Bibliothecæ Samuelis S.R.I. com. Teleki de Szék. Pars prima secunda, Auctores classicos Græcos et Latinos ex optimis editionibus ordine chronologico dispositos eorumque opera et fragmenta coniunctim edita; patres denique et scriptores ecclesiasticos

발행: 1796년

분량: 387페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

XXbi sole carenti: Si quidem omnium artium, quibus civitates praecipue conservantur, pietatis, iustitiae, sortitudinis, inprimisque prudentiae quaSi

semina literarum prodita sint monimentis.

Et certe, sive spatium praeteriti temporis omnemque vetustatis memoriam respiciamus , Sive lhaec ipsa, quae viVimus, tempora ConSideremuS, fortunam reipublicae cum fortuna rei literariae coniunctam eSse et quo quaeque gentes nationesque , optimis legibus, institutis, moribus ad omnem humanitatem excultiores politioresque suerunt, hoc magis easdem librorum ac bibliothecarum studiosiores exstitisse reperiemus. Nam, ut populos Orientis locis et temporibus nimium ldisiunctos atque remotos silentio praetermittam, certissimis historiarum monimentis confirmatur

antiquitus Graecos et Romanos, rerum dominos, lomni elegantiae culturaeque genere cunetas uui aevi nationes antecessisse eosdemque non modo plurima ingenii monimenta scriptis consignata in vulgus edidisse,' verum etiam copio- l

22쪽

xXIsis in omni genere voluminibus resertas adornavisse bibliothecas, quarum in numero hodieque sando celebrantur Ρisistratea, Aristotelea, Alexandrina, Attalica sive Pergamena, ut de Apamensi , Cnidia, Smyrnaea, tandemque Constantinopolitana et compluribus aliis nihil addam, quae quidem ex codicibus maximam partem graeca lingua scriptis constabant. Iam vero , quod ad Romanos, principem terrarum populum adtinet, cui non sunt lecta , vel saltem audita egregia in libros studia sortissimorum et clarissimorum apud Romanos civium, Aemilii Pauli, Lucii Luculli ipsiusque' adeo Sullae, qui ex 'devictarum ab se gentium spoliis' librariis privatas Romae condidisse bibliothecas omnium primi commemorantur, quas deinde secutae suerunt in usus publicos constitutae et utraque lingua loquentibus ingeniorum monimentis completae , cuius generis erant Asinii Pollionis in atrio libertatis, item ae Bibliotheca Palatina , Octaviana, Ulpia, Capitolina, Gordiana, praeter villicas in coloniis et municipiis publici iuris Lactas. 'Sed et nostris temporibus sentium so-

23쪽

ε. .

XXII rentissimarum cultum et humanitatem his Musarum sacrariis censeri testis est experientia.

Apud ΙIungarorum gentem armis innutritam et Marti potius quam Musis deditam, seculo XV. regnante et Musis favente Matthia Corvino animi nobiles ad excolendas literas servere atque ad studia optimarum artium excitari coeperunt,

nec ullae memorantur bibliothecae publicae ante nobilem illam Budensem a Rege Matthia Corvino conditore instructam et magnificentissime adornatam, quae immani tandem Turcarum suroro post sunestam et Regi et Regno et literis ad Mo-hacsium cladem A. I 526. direpta eSt, cuiUS reliquias tanquam v naufragio tabulas ereptas hodie

Palatina Bibliotheca Vindobonensis et Wolssenbut

a) Sunt, qui praeter seholas inseriores aretis Μonasterioiarum et Abbatiarum cancellis inclusas, iam a Ludovieo Μ. Quinque - Eeelesiis An. ΜCCCLXVII. et Budne a Sigismundo Rege An. ΜCCCLXXXVIII. studia, ut vocant. generalia sive Aeademias institutas velint. Paul. Wallasahy in conspectu Reipubl. literar. Hungar. et I. Eoller in Hist. Epise. Quinque-eecies. Tom. III. sed hae temporum calamitate intereiderunt prius, quam florere potuissent.

24쪽

teliana servant.' ) Tristem vero ante cladem hanc

i Mohaesianam in Hungaria Reipublicae faciem laeque consilii inopis inertiam vividis depinxit coloribus Sig. L. B. Herbersteinius Ferdinandi I. Imp. ad Lud. II. R. H. legatus in Commentar. rer. MoseoVitic. pag. 1 8. ubi inter caetera scribit: -Ρrimores regni ac praecipue Ρraelati luxu pene incredibili dissiuebant et certabantile τ

ὸ se quasi aemulatione quadam tum inter se tum secum Baronibus, ut alii alios profusione st

splendore Vincerent; cum contra quasi solitu- do quaedam esset circa Regem et sines regni

seinterea destituti necessariis praesidiis impune..,ab hostibus vastarentur. Episcopatus, dignit Ae

i. Nie. Olahi Hungaria. 8vo. Vindob. 1 76s. et Lambeeeii Commentar. Biblioth. Vindob. Lib. II. e. IX. C p. sellai Histi Mathiae Regis. sol. Claudiop. 1565. Colleelio Μaderi de Bibliothecis 4to. Heluist. 17 T. N. Naidius de Bibliotheca Budensi. in Balii Notit. Hung. Iaeniebius de merit. Nathiae Reg. in rem literar. in Meletemati Thorunensib. Pauli Fabri de Bibl. Budensi Commentatio 4. Lips. 17Schier de Bibl. Badensi. Disa. 4to. Vindob. I 66. Uallasxis Tentamen. His . Liti sub Math. Corv. in Hung. 4to. Lipsiae. t 69 Distiiroo by Corale

25쪽

,,tes et praecipua quaeque ossicia promiscue non , ,pro meritorum ratione conserebantur et quo,,plus potentiae quisque obtinebat, hoc plus iu- ,,ris habere credebatur etc. Subiungitque non

inepte quendam ex aulicis tum dixisse, se nun- sequam vidisse vel audivisse regnum ullum, ,qusd maiore atque Hungaria gaudio et tripudio seperiret. si Neque id profecto mirum cuiquam videri potest, qui modo ad animum revocarit, incredibiles illas vicissitudines et bellorum calamitates, quibus IIungaria adflicta fuit. Nihilo tamen minus nunquam in IIungaria ingenia temporibus , sed tempora duntaxat ingeniis defuerunt: laetioribus quippe, rerum potiente Matthia prin

dentissimo et sortissimo principe incidentibus temporibus auspiciis litteratissimi Regis, integro ante Seculo quam renatae in reliqua Europa essent literae, eas in Hungaria cultas fuisse legimus. MFuit vero Matthias Corvinus sui verbis eruditissimi Fr. A. Kollarii omnia breviter complectar) quemadmodum rerum gestarum

a) De potestate legislatoria Begum Hung. eirea Saera. p. 1 a.

26쪽

segloria clarissimus, ita iurium coronae suae pe- seritissimus debetque immortalem istam laudem suam eximiae primum prudentiae et sortitudi- ni suae , quarum auxilio inanem religionem exegit animo, tum splendidissimae bibliothecae,

sequam quaesitis toto pene orbe libris in Regia sua Budensi amplissimam statuit; denique vi-

, ,ris doctrinae et virtutis laude celeberrimis, quorum contubernio mirifice semper delectatum

fuisse annales libri nostri testantur. si Felices populos, selicissima regna, quorum Reges his praesidiis communiti clavum imperii tenenti In Transilvania barbaris maximam partem literarum' que rudibus circumsepta gentibus et per cen- ltum quinquaginta circiter annos sub principibus indigenis sere omnibus in Turcorum clientela constitutis, immani Tartarorum aliorumque barbbarorum populatione saepius deformata sero admodum, nec nisi longo demum post reformationem 'acrorum intervallo, cura qualiscunque literarum et cogitatio condendarum bibliothecarum suscepta fuit. Dubiis enim illis temporibus non modo opportunitas ad libros comparandos,

27쪽

XXUI

sed plerisque etiam voluntas, propensio animi aliis, caeterae rationes multis, facultates sera omnibus, et haec universa singulis desuerunt. Accedebat regionis situs a populorum cultiorum commercio nimium quantum Segregatus atque remotus, nec non scholarum et gymnasiorum frequentiorum penuria et officinarum typographicarum raritas, itemque bibliopolarum et tabernarum librariarum desectus aliaque sexcenta

huius generis impedimenta. Neque tamen haea tanta incommoda absterrere Principem Gabrielem Bethlenium Ιktarensem potuerunt, quo minus rem literariam in Transilvania florentiorem redderet, non modo evocandis magna mercede o lGermania viris omni doctrinarum genere excus- ltis, Alstedio, Piscatore , Bisterseidio, opitio aliisque, verum etiam nova artis typographicae officina et bibliotheca Albae Gyulae in sede sua principali condenda, quam ille ad imitationem Regis Matthiae instituerat congestis in eam rarioribus non solum ex universa Europa libris typo excusis, sed etiam ex vicino Oriente codicibus manu descriptis , quae prima fuit publica

28쪽

apud Transilvanos Bibliotheca. Quo quidem thesauro non diu Transiluanis frui licuit communi bibliothecarum fato mox paucis post annis interituro. Cum enim Turci ac Talari Α.MDCLXI. duce Ali-Passa omnia ferro flammaque his in locis foede popularentur et ubique caede, rapinis et incendiis miserandum in modum graSsarentur, etiam templo Albano elegantis structurae

et bibliothecae praetiosissimae ignem subiecerunt eamque in cineres redegerunt. ) Quae hodie in Gymnasiis publicis usibus studiosae iuventutis destinatae reperiuntur bibliothecae, hoc ipso, quod vivimus, seculo colligi coeptae potissimum ex eiusmodi libris compositae sunt, quos studiosi iuvenes liberalium artium condiscenda-

rum causa in exteris oris peregrinantes et celebriores inprimis Germaniae, Angliae, Hollandiae et Helvetiae Academias tanquam mercaturam bonarum artium adeuntes undique conquisitos secum una in patriam deserebant, quae unica ratio modusque multiplicandorum in Tran

29쪽

XXVIII

silvania librorum iam inde a renatis in Europaliteris suppetebat. At quanta impedimentorum

clades importuna laudabiles illorum conatus antea pressit et morata est l

His autem, quae nunc vivimus temporibus ad laetiorem apud nos rei literariae fortunam cOpiamque et abundantiam librorum non minimum

conserebat longum illud otium , et diuturna tranquillitas, qua sub Magnae illius Matris Mariae Theresiae principatu, post tantas superioris ac vi bellorum calamitates et tempestates, tandem aliquando perfrui nobis licebat. Qua quidem selicitate ego quoque usus, anno aet. XlX. huius seculi LIX. Divae Principis venia prius impetrata, ad comparandas Musarum opes in Helvetiorum , Belgarum et Gallorum Academias celeb-

riores doctissimisque hominibus et liberalibus studiis forentiores me conserebam. Hic igitur

omnium humanitatis studiorum bonarumque amor literarum excitabat atque adeo inflammabat in animo meo mjrabilem quendam ardorem praestantissimorum quorumque librorum,

30쪽

non tantum magna Sollicitudine sumtibusque haudquaquam exiguis coemendorum, verum etiam domum et in patriam magno intervallo disiunctam deportando m. Quo eX tempore usque adhuc in Republica versatus et primum quidem sub Diva Maria Theresia in numerum Cubiculariorum Regiorum adlectus, munereque Supremi Comitis Comitatus Κukulloiensis et Consiliarii. in Curia Transilvaniensi Actualis de

functus; tandem vero ab Augusto Iosepho ILimmortalis memoriae, Consiliarius Status Actua.

lis Intimus renunciatus et ex Transilvania ad obeundum in Comitatu Biliariensi Supremi Comitis, in Comitatibus vero SZabolefensi, Aradien

si, Bokesiensi, Csanadiensi, Csongradiensi et Districtu Oppidorum Haidonicalium Administra- '

toris munus cum delegata Regii Commissarii potestate in Hungariam excitus; inde denique Exacto biennio , ad gradum Pro - Cancellarii

Hungarico - Aulici evectus et mox honore etiam Comitis Supremi Comitatus Marmarosiensis condecoratus ; postremo autem imperii habenas

moderante Sapientissimo Principe Leopoldo IL

SEARCH

MENU NAVIGATION