret exposuerit, quodque cogitata haec re ipsa executus sit. Omnia eo redeunt.

Dicit Pharaoni quod bifarium & duplex schema per somnium suggestum certissimam & brevissimo tempore instantem annonae caritatem portendat, sive quod exili & macro solo ob nimiam siccitatem ac pluviarum defieientiam, Nili inu

dationibus carendum foret, sive ob aliam quamcunque ea sam. Hinc sua sponte fluere, quod non otiosum esse decini regem , eligendum esse , citra multam procrastinationem, virum genuinae politicae & rerum oeconomicarum apprime gnarum, qui mature eo cogitationes intendat, quo omni generis frumento tritico praecipue horrea distenderentur. Et

ne quis consilium hoc carpere possit quasi saltem defectum indicaret & defectui medendum esse generalissimo sermone

moneret, qui tantum non ordinarius consiliorum naevus esse

solet, ecce i distinctius quid agendum commonstrat. Scilicet moris esse, sicuti in finitimis rebus publicis, in aegypto, ut singulis annis decimae persolverentur a subditis pro sustinendis reipubl. oneribus, hortandos nunc esse, ut duplicatas OD

26쪽

serrent, neque id oneri ipsis fore, cum fertilissimae sint suturae

messes. Insuper vili pretio comparari posse a rege, quae se menta vel exportarentur e regno vel alias venui essent. Placet regi mire conssilium & perspicuitate & utilitate se eommendans. Tanta vis congeritur annonae, tanti convehuntur acervi scriptura ajente, ut non semper exacte in rationum liberis singuli modii perscriberentur, cumque Iosephum autorem agnosceret institutum, is rei oeconomicae cum plenissima potestate praeficitur. Additur ipsius nomini, pro more tum regibus usitato, aliud Psomtomphareta quod teste Philone e plicatur : Per judicem in responsionibus. ' ψευσα ἐν α Οακρίσει τομα κρίνον. Thalamo jungitur filia summi sacerdotis, quo magis extra invidiae & insidiarum tela locaretur, ope viis ri, summae venerationis apud popi eum, & primae admissionis apud regem suffultus. Incidunt finitis septem annis tempora cara, largissimum & uberrimum sulcis semen committitur, sed parcior ac exilis inde proventus, nec quamvis laboriose.& avido parent arva colono, nec votis ipsa seges respondet

avari agriculae &c. ut poetae dictum est. Primo anno non auia diuntur querelae compensante fertilitate proxime antecedentis hujus sterilitatem. Accedit, quod minus jucunda,& difficilis res videretur Iosephi tanquam exteri auxilium implorare. Verum quicquid agitarent secum animo, quascunque suggereret pudor invidiae mixtus objectiones, caritas non mutatur, multum seritur, pauxillum metitur, horreum deficit, fames urget. Seponendi itaque affectus & stimuli ambitiosae dissi mulationis supprimendi, venter caret auribus, adeundus est novae annonae praefectus Iosephus, Odiosum multis nometti Sed qualem hic se gerit Θ Αn tesseras dispensat quibus Romanorum: liberalitas inscripta Imo neutiquam. Initio quidem se invenisse putabant AEgypti, quod puer non in faba, sistebant se supplicibus libellis regi, rati, quod dulcius ex ipso D a sonte

27쪽

fonte bibantur aquae. Enimvero rex potestatem de annona statuendi Iosepho commissam caussatus, ad eundem supplicantes ablegabat, addito severo jussu, quod faciendum foret,

quicquid hic daturus esset in mandatis. Cum eo venirent annona quidem ipsis sublevandae fami non denegatur, verum argento parato Venditur, non donatur gratis. Transigitur sic annus & quod excedit, verum cum commercia & liber. commeatus quoque jacere soleant, si annonae penuria, nerVus rerum gerendarum tandem deesse AEgyptiis coepit. Frustra videbatur denuo ad regem accedere velle : itaque confestim

ibant ad Iosephum , similes expostulationi querelas fundenistes, quod ipsis fame pereundum, idque eo saltim, quod non

amplius pecunia instructi essent. Sed huic mens immota manet, lachrymae funduntur .inanes, jubet, quia nummus deficiebat, adferre pecora, admittitque eos ad flebile debitorum beneficium dationis in solutum. Facile cogitari potest, quod Pecorum quoque greges non adeo numerosi essent, quod si enim agri hominibus non suppeditant alimenta & frumentum, in pratis etiam parce famum colligi solet. Nutritur scilicet homo & brutum a communi matre terra cujus novem

calam affectum omne animal experitur. Accedit & hoc, quod eo tempore, ubi agri & pratorum sterilitas communis, exiguo pretio pecora vendantur. Hinc etiam vix anno datis pecuinniae loco pecoribus fames tollerabatur. Cum itaque calamitas non finiret, lamentabili agmine rursus pergebant ad Iosephum , mobilibus se nunc carere ultro fatebantur, agros tamen adhuc adesse steriles nunc quidem, sed placato numine pingues denuo futuros & seraces, hos se Osferre, colonorum jus & vitae conditionem humillime sibi unice expetentes, verum & hoc unius anni gaudium, consumpto frumento quid restabat Libertas, res, si habes unde vivas, inaestimabilis qui

dem , sed cui tempore necessitatis facile pretium definitur.

28쪽

Igitur & haec res omnium clarissima, cum alio emptionis pretio AEgypti destituerentur tradebatur Pharaoni. Inde circa finem septimi anni ager AEgyptiorum factus erat ager Pharaonis, incolae homines proprii. Reddebantur quidem precario,' sed cum onere, quod decimae geminatae, saltem per septemnium fertilitatis extra ordinem exigi solitae, nunc inter Ord, inaria tributa censeri deberent.

Continentur ni fallor singulae facti cireuinstantiae in s cris, ut praeter brevissimam periphrasin nil ingenio debeatur. Sed frontem contrahis, nec citra acerbitatem ita in me inveheris : frustra tentas hominibus imponere historiae divinae corruptor, an sine falsi nota adserere potes, Iosephum frumentum, coemisse, vel, ut coemeret Pharaoni fuisse autorem. Vbi vola aut vestigium in Genesi Non tantum si d trahitur narrationi sed praecipue, si quid eidem assuitur in veritatis leges committi potest. Ast salva res est, in autorem non injurii sumus, si ex adductis ab eo circumstantiis aliquid , omissum coniecturemus, sin idem suppleamus, cum & in his storico studio turpe sit, videre saltim, quod ante pedes est. Iam Vero cogita paulisper, rex Pharao scriptura ajente collegit septennio fertili quintam frugum partem post ingruente annonae dissicultate integro fere septennio non tantum Ta- nitici regni incolis', sed vicinis quoque gentibus assatim frumentum prospexit, an suffecisse credis partem quintam, licet

procerum quoque horrea paucos quosdam aluerint. Provocas hic quidem ad raram agri AEgyptiaci fertilitatem quam satis loquitur Romanorum historia adeo ut si non unica praecipua certe fuisse videatur, annona crescente illorum apothe- ea. Vnde singularem hujus provinciae curam gesserunt Imperatores, imo Augustus cum provincias cerneret inter triumviros collegas hanc speciatim suae curae esse volebat. Αd-ῶ D 3 dis

29쪽

His Plinii libri I8. eap. 2I. histor. nat. Tritico, inquit, nihil est

sertilius : hoc ei natura tribuit, quoniam eo maxime alebat hominem, utpote cum e modio, si sit aptum quale in B eio Africae campo , centeni quinquageni modii reddantur. Misit ex eodem loco divo Augusto procurator ejus ex uno grano vix credibile dictu quadraginta paucis minus germiana extantque de ea re Epistolae. Misit & Neroni similiter 36o. stipulas ex uno grano. Cum centesimo ex Leontini Siciliae campi funduntur, aliique e tota Boeotica & imprimis AEgypto. Sed transeat prior responsio. Haec omnia novum telum in 'te suppeditant torquendum, age enim i credam in tui & Plinii gratiam centesimos fructus Rigyptum fundere: verum credas velim & iis, quae supra laudatus Iustinus adfert, scilicet edicto regio a Pharaone fuisse cautum , ne fertili septennio

ullum frumentum exportaretur, neque enim rationem video, cur caeceris' paribus in hoc argumento major sit habenda Mdes Plinio, quam Iustino. Accedit, quod hic nil dicat Iustia, nus historiae Mosa leae contrarium. Nunc instituamul comis

putum : AEgyptii sub rege suo ex singulis uberrimis messibus octogesimas e centesimis frugibus retinuerunt, nec enim ob regium interdictum exteris vendere licuit, nec tamen ultra annum annonae saevitiam ferre poterant: Pharao autem colin. legit per provincias regni saltim vicesimas & nihilominus eiisdem Pharaoni, non primo saltim anno, ut incolis, sat frumenti erat, Verum & integro postea subsecuto sexennio & sibi,& subditis & vicinis panem subministravit. Non puto eo ite delabi, ut urceolum viduae hic voces in subsidium : caeteroquin enim disputationi cederem, cum frustra verba conserantur cum homine citra rationem per miracula disputanti. Itaque haud gravatim concedas mihi Pharaonem magnam

partem superflui frumenti a subditis coemisse, ubi enim superfluum alius mansit, dic mihi. sic me non dimittis, sed

30쪽

te rem acu tetigisse nunc exclamas, emisse scilicet AEgypsi proceres plurimum istius frumenti quaeso upde hoc constat nulli apparent proceres in Mose, quorum horrea spicis referta fuissent, ut sibi & aliis potuissent sufficere. Suavia somnia sunt, quae Philo εν τω βιω πολιτι ὸ quem Iosepho nuncupaVir, recenset. Frumentationem enim hujus viri ita describit, vel rectius ita eum consilium exposuisse Pharaoni fingit. Sed mihi numen quoddam suggerit Ῥe habet versio meschelli quia in

tan is malis salutem asserre queat, urbium regionumque gravem mus morbus fames , cujus vires oportes frangere , ne nimium au ctus incolas delevi. At quomodo siccurrenaum es huic periculo e Feptem annorum fertilitate, quod sivereris satietati hominum, hoc es quinta pars reponatur oppidatim vicatimque non transportando fruges alio longius, sed ubi demetuntur, asservando in usum diuioci hominum, eas fuges censeo, cum suis manipulis contendas, nee ιrisuratas nec purgatas, quatuor de causis. uarum una est, noeisius vitientur nudata iso tegmine, altera ut per singulos annos renovetur pristina copiae memoria, rusticis trisurantibus f st damentilantibus. Tertia ne inire possis menti numerus, dum incertum es, quantum spica manipulique contineant, ne animus co

sinus deficiaι reputantes quantum absiumptum sit, sed securitate non minus , quam cibo se tineat. Spes enim alie cumprimis grama ponuria malum seblevans. Euanta causa es, ut jumentis constiatur pabulum, quibus aristae paleaeque purgamenta strium proderunt. Ea cura committenda es cordato probatoque, qui possit fine inbidia re bensione hoc consilium exequi tanta ineruate, ut nihil popuG de fame futura suboleat. Durum es jam anse aegris a nimis spem in futurum adimere. Sane haec legentem subiit reqeordatio brevis, sed acutae annotationis, quam illustris THO

MASIVS ineptae exegesi seu glossae ad istud Virgilii

ferae tit iammas, date vela, impellite remos,

subnectit. scili t nestio quos tropos, quasve figuras scho

SEARCH

MENU NAVIGATION