Bibliothecæ Samuelis S.R.I. com. Teleki de Szék. Pars prima secunda, Auctores classicos Græcos et Latinos ex optimis editionibus ordine chronologico dispositos eorumque opera et fragmenta coniunctim edita; patres denique et scriptores ecclesiasticos

발행: 1796년

분량: 387페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

XXX Restauratore, Cancellariae Aulicae Transiluanicae Ρraeses creatus et dignitate Cancellarii Aulici auctus iterumque Ρraefectura Comitatus Biliariensis donatus, inter severiores etiam omnium horum publicorum munerum curas nullum ego locum, nullam temere occasionem dimittebam, augendae quotannis et ex omnibus Europae angulis locupletandae huius meae supellectilis librariae : nequo meae me vitae vicissitudines et ingens regionum intervallum, aliaeque maximae difficultates prohibere poterant, quo minuS Supra meas sere vires, fortunas et facultates sumtus impenderem omnemque operam et industriam in amplificanda et ornanda hac mea Bibliotheca figerem atque locarem. Hos vero Sumtus iaciendos, hanc curam et sollicitudinem impendendam, mihi hac mente propositoque putaVi, ut patriae librorum penuria laborantis inservirem commodis deinde ut me quoque ipsum utilem Reipublicae atque idoneum prae Starem et quo ties animum a severioribus curis ad amoeniores lMusas revocare liceret, legendis sapientis Simorum hominum omnis aevi politissimis ingenii

32쪽

XXXI agitat

monimentis me oblectarem. Ex opibus scilicet quantumVis exiguis, quibus abi, quos blandio. ri fortuna respexit vultu, rem suam familiarem augere vel certe ad luxum et fastum abuti consueverunt, hanc ego librorum in omni doctrinarum genere praestantissimorum copiam cum delectu mihi comparavi ad haeredes meos Fidei Commissi lege transmittendam, integre conservandam et praeter haeredes meos aliis etiam bonarum in patria literarum cultoribus sub certis conditionibus usui olim futuram. Hoc si insani. re est, Saltem cum ratione insanire mihi videor. Verum enimvero vitae summa brevis Spem me vetat inchoare longam et cum iaciendi libros multos, ut inquit Regum sapientissimus,' ) nul- Ius sit finis lectioque multorum corpus desa-tiget , prudens illud Senecae monitum ' ) ad animum revocans: Cum legere non possis, quantum habeas, sat est habere, quantum legas, CirCumspectis rebus omnibus rationibusque sub

a. Eeelesiast. c. XII. U. 14... Epist. II. de lectione et paupertate, Diuiti sed by Cooste

33쪽

XXXII

ductis sumtuosae tandem illi librorum collecti. oni, quae laboris et dissicultatis aliud nos plurimum , utilitatis et existimationis parum, habet,

modum statuendum et bibliothecae meae qualiscunque catalogum iusto ordine conficiendum duxi, ut otii non minus, quam negotii constaret

ratio; in quo quidem adornando hanc legem mihi dixi, ut Parte I. Auctores Classici Veteres graeci et latini velut omnis eruilitionis sontes ex optimis elegantissimisque, quas nancisci potui , editionibus per aetate S CenSerentur, prae

missa in gratiam popularium meorum ab aliis

a. Iam inde a renatis in Europa literis haud levi animo.

Tum eontentione inter eruditos disceptatum est, utrum veterum auctorum scripta recentiorum libria praestent.

Quam quidem litem nostram facere nolumus, adla. mare nihilominus non dubitamus: illis nos instrui ei his obrui. Magnus certe IIugo Grotius . eum inus Franeorum Maeceuate Petrescio Parisiis in horto quo dam deambulans sciscitanti Nicolao Heinsio quana ratione et via ad eam , qua ipsi florerent . eruditionis gloriam pervenire posset , respondisse sertur r lego ve teres, sperne recentiores, et eris noster. G. Stoll. In trod. in Hist. Liter. proleg. I. XXII. Aequum tam eo minime est , veterum veneratione laudi et meritis te . eentiorum quidquam detrahi; quin immo staspicimus intex thos viros insemo et iudicio veteribus comparandos ilDiuitiaco by Coosla

34쪽

XXXIII

praesidiis literariis destitutorum ubi adminicula suppetebant, brevi vitarum descriptione, cum notatione temporis, quo quisque circiter vixerit, additisque doctorum de illis hominum iudiciis, ex Io. Nb. Fabricii Bibliotheca gr. et lat. . Guil. Cavet Historia Literar. Scriptor. Ecclesia-

sticorum, Chr. Saxit Onomastico literario et Th. Chr. Hartesii Introductione in Histor. linguae gr. et lat. aliisque probatioribus Scriptoribus ad maiorem lectorum harum rerum cupidorum fructum ex hoc Catalogo decerpendum. His

vero Collectiones et Fragmenta veterum Poetarum , Oratorum , Rhetorum , Epistolographo rum, 'Grammaticorum, Iurisconsultorum, Ca- nonum ecclesiasticorum, Rei rusticae et agrariae Scriptorum , Ρhilosophorum , Mathematicorum,

erodimusque plures ad verae eruditionis gloriam pervenire potuisse, nisi se iam Pervenisse putassent. a. Ne sorte idem illis aeeidat, quod Petraretia Εp. IX.L. IV. Thomae Messanensi, Prosessori Bononiensi tune elarissimo. exprobrat, ut pote, qui Valerium inter veteres principe Meo . Platonem et Ciceronem in numero Poetarum , Ennium denique et Statium III. seeulis iuniorem pro aequalibus habuerit; magna sellicet eruditionIs pars est. nosse bonos libros illorumque auctores.'CDiuiligoo by Corale

35쪽

ptorum, Medicorum, PhySiognomorum , Chirurgorum, Mythologorum, Ethicorum, Geographorum et Historicorum graecorum et latinorum coniunctim editorum subiungerentur agmeiaque

clauderent S. Patres et Scriptores Ecclesiastici Vetores graeci et latini cum succincta illorum Biographia et Apparatu litterario. Parte deinde II. Libri Theologici diversarum Sectarum et Scriptores Historiae Ecclesiasticae recentiores, III. Fontes et Interpretes Iuris Canonici, Ecclesiastici, Civilis, Naturalis , Gentium et Ρublici Universalis atque Particularis, Imperii Romano Germanici etc. cum Tractatibus politicis, statisticis et oeconomicis; IV. Antiquarii, Critici, Grammatici, Poetae , Oratores, RhetoreSet Polygraptii; V. Philosophi, Mathematici, Astronomi, Medici et rerum naturalium Scriptores VI. Adparatus Historiae literariae et Blographi VII. G cogi aptii, Itineratores et Historiae universalis atque particularis variarum gentium Scriptores ; Ρarte denique VIII. Collectiones Scriptorum Rerum Hungaricarum et Transilvaniea-

36쪽

rum, qui Historiam civilem, ecclesiasticam, naturalem et literariam, Ius denique patrium pu-

blicum et civile tradiderunt vel illustrarunt, pira materiarum et argumentorum varietate in suas classes describerentur. Fuit praeterea mihi in votis omnium auctorum qui modo praestantiores in hac Bibliotheca reperirentur, aetatem, editiones Optimas, earumque discrepantiam, raritatem et doctorum de illis hominum iudicia, probatiores denique vitarum seriptores et similia, quae ad notitiam auctorum literariam spectant, per notulas et animadversiones librorum nominibus et titulis subiectas breviter indicare atque etiam opera omnia in maioribus script rum variorum collectionibus obvia separatim singula in serie reliquorum secundum ordinem disciplinarum et materiarum describere, ut quidquid in tota Bibliotheca eiusdem argumenti continetur, omne id uno quasi obtutu eodemque

loco et ordine collocatum ob oculos ponatur; sed quoniam Catalogi hac ratione consecti editio maiores impensas plusque temporis sibi deposceret, quam mihi in eas res insumere per prie a

37쪽

XXXVI

vatas rei domesticae rationes et publicas, quibus assidue distineor, occupationes liceret, consilium mutavi et ne Catalogus iste in maiorem excresceret molem, strictim lautummodo et quanta maxima licuit brevitato, e maiori Catalogo librorum duntaxat titulos editionesque huc transcribi iussi. Nemo autem aequus rerum aestimator , Ut Spero, Vitio mihi Vertet, quod horas subcisi vas , quas alii mimis theatralibus caeterisque voluptatibus tribuunt, in lus ego occupationibus litterariis animi relaxandi causa contriverim. Trallit enim sua quemque voluptaS mutatusque labor pars est non parva quietis. Me minerint praeterea Lectores, hanc qualemcunque operam nou Aristarchis et altioris supercilii Eruditis, sed in gratiam duntaxat iuniorum in Patria nostra Bibliophilorum inter severiores curas abs

me naVatam suisse aequumque esse, ut volun-

tatis, ubi iacultas deest, habeatur ratio. Illud ' denique Senecae ὶ secum reputent: Nullam rem bene exerceri posse ab homine occupato distri

38쪽

ctumque animum nihil altius recipere, sed omnia velut inculcata fastidire. Certe tempora quaedam eripiu0tur . nobis, quaedam subducuntur quaedam essivunt, ut idem inquit Seneca; turpissima vero est iactura quas per negligentiam venit, magnaque vitae pars otiosis elabitur malo agentibus, maxima nihil agentibus, tota aliud agentibus . . Vindobonae An. MDCCXCVL

a. Epist. I. de temporis aestimatione et usu. Duiligoo by Corale

39쪽

BIBLIOTHECAE AUCTOR UΜ VET.

GR. M LAT. .

CLASSIS I.

AUCTORES GRAECI

AUCTORES

ante Homerum , quorum fragmentavsI opera vulgo credita extant.

racula. . . . 23oo

Hermes Trismegi-stus' sive Toth. I 459 Orus, Ilorus vel

Orpheus. . . . I 255MUSaeuS. . . . I 253

Post Homerum , usque ad tempora Aloxandri magni.

Ocellus Lucanus.

Themistocle S. Herodotus EmpedoclPS. Euripides . Sophocles. Hippocrate S. . AristophaneS.

495 l

40쪽

sYNOPSIS BIBLIOTH. AUCTOR. VET. GR. et LAT.

Aeschines SocraticuS. Thucydides.

Antimachus . Isocrates. Xenophon.

Timaeus Locrus

Demosthenes. Aeschines Orator LycurguS.

399399399398

AUCTORES

temporibus Alexandri M. usisque ad tempora Augusti

Heraclides Ponti

Theophrastu SEresius. . ' . Philemon, Monanderi Palaephatus Demetrius Phale

reus. . .

Megasthenes. 'Lycophron. . lTheocritUS.

et ai

Aratus. . .

Antigonus Cary- 27

Aristarchus. . .

Archimedes. -

Apollonius Rho-

Meleager. -

Andronicus Rho-

Dionysius Hali-28

AUCTORES

a temporibus Augusti usque ad aetatem Constantini Μagni. 1

Dionysius Perie

SEARCH

MENU NAVIGATION