Ioannis de Bussieres ... Historia Francica ab Pharamundo continua serie ad Ludouicum 14. deducta, tomis quatuor comprehensa

발행: 1661년

분량: 539페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

secebris captus , primo terrena ut caduca --- agnoscere, parui facere, aspernari ; dein coe- CHIL-lestia habere in pretio, amare , ac cupiditate DERI

magna expetere, ac tandem animum Diuino CV Sincendio depascente , fastigium , opes deli- IV.ciasque odisse ; & quae Christum sapientibus Anno s perent, ignominiam, latebras, indigentiam 746-

rerum, labores , summo amoris aestu inqui- rere. Cum itaque diuinus spiritus victor urgeret, statuit piissimus Princeps,abdicatis honoribus omnique seculi pompa eiurata, Deo se tradere , ac monasticam vitam suscipere.

Capti consili j Pipinum statim participom facit; ac tametsi pro mutuo amore atque con-

cordia , orbari fratre molestum haud dubiE. Pipino fuerit, tamen iacturam fratris tanto imperio rependente, Carolomanni votis alter assensit. Ille igitur Pipino facultatum om- .nium haerede dicto, imo iam possessore , co- mitatu honesto Romam ad implenda vota

profectus est. In ipso itinere Soractem in Tuscia montem inuisit, consecratum olim Siluestri latebris , cum sanctissimus Pontifex Constantini nondum Christiani metu deli-: teret) 3c adamata loci solitudine, iussit in ea aedificari coenobium , in quod ipse cum aliquot sociis, veluti in portum e mundo, ut

. aiebat, naufragus, posset emergere. Romam hinc pergens, in orbis Domina triumphaturus vere de orbe terrarum, deposita purpura,

abiectisque militaris pompae insigni ous , ab Pontifice ipso Tacharia monasticum suscepit

habitum ; demirantibus cunetis, tantam demissionem in Principe , fortitudinem in iu- uene, atque in Aulico viro pietatem. Inde I impertita benedictione Pontificis, in Soractis i eremum gaudio ingenii secessit , regnum adeptus, sua sententia atque verisiima, longe amplissimum. Verum nec in eo Principis tanti laus constitit'; qusque videbatur virtu- tis partae iam cumulus, properanti ulterius

gradus

262쪽

- gradus fuit, adeo viris quos insedit Deus nise CHi L hil est summum, nullaque meta 1 emper cu DERI i rentibus. Admiratio virtutis ad Carolomancus ni spectaculum euocabat plerosque, qui in Ili. Monacho Principem siue inquirerent Due inuenircnt, aliquid maius Principe suspiciebant, Francorum maxime Romam ibat nubius, quin digrederetur Soractem , iretque visum in illo sanctitatis theatro , atque verae gloriae nundinis , quanti icrra esset, quanti

coelum. Vnde adeuntium turba , & veneratione exhibita, cum aduerteret Carolomannus in frequentiam latebras, de in honorem demissionem deficere, rursus mundum vel ab monacho fugiens, audito montem Cassinum magni nominis coenobium esse in lamnio, ad illud uno viae comite ignotus se contulit, summisque precibus impetrato a Petronace praeside aditu; vilissimo culinae muneri, ali que eiusmodi ossiciis , diu quasi tyro ocpro abiecto mancipio addictus atque exercistus , ea edidit patientiae, humilitatis, dc obseruantiae in praesides specimina, uni praeter secium Deo superisque notus , ut in summam sanctitatem euectus, inter Monachos tam virtute princeps extiterit, quam inter Aulicos ortu dc fortitudine. Nec ambigo

quin ipsi laudi maiori fuerit , oues pascere,urre humeris si quae aberrarent, vapulare 1 coquo, & velut induruisset in saxum verbora & contumelias perpeti, nullo questu ac nullo propemodum sensu; quis dimicare,

vincere, triumphare, ac praestare ea quae Regum ornamenta dc vota sunt. Sane par fratrum in dispari studio gloria , dc fortasse maior alterius : Comparauit regnum Pipinus, Carolomannus contempsit, ille tradidit posteris, hic castitate interdixit se posteris ; ille in fama & omnium ore versatus est, hic silentio suaque infamia immortalitati se tradisdit. Sed aua , fortasse plura &rextra choram s

263쪽

Liber cortin. 239

xum , sanctissimi adolescentis virtuti donata sint. CHIL-Vt Carolomannum ab secessu pax & tran- DERI quillitas, ita Pipinum ab incremento hono- Custis bellum sequutum est ac aerumnae. Fratrum consensu, Gripho qui hactenus in Castro no- IV- .uo custodiebatur, assertus est libertati, & Pi- pini gratiae redditus,spes primas illico & vota suscitauit turbidus iuuenis. Cum ei om- rur nia abunde suppeterent praeter imperium,fratrique duntaxat uni sudesset, tam perosus obsequium quam optans imperium , maluit per fugam atque pericula istud inquirere , quam illi acquiescere in usu opum atque in otio. Quo circa lecta nobilium manu , quos similis vel spes vel indoles conciliauerat, ad ,

Saκones fugit, nouas ad res nunquam non paratos, statimque ad rebellandum impulsos , contracto milite, ad amnem Onacram

quem Neccarum esse crediderim) positisque

adsipam castris, fratrem cum exercitu properantem, amne & munimentis tectus expectat. Nec lenta expectatio morantem frustratur, Pipinus per Turingiam celeriter aduolans, in Saxoniam penetrat, iamque reS Vergebat ad praelium , cum amice conuεnit, seu metu Saxonum, seu Pipini clementia; rebellibusque impunitas data. Grifo relictus suae fidei atque pollicitis , abscissa spe turbarum in saxonia, fratre vix dum digresso, in Ba-

uariam ad sororem mitrudem se confert. Ea odilone coniuge morte praerepto, Tamilone filio puero admodum, ut erat fraudi obuia Per cognationem, ita dc vi per infirmitatem. ae igitur ut soror fratrem amice excepit vagum re profugum, quod agricolae eontigit admittenti viperam laribus,eum breui experta est proditorem dc perfidiosum. Si quidem clam inito eum amicis consilio , quos e Francia honoris & salutationis specie conuocabat, simplis armis invadit Bauariam,ac λ-

264쪽

rore cum filio in custodiam traditis,ipse tandem imperium, quod a fratre nequiuerat, acrimine obtinet. Uerum Pipinus detestatus perfidiam fratris, dc miseratas sororis lacrymas , cum exercitu valido in Bauariam venit , ac nouum Ducem, promptiorem patran

do sceleri quam tuendo , cum iis omnibus quos amabat consortium criminis, vel imparatum a milite , vel abiectum ab animo , ne

permissa quidem fuga cepit, magno statim

temperantiae clementiaeque specimine. Nam Tassilonem nepotem in Ducatum restituit,

uno victoriae prsinio quod bene faceret, de Grifoni tam saepe rebellanti, noua sui victoria, pepercit. Imb ut beneficiis perturbatorem iuuenem immutaret, secum abductum non mancipauit carceri, ne e supplicio affecit, sed assignatis duodecim comitatibus , Ducem appellauit: Prudenter tamen, quod i tra Sequanam dc oesiam anthes comitatus conscripti, positis propius ambitionis ean- cessis ; Duxque sub oculos fratris colloc

tus , ut a nouandi studio amoueretur. At impensum frustra beneficium. Euoluto non

dum anno Grifo pacis 6c quietis impatiens , praeclusis iam Borealibus terris, ad Austruiti diffugit; excipientc Gaifero Aquitaniae Do , qui Hunoldo fratri vel demortuo vel eedenti sponte successerat. Demum tot inter levitatis 5c inconstantiae fluctus impegit in

scopulum temerarius iuuenis et quippe , Ut tradant, cum uxorein Gaiferi, quae formosissima erat, amore captus, appellasset de st pro, monente virum coniuge, nouus Paris a Menelao nondum raptor peremptus est, ocvindicante priuatam iniuriam, & auertente , quae a Pipino reposcente fratrem imminebat, calamitatem publicam. Quanquam scribant alii, Griphonem ab Aquitania extorrem , in Alpium trausitu caesum, dum in Italiam te

deret , sorte a Longobardis quaesiturus per fugium,

265쪽

Liber Guartus. 24 I

fugium. Ita alieno scelere an supplicio, ---yi pinus hac molestia liber , solus regnum CHIL-

. F incicuin obturbante nullo administrabat. DERI-i Tum demum cura de occupando regno vi- CusrWm incessit. Iam Martelli gloria atque auctoritas potestatem transferendi regni pepe- V rerat, resque in facili erat, nisi vir militaris , profligandis hostibus magis quam demerendis ciuibus studuisset, aut forte cens. rer,publicam rem tot morbis vexatam atque distractam , nondum duro atque nouo symptomati parem esse ; legauit tamen candem liberi facultatem, appendice haereditatis opima, ut voluntas voi accederet , prompta esse set potestas . Nec ea usi sunt Carolomannus& Pipinus, quantumuis concordes,at fortata .

se gnari quanta fax discordiae regni pars foret. Mox Carolomanni abdicatione, Grifo-nisque morte , traductis in Pipinum unum Martessi opibus ; enimueris tunc sic inflammata est viri ambitio , ut iam non voluntatem sed flagrantissimam cupiditatem prquet

tendam omnibus duceret. Eam in rem cepit circumspicere se, Childericum Regem, Proceres francos, ac modos quibus in id fa- stigium euolaret. Inspectabat se florentem aetate, selicem prole atque subnixiun, in ore omnium qi se atque amore ; vectigalia regni, dignitates, arces, dc Hilites,seu corporis neruos, vel automati cuiusdam machinas, suo ad nutus verti oc agi , se tandem regni prae

ter unum nomen compotem esse. Contry

Childericum, non modo omni ope,sed suo ipsius animo destitutum , adeo regio indignum titulo, ut ne ad hominem quidem accederet , umbram dc l ruam inanem aspici bat, si pelleretur vel digito, ruiturum in praeceps. Iam Proceres,tum qui sacra regerent,

tum qui profana, ab Auo dc Patre dignitati- . bus re beneficiis auctos, dc ab ipso se cumulatos, unqm id c ere, ut no 'e regium M

266쪽

i H oria Francica,

potestas penes eum esset, qui augeret lieis .ficia, non euerteret, nec clientibus nouisse traderet: Eo maximε, quod Martelli industria , nemo e tot Proceribus eminebat, qui Upino contenderet regnum vel inuideret.

Iis perspectis, cum ad modos perficiendae rei se vertebat, nihil non promptum deprehendebat & facile ; euocandum nobilium cc xum , seligendos qui sibi plurimum addicerentur , proponendam rem, effectum haud dubie sequuturum. Quae videbantur duae res fore impedimento , amoueri easdem posse ;nempe Francorum in Reges venerationem,& in Clodouaei posteros studium,iam ignauia Regum in contemptum vestisse ;, religionem praeterea dc sancitae fidei iusiurandum, ain litate Pontificis solui posse vel scindi. Ideo ad rem aggreditur , multos benefactis , plo res pollicitis, comitate omnes deuincit,anu

cos veteres s e noua excitas, nonos Veterum aemulatione incendit ; nec peeuniaePar-

est nec studio, ut in aula & in prouinciis ho beat uddictos qui auctoritate poIlerent. Iam passim a familiaribus cepto sermone, inivrin in Aulicos,mox in vulgus emanauerat 3 pudiosam Francorum gloriaeciam tot Regum 1 bcordiam esse; abiiciendos qui nec sibi nec 'aliis boni essent,eum cooptanduiri,cuius via: - tutes tam amplo nomini ad aequarentur , Vertim non longe arcessendum, in promptu esse Pipinum Principem. Et vero Pipinus paruo in corpore magnas aninii dotes obtinebat':

'Nam statura quidem pusillus, quaternos si pia dimidii sedes vix implebat, unde illi

Breuis aut patui cognomen , at 'altinus' in arcta cista amplissirius , uni imperio condo' tus ,' adeb non capiebatur corpusculi modo. ut nec Franciae te minis quὶ patebat Iathc- scriberetur. Accedebant mira comitast 3-rum atque tacilitas , ingenii 'atque eontini incrediditi, quaedam imagilitudo , probitas

29 . mentis

267쪽

Mentis praeter ambitionem remotae 1 vitiis, magna liberalitatis & benefaciendi cupiditas , rei militaris cum felicitate peritia , virium etiam supra corporis modum robur eximium , religionis sacrariimque rerum amor studium;vtiam videretur tot concessis dotibus Deus regno praelusisse. IIle igitur via sermones eiusmodi gratos in vulgus , & excipi amicis auribus animaduertit, maturuitineFotium ratus , publicum regni Conuentum indicit, euocatis Praesulibus & e nobilitate prscipuis,quos sibi studere maximὸ com- aeriiset, curatque in coeyu tentatis lain animis rem proponi. Turpe esse Francim nomini, tantum imperium ab indignissimis omnium regi i infamiam is ignominiam ii .egum, genti ad cribi, iam man audiro apud exteros Francum, cui ignauissimus imperet, Sane Francorum quem non pudeat .s nouos Reges, imo Regum fordes atque qui quilias , cum Clodouata Clotariisque componat y Si cum ignauia militarem audaciamia

cum stoliditate ingenium,chm infortuniis he

ticitatem, amplitudinem animi sum abi Elione, gloriam cum ignominia , triumphos contentat cum seruitute latebru ' Deberi quidem reueremiam Regibus,quam cum lacte

Francus exsugeret, sed veris p ibsique μ' fastigio, non spuriis a stirpe auita

descientibus. n crederent in una corporamenerationem tantam adhiberi r Num ani mos potire Vanimorum dotes eximio , r

eremiam in Patribus summam peperisse '' UV si Clodo aum culta c saries , aut com s natio frontis aut n rium, non quaedam animi vis admirabilis, non soriatudo, nolue ta ,venerabilem posteris Regem essecissent.. nisi is, si Clararius filius ,sictintranus, is fuissent moribus, quibus tunc agebat vitam Childericus , Did aliud prater contemptum

268쪽

α Historia Franck

-- Francorum Rege negotium, tota die cris esCHii ' is barbam pectere, nocte gerrere veternopim PFR1 guem is otio, toto anno glirium instar uel cus tere rure, is mortalium conspectum fugere, ιιι non tractare arma, non interesse rebus ci-- litibus,'δρcorum victorias ne auditu quidem accipere, in regno suo extorrem agerer Annon prastaret eum Regem dici, qui reuera foret, lariamque inanem tandem amoueri y Nam Pipino quid noui conferent Proceres, cum Regem dixerint ' non potestatem regiam. quam impetrauit dudum a meritis ; non vo inerationem, quam exhibuerunt Franci iam Avo; non ab hostibus exteriquegentibus me- bt m ac terrorem, quem ipse ouis mictoriis lith circumtulit: Ruid darent igitur, Pater no-

men is titulum , quem abdicabat a Chilpe- rico mendacium,stasserebat Pi ino Certim 'Nec si haberetur ratio sanugψnis , destituto prole Chil erico, pro inquiorem alium esse; inam ut Pi inipaternam flemma a Clodio u nege petebatur, ita maternum a Clodinaeo cuius proneptem Blitildem. Clodiar' secun d

filiam duxisset Ansberim, a quo P inus di se itum habebat. Nec ducendum religioni, quod iura stent fidem Childerico, quine is primus iexautorabat sie vita ignauia1,quique quod ii - rauerat ipse non impleret, tueri populos, re- gere, se promouere ; nec exigere mutuam f-dem poterat , qua remissa nouo vitε generi videretur. . ummum anellari posse Pω- timem, religionis sacrarumque legum Am n i item , a quo venia iurisiurandi con- iccisi , solutoque fidei vinculo , liberum

Francis esset quem cuperent regno cooptare. In hanc sententiam assensu omnitum itum est ; missiquerad Zachariam Ponti cem Iegati , Richardus Bituricensis . vel Herbipolitanus Episcopus , ec Fulaadus - Pipini ut vocant Capellanus , hoc est ci- ' crario Praefectus ; qui Francorum nomine,

solui

269쪽

Liber Guarim P a S

soluit sacramento , ac iusiurandum remitti- -- peterent. CHiLIi Romam ut venerunt, Pontifici eadem PERI- quae in conuentu Francorum ingerunt ue vir- CVS xutem dc merita Μartelli exaggerant : Per

eum stare Chiistianam Rempublicam uerepulsam ab Europa mauricam luem , positos VI que terminosnassanti amma , iam ad 01am Italiam aspiranti. Et Pipino prater paternam gloriam si s etiam laudes summas esse , penes eum esse regni neruos o sanguri renun

nem , quodque maius est , Francorum amo- Dotur

e , optari ab omnibus , i que in singulο- 'rum animis Regem esse. Nam Childericora o I igeretur n ordinem, non iniuriam feri, qui nec auctoritate, nec opibus, nec Franco

rum sensu, nec suo Rex foret, qui sime liberu

iam truncin sterilis exare ceret, abdican

Deo propu loriam rsiam socordiam. addebant, quod per ficacis momenti, 'ioma, . is Tomiscibus tutelam ct asylum rarari oportere , eos hinc inde ab Constantinoinlita, Imperatore θ' Longobardo Rege ta furiosὲ quam cupide peti , non ignorare Usum Zachariam , quo furore quaque in aniA in se cra Ocro que homines Constantinim seviret, qcallere qua ambitione , qua cupiditate in fammaretur oIphin, ij duo si vires coniunctaου in Romanum Pontificem vertant , quis salutis portus, qua flatio 3 Sane non aliam illucere spem quam Pipinum, qui beneficium is Eomana sede collatum rependat cum D nore, pentatque dignitatem regiam atque poten am, ad Ecclesia non sal utem modo , sed libertatem, amplitudinem, atque

incrementum. Iis Zacharias permatus , in legatorum votum assensit; ac 'post liberatos Francos sacramento , Bonifacio viro sanctio simo Μoguntinensi Antistiti munus deman dauit inungendi Pipini in Regem, quem ipsi Franci iam suis sui tragiis delegissent. Per-

270쪽

Ruum poste

riorum

seliaque unctio Suessionei, magna omni bordinum celsritate ab Bonifacio , moxque Pipinus Rex x rancorum dictus.& more gentis circumlatus clypeo , solibque impositus. Supererat ultimus ad claudendam sconami. tam nobilem actus, exauctoratio Childeri,

ei, qui ab rustica villa in qua degebat iii Co nobium ductus , scissa caesarie, depositisque vestibus, Monachum induit , nulla grauiore iactura quEm crinium; nam regno quod non obtinuerat, haud spoliabatur, re uxorem Pesedere forte in lucro sit ue Ea similiter in Monasterio Virginum clausa est ; moxque ambo quasi consepulti , a memoria omnium CX- puncti sunt ; Tragico plane casu, nisi miserationem restinxisset contemptus. Quippe dum hac agerentur, nequc Romae neque in Fran cia reeertus unus est , qui Regis miseri causam 1usciperet, aut vel Iove, M moram rei iniiceret , adeo nullum est silpra calamitates fastigium : imo tantam regni conuersionem nullus tumultus , nulla turbatio excepit ;plaudentibus omnibus nouo Regi , nemine in tot nobilibus, vel volente vel auso tibi, regni partem inrere, in patientiae praemium scilicet Dei unius regnum aeternum est , c d ca caetera, quae largitur ipse eripsique,cuni hibet. San e tunc miseranda posteriorum Regum conditio , quibus luculentissimo regno interdictis , praedium rusticum dabatur insumptus, cum aliquot famulis, potius inopiae testibus, quam regiarum opum administris: Semel in anno in urbem vecti pia stro iunctis bobus , ut Regis laruam induerent, promissamque ostentarent caesarieni nam is unus character supererat tantae poetentiae ) mox iisdem quadrigis redibant in

villam ; toto deinceps anno pompam dieculae absumente. Interim dum Magistri Palatii. ius belli dc pacis , vitae ec necis , potestate simina, exercerenti ac Pararent gradus quos

SEARCH

MENU NAVIGATION