Bibliothecæ Samuelis S.R.I. com. Teleki de Szék. Pars prima secunda, Auctores classicos Græcos et Latinos ex optimis editionibus ordine chronologico dispositos eorumque opera et fragmenta coniunctim edita; patres denique et scriptores ecclesiasticos

발행: 1796년

분량: 387페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

celluerimi, ut nulli rei praeterquam libris volvendis omne tempus aetatis insumsisse viderentur. Neque vero contendimus, nisi literis eruditum vcivem, patriae utilem esse neminem posse, sed

hoc duntaxat dicimus: nisi litteris exculti sint ii, qui velut in reipublicae puppi sedentes clavum tenent, multis eos muneris sui iisque praecipuis partibus necessario defuturos Multos certe homines excellenti animo ac virtute fuisse et sine doctrina naturae ipsius habitu prope divino per se ipsos et moderatos et graves exstitisse, atque saepius ad laudem et Virtutem naturam sine doctrina , quam sine natura valuisse doctrinam, monet Cicero; - in addit tamen, quod cum ad naturam eximiam atque illustrem aceesserit ratio quaedam conformati Ο-que doctrinae, tum illud .maxime praeclarum ae Ingulare soleat existere; et si ex studiis litte-

I.) Muret. Orat. de laud. literar. Persectos autem vἰros Plutarchus sile lib. edue. eos eensuit, qui saeuitatem ei vilem eum philosophia permiscere et eontemPeriare nossent.

12쪽

rarum sola delectatio peteretur, haec tamen animi remissio, ut honestissima et liberalissima

prae caeteris eXpetenda esset. Nam caeterae, neque temporum sunt , neque aetatUm Omnium, neque locorum. Haec vero Studia adolescentiam alunt, Senectutem Oblectant, Seeundas res Or-

nant, adversis perfugium ac solatium praebent; 'delectant domi, non impediunt soris, pernoctant nobiscum , peregrinantur , rusticantur quae omnia haec, si ipsi neque attingere, neque Sen-Su nostro gustare possemus, tamen magni facere deberemus etiam cum in aliiS videremus.' , Obtrectatores ergo illos, qui obtentu pie- , latis litteris bellum indicunt, meminisse velim sa-

pientissimi Angliae Cancellarii effati: ) leves gustus in philosophia movere fortasse ad athei smum, sed Isseniores haustus ad religionem reducere. Veritas etenim non refugit lucem, quinimmo magis nitet in luce, quam in tenebris, in quibus scilicet omnibus coloribus bene convenit.

i. Fr. Baeo Verulam. de augment. seientiM. Lib. I,

13쪽

Ut adco causae suae dissidere mihi semper visi fuerint illi, qui studiis consiliisque suis id allaborassent, ut ingeniis compedes iniicerent et bo- nas obscurarent literas. Pravis clii idem gentilium i religionibus et Superstitionibus literas fuisse no- l

xias nemo inficias iverit; legimus ὶ Socratem Philosophorum principem capitis damnatum et '

Philosophos , Rhetores , Mathematicos Roma i

ipsisque Athenis eiectos, ) quod praeter consuetudinem et morem maiorum novum genus disci- l

plinae instituerent. Facile etenim pervidere erat . studiis illis semel accensis aboleri auguriorum et lauspiciorum superstitiones innixamque his reli- l

gionem et antiquam disciplinam stare non pOSSe. Ecquis vero sibi persuadeat purioris religionis et pietatis interesse, ut luculentissima in no bis aeternae Sapientiae imago vel, ut Cardinalis liBembus loqui amat, divinae mentis aura ossu- sis ignorantiae nebulis deleatur, hominesque

rationis cultu praediti divinum hoc munus, quo

14쪽

XIII

brutis animalibus praestant, sibi eripi patiantur Religionis certe christianae ea est indolos et conditio, ut huic facem adcendisse bonas literas et earum cultum propagandae inter gentes luci evangelii confirmandaeque doctrinae christianae maximo semper adminiculo suisSe, nemo est, qui nesciat. Unde insensus Christianis Princeps Iulianus religionem christianam occultis cuniculis everSurus, idque more tyrannorum assectans Callide ut ne vim adferre videatur, cum adferret maxime , intea arcana dominationis habuisse sertur, ut Christianos a lectione librorum gentilium et ludis litorariis prohiberet; sub, Domitiano Christianorum persecutore autem non modo philosophi omnes urbe Italiaque submoti sunt, ' ) sed in libros quoque saevitum est. ' ) Intelligebant nempe arcem religionis christianae invadentes hanc literarum suffultam praesidiis everti, aC-1. Uid. Iae. Gollio laedi orat. de arcania Iuliani Inrp. artibus ad inofligaridam Religionem christianam, i uter eiusd. opera minora, Pag. 3 5. g. Sueloii. ro. et Dio LXUII. 13. a. in Taeit. Asric. 2. Diuitigod by Cooste

15쪽

censumque purioris religionis , Sive cultus Dei rationalis, in animis hominum lumen extingui non posse, nisi prius abolitis literarum studiis lumen rationis extinguatur. Confirmat hoc Pau

lus II. P. R. litteris, quibus An. MCCCCLXIV.

sacultatem studium generale sive Academiam in quacunque civitate Ilungariae ad instar studii Bononiensis erigendi impertitur, in verbis : ' ὶ Ro-

,,manus Pontifex, Coelestis Regni Claviger et seChristi Vicarius, provide considerans, quod persilitterarum studia profugatis ignorUtiae tene- ,,bris commoda tam privata quam publica, spiritualia et temporalia proveniunt universo, divinus cultus et sdes catholica augentur, ani- marum saluti con Sulitur , insurgentes contrO- Versiae deciduntur, pax et tranquillitas terris conservantur, etc. NOS igitur, qui nostris tempo- siribus, ubique litterarum studia florere ad ipsius

a. Epist. ad Rom. eap. XII. 1. a. Bullam P. exhibent, G. Pray Annal. Tom. III. Pag. 335. St. Κaprinai spee. Hist. Diplom. Part. I. p. 71. et Fr. X. Sehiel in Μemor. Acad. Istropolit. P. 7.

16쪽

, fidei robur intensis desideriis assectamus , etc.

Illi denique, qui iudicii praecipitis sestinatione

saevientibus cum maxime civilis insaniae procellis litteris vitio dandum esse putant, quod hominum cupiditatibus aliisque vitiis tribuendum

est, et noVarum rerum motuumque popularium causas a litteris et ingeniorum per eas cultu repetunt, dum vitant vitia in contraria currunt

et incauti a vero longa via aberrant. Viri quippe prudentes rerum periti et moderati satis iam

docuere a bonarum litterarum cultu ac doctrina nec profecta esse nec proficisci posse mala, quibus aetas nostra laborat, nisi sorte quatenus literae aut non satis multum aut, aliis hominum rerumque vitiis non recte excultae suerunt et cum multa litterarum monimentis ad civitates bene constituendas, Ordinandas, salutaribusque institutis ornandas et iuvandas tradita sint praecepta et adminicula, quibus tempori et praeSenti cuiusvis civitatis fortunae accommodandis vel

1. Cel. Chr. G. Heynius. latinae in Germania eloquentiae stator, pereleganti prolusione de literarum honarum studiis, tamquam imperiis infestis perperam Proscriptis. DiuitiZod by Cooste

17쪽

XUI securi uiti communi Vel utilitati consuli possit: litoris florentibus et recte cultis mites ore ingenia atque animos ad humanitatem informari, morum asperitatem emolliri, ) opes civitatum augeri, rerumque commercia provehi, notior ex omnis aevi historia res est, quam Ut pluribus demonstrare operae sit pretium, magnum- lque ad firmandam pacis bellique artibus imperii lmai e Statem et augendam potentiam habero mo- s

mentum literas nationumque per eaS Culturam, ut vetera silentio praetereamuS e X empla, nostra patrumque no Strorum memoria documento e St

Russia cum immortali nominis Petri I. et Catharinae II. gloria. Mirari proinde licet, in hominum animo S Venire potuisse has ipsas literas imperiis et dominationibus esse infestas, quas nuper in populari Francorum licentia plebi blan- l

ingenuas didie isse fideliter artes Emollit mores, nee sinit esse seros.

cupiditatem, in qua excellere pulchrum putamus: labi nutem, errare, nescire, decipi, et malum et turpe ducimus. Cicero de Offici Libr. I. c. VI. Duiligoo by Comici

18쪽

dientes declamatores omniaque infima summis paria iacturi, tamquam libertati et aequalitati

civium noxias, civitate expellendas esse edixerunt: quibus scilicet olim Augustus, postquam

verso re publicae romanae statu cuncta. disco

diis civilibus sessa nomine Principis sub imperi

um accepit, ad firmandas stabiliendasque suae potentiae vires usus suit, ut districtos novarum rerum curis civium animos literarum studiis st

dulcedine otii pelliceret, essiceretque ut his de-

liniti tuta et praesentia quam vetera et periculosa mallent. ) Ut adeo natas florentesque cum imperio Romae literas iure dixeris; nec unquam be-

nignior litteris sarumque cultoribus in urbe sortuna affulsit, . quam sub Augusto summi imperii vindice et statore eodemque ingeniorum fautore

maximo; tandem vero sub Nerone Omne studio-

rum genus paullo liberius et erectius periculosum servitus secit. Utinam ergo hominos inextricandis, quae aetatem nostram premunt, ma-

a. Taeit. Annal. Lib. I. c. I.

a. Plin. Ep. 5. Lib. III.

19쪽

XVIIIlorum causis seculique vitiis et Corruptis moribus emendandis acutius cernant, et his ingemiscentes, vigilando, agendo et bene consulendo, animum ad quaerenda opportuna remedia advertant i Expers etenim curarum et doloris malorum praesentium Sensus maiora portendit.

Haudquaquam tamen subtile istud et spinosum disserendi genus, quo hominum umbraticorum ingenia delentur, anxiamque scholasticarum disciplinarum adsectationem hoc loco laudamus, sed cum itae non scholae discendum sit, artes duntaxat ingenuas et libero homine dignas, quae

tamquam optimae ingeniorum nutrices erectae

mentis spiritus alunt augentque, intelligi volumus, quale quidem doctrinarum genus in Xenophonte, in Scipionibus, Cicerone Caesaribusque

1 In specie setae simulationis, sicut reliquae virtutes , ita pietas inesse non potest, cum qua simul et sanctitatem et religionem tolli necesse est: quibus sublatis Perturbatio vitae sequitur et magna eonfusio. Atque haud scio, an pietate adversus Deos sublata, fides etiam et societas generis humani et una excellentissima virintus, iustitia, tollatur. Cicero de Nat. Deor. I. s.

20쪽

XIXAugustis suisse suspicimus, quodque optime cum rerumpublicarum administratione bellisque adeo

gerendis consistere posse, nemo facile inficias iverit. Manet igitur certum ratumque literarum scientiam Veramque et liberalem eruditionem tanquam singulare munus Dei hominum generi non Solum ornamento, Verum etiam maximo fuisse semper emolumento et quemadmodum reipublicae indoles ad hominum mores formandos felicitatemque iuvandam summam vim habet, ita vicissim recte temperato rationis et intellectus cultu homines in officio contineri et civitates ipsasessiorescere. Idcirco nihil mirum est in cultissimis quibusque gentibus et nationibus bibliothecas velut eruditionis instrumenta summo in pretio ab omni aevo habitas fuisse hodieque plurimi seri. Quemadmodum enim veteres Stoici vitam sine studiis nullam esse ducebant otiumque, ut inquit Seneca Ep. 8a. sine diteris mors est, ita literis vigentibus civitas bene beateque se habet; neglecto contra earum studio similis sit or

a. Cieero de orator. Lib. II. e. 5.

SEARCH

MENU NAVIGATION