Johannis Baptistae Thiers Carnotensis, ... De stola in archidiaconorum visitationibus gestanda à paroecis, disceptatio, in quâ multa ad archidiaconorum munus, jurisdictionem ac visitationes attinentia curiosè pertractantur. ..

발행: 1679년

분량: 423페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

ng STOLA. CΑ . XXII. copi & Episcopi comitentur, & ipsemet seu Archiepiscopus, seu Episcopus, cui Parcecus

iste subijcitur. Hoc ego tum Lutetiae Parisio- Ium, cum Versialiis aliquando observavi. Ex Archidiaconi nostri Stolatos suis in visitatio nibus Paroecos ferre nequeunt. XII. In Moniti, quod nomine Cleri Gallicani editum est an . 1626. art. II. pagg. IS. &16. sic statuitur: incaeptum Concilium, ct priusi uam quidquam vocetur in deliber rionem , instituenda erit solemnis βιpplicatio una cum indulgentiarum denunciatione: Cui

quidem supplicationi aderunt Episcopi Pontificales vestes induti , Abbates cum baculis Pastoralibus, procuratores delegati, cum superpelliceis ct Stolis . Delegatos procuratores, qui nihil aliud quam sacerdotes sunt, soletnni silpplicationi secum interesse cum Stolis non dedignantur Gallicanae Ecclesiae Pontifices ; & Paraecos suis visitationibus Stola tos interesse dedi nanmr Archidiaconi. XIII. Dum suprema Cleri Gallicani coia

mitia Pontoesiae an. 167o. haberentur , qui illis praeerat Rotomagensis, nunc autem Parisiens s Archiepiscopus Harlaeus , Ecclesiam B. Virginis Mariae Pontoesianae cum septem Episcopis, Synodum in ea celebraturus intra'

272쪽

as8 DIsCEPTATIO vit, ipsique intranti illius Ecclesiae Paroecus, aliique aliarum Pontoesiani Vicariatus Par de ci , Stolas induti occursarunt ; nec nisi post adoratam crucem, a Philippo Eleemosynatio Stolam praedictus Pontifex accepit. XIV. Supplicatimi quam Magna confirmremitatis vocant, institutae Parisiis apud S.

Mariam Magdalenam,Sacerdotra omnes, cujusciamque gradus ac dignitatis ierint, Stolis& eluvialibus induti arunt, vel ipso Archiephcopo Parisiensi praesente. Quod non mulatis abhinc annis evenisse vidimus ubi illi supplicationi interfuit Harduinus Perefixeus Parisiensis Archiepiscopus. Qui & cum ferme eodem tempore Ludovici Messerit S Landerici Lutetiae Pastoris, & Facultatis Theologiae Parisiensis Decani tumulo, Pontificali habitu daret inferias, Parisienses Paroecos Stolatos una secum mortuo justa persolvere, nullo pa to indignariis est. Longe aliter Archidiaconi sui Paroecis in stis Visitaticinibus Stesa vesti

tis lites intentantis XV. Denique Parisienses Parcecos constanmortuis collegis eoram Arehidracono Pari sensi Stolatos parentare, quod in funere Bro

tonni Pastoris S Petri de Asciis , Payeni S. Geno veta de Adidentibus Paroeci, Pietrari S. Germani vetali Rectoris, non ita pridem

observatum accepi ab ipso Archidiacono Pa risiensi Hamelino V Cl teste omni exceptio

ne majori Unde in Rietrata schedula typis

273쪽

Dg sTOLA. CAp. XXII. evulgata, quam Lutetiae neream vocant, &cusus exemplar apud me habeo, ab Archidio cono Parisiensi rogati sunt Parisienses Parcu-ci, Ecclesiae S. Germani vetuli sepulturae, cum superpellicelsor Stolis interesse. . Sexcenta pol n id genus argumenta recensere & congerere, quibus licitum esse prob rem , inferioribus Presbyteris in Ecclesiae Pontificum facie Stolam induere. Sed pauca quae attuli opinor plus satis erunt. Deposito

jam omni partium studio, si quid sit Epistopus, quid Abbas, quid Archidiaconus, quid

Paroecus, dc quid cuique auctoritatis, serio expendatur: non ita ab Archidiaconis d1stare Paroecos inVeniemus , ut ab Episcopis A bbates & Archidiaconi discrepant. Cum ergo Abbates & Archidiaconi uti ex antecedenti bus liquet coram Episcopis in plerisque Car- remoniis Ecclesiasticis Stolam ferant: eam dem Par oeci coram Archidiaconis in ipsorum visitationibus quare non ferent γ

274쪽

CAPuT XXIII. Decanis Ruralibus , qui Paraeci sunt, Stolam ferre in Synodis praecipiunt Statuta Dnodalia dioecesis mensis, circa an. Lingonensis, an. I o . A eldensis,

onsis, an. I 33 o. Camoi sis, an. eodem , Senonensis , an . Iss . Idem Paroecis permittunt Constitutiones Dnodales Si monis est Gaionis, ε . S. Legatorum , circiter an. I 2I F. Dioecesis CenomaneUs,An. Iz3I. Totomagensis , an. incerto. Eudensis M. Bajocensis, circa an-I3oo. Pictaviensis , an. 1367: ct Cenomanensis an. r 8'. Sagiensis AE . IJ32. Turonensis , an. 3137. Sagiensis , -- IJ 7. Cameracensis , an. i3so. Sue sonensis , an. i 161. Asta Conrilis Provincialis Cameracensis , an. Is 6J. Stat taDnο Ita dioecesis Atrebatensis , circa

Rotomagensis , ct Lexoviensis an. Idipsum. Neapolitanis

Paraecis conceditum

HE a c autem Presbyteros Stolam sepius coram Pontificibus deferre solitos dum

275쪽

- DE STOLA. CAp. XXIII. ostendimus , nefas fuerit omisisse Paroecos Synodis Stolatos cum suis Episcopis intereia se. Ac de Decanis quidem ruralibus seu Archipresbyteris, qui ut plurimum Parceci sunt,& in dioecesi nostra Carnotensi jam i quod norim, Parceci sunt omnes, illud ex multis Constitutionibus Statutisque Synodalibus , ac Ritualibus quibusdam perspicue intelligi

Ex Constitutionibus Synodalibus dioece- sis Remensis , quas Laurentius Bodliellus laudat in lib. s. Decretorum Ecclasa

canae , Tit- I9. De SInodo Diorcssans , cap. 81. Et in Nomenclatura Srnodoram ct

Horum a d calcem operis sui rejectra, digestas scribit a Guillelmo de Tria Cardinali ; Pl1ilippi Valesii Regis quem Remis an. 1328. Coronavit; avunculo, & Archiepiscopo Remensi: Inprimis sciendum est quod Abbates totius Remensis Dioecesis Albis induti Oppis sericis cum baculis pasti ratibus albis mitris non auristigiatis, in altis Cathedris Chori Ecclesia Remensis , Detaeani infecundis, in albis ct stolis ac manipulis , fodere debent. Ex Statutis Synodalibus dioecesis Ling nensis, Ludovici De Barro Cardinalis & E L. copi Lingonensis, an. I o . Feria . post

Dominicam qua cantatur pro introitu mFD , Miscricordia Domini : Abbates indutἡ Abis , stola, manipulo , ct desuper cana

276쪽

seriea cum baculis pastoralibus , ct illi qρμbus competit cum mitris albis non aurifrigiatis e Archidiaconi cum cappis sericis rmecani vero cum albis , stolis es manipulis rCurati s alii cum super pelliciis intrent admissam Synodalem, ct deinde ad Synodum jejuni. Ex Statutis Synodalibus Meldensis dioec sis a Johanne oleario Sorbonae Provisere , Facultatis Theologiae Parisiensis Decano, Regi Ludovico II. a confessionibus & Elee-naosynis, ac Episcopo Meldensi, propositis

an . I 93. die Septembris I9. pari. I. Rubrica a. Sanctam SInodum jejuni omnes rasiarureoronam ct barbam, nec non Decant albis

ct stolis, alii vero superpessiciis induti, in

trent.

Ex Statutis Synodalibus dioecesis Senonensis, Stephani Poncherii Senonensis AGchiepiscopi, an. 1s1 . Curati ct alii qui nostrae SInodo interesse personaliter tenen tur , cum distam nodum intrant, sint rasi coronam ct barbam, est quamdiu Synodus celebrabitur, sint induti superliciis aut albis.. Decani nostri ultra superlicium aut albam, stolam habeant. Ex antiquis Statutis Synodalibus dioecesis Cameracensis, auctoritate Synodi Episcopalis initio mensis Octobris an. Domini risO, Cameraci celebratae, reco nitis, correctis innovatis a Roberto Crorio Episcopo Ca-

Corale

277쪽

D E S Tot A. CAP. XX III. 16;

meracensi. Tri. I. Praecipi us ut Fresati , Persome sive Fatroni Sacerdotes Farochia-Πιιm Ecclesiarum , ct Sacerdotes ad hoc electi , ad Sγnodum venientes , veniendo , morando , recedendo , honeste se habeant. Veniendo, non nimis cito iter arripiant; neca isnodo sine licentia recedant i , ejuni imirent S nodum: Fresbγterisint induti superpellicio cum stola, Decani cum alba est stola, Abbates in albis cum cana mori ct baculo Pastorali. Ex Constitutionibus Synodalibus dioecesis Camotensis, a Ludovico Guillardo Episcopo Camotensi an . Isso. mense Octobri e vulgatis , Tit. 1. Omnibus es singulis qui ad SV

nodum nostram venire tam de iure, quam de consuetudine tenentur, eonstituimus ut singulis annis feria post fenum S. Lucae

compareant hora T. de mane in Ecclesia Camno tensi siponsa nostra. Curati ante celebrationem Ssnodi coram Decano, sino: Et deinde ad naωem Ecclesiis procedentes , conclave, Synodi nuba intrent. Abbates in habitu pr elaturae suae assueto , Curati seu Vice

aurati induti sint suppelliciis. Decani nosλγῆ Mitra suppellicium stolam habeant quamdi Synodus celebrabitur, omnes jejunk , barbis rasis ct tonsiura decenti. Quam heic Paroedis Synodo Carnotensi assistentibus Stolam non permittit Ludoviciis Guillaesus , gestandana illis praeceperat Milio sierensis Camotensis

278쪽

16 DI sc EPTATIO Episcopus in Statutis an . I 89. ac gestasadam quoque praecepit Ludovici Guillardi neposti succeilbr Carolus Guillardus , itidem Car

notensis Episcopus in Statutis aia. IJS'. ut cap. sequenti Ostendemus. Sicque injuriam Paroecis Carnotensibus a Patruo illatam reta civit.

Et ex ordinationibus Synodalibus Ludo vici Episcopi Praenestini Cardinalis Borbo iiii, & Archiepiscopi SenonensIS an. ISJ . In quibus modo memorata Stephani Pon-cherii decesibris sui verba adoptavit. Idem etiam de Parcecis generatim liqueto Ex Constitutionibus Synodi in Galliis habita: anno circiter I 2Is. a Gaione & Simone Sedis Apostolicae Legatis, apud Laurentium Bochellum lib. 1. Decretorum Ecclesia gallicanae , Tit. I9. cap. 93. Fracipitur Sacerdoti

bus ut jejuni is induti superliciis ct stolis

mane intrent Θnodum. Ubi locorum iii Galliis coacta fuerit illa Synodus, non constat. Illi praefuiste constat Gaionem & Sim nem S. A. Legatos, unde Gaionis es Simonis Synodus. Aliquando erum, &maxime initio tertiae Regum nostrorum prOsiphe , Gallicanis Synodis aliisque , Vulgo praesidebant Romanorum Pontificum Leg

ti , In detrimentum Metropolitanorum , Conciliorumque Provincialium e enera-

Iium reYni si allicani, inquit Petrus de Marca Parisienus Archiepiscopus in lib. s. de

Concordia

279쪽

DE STOLA. CAp. XXIII. 16sConcordia Sacerdotii est imperii , cap. o.

num. I.

Ex Synodo Coenomanensi sub Mauritios qui ex Episcopo Coenomanensi Rotomagensis Arctaiepiscopus factus est an. 123 l. s cundum Chronicum M S. Ecclesiae Rot magensis , cujus fragmentum in Tomo 2.

Spicile ii sui edidit eruditissimiis Dacherius Bibliothecae S. Germani a Pratis Praepositusi

Tit. a. Praecipitur Sacerdotibus tit jejuni siperliciis est sola mane intrent Synodum. Ceteri autem personatum sive vicarias annma V um habentes, induti sint superliciis tan-tAm. Qisnam essent Archidiaconorum jura optime noverat Mauritius Pontifex , qui ut ait Thomas Cantipratanus in lib. I. boni iυersalis de apibus, cap. I. lium. . in in Triensi Ecclesia serchidiaconus con titutus , circuibat dioecesim pedes , emn iusto baculo praedicationis ossicio vistabat: longe diversc a nostrorum temporum Archi diaconis, qui equorum multitudine & longo famulatu Par oecos graVant, & quorum plerique ne verbum quiden' de Deo ad populum faciunt. Et tamen Mauritius ille Pontifex gestandae in Synodis stolae potestatem Sace dotibus seu Paroecis concedebat , eamdena profectis Parcecis in Archidiaconorum Visitationibus concellurus. M S.Cjusnodi Syno dum habit in Bibliotheca sua Doctissimu Blasius Feronius Doctor ac Socius Sorbiantia

280쪽

cus & Carnotensis Ecclesiae Canonicus. Porro quam studiosus fuerit j urium suorum cultor & custos Mauritius vel ex iis patere

potest quae in mox citato MS. Rotomagen sis Ecclesiae Chron. sic reseruntur MccXXXII.

decessum Eliciae Ogbbatissae monasterii Villarensis , celebrata fuit elemo in eodem monasterio or fuerunt duae electa , repraesentata fuit electio auritio Archie piscopo , cqui elamonem examinavit prout debuit ; comperto quod non fuit forma semata Concilii in eli endo, electionem de utraque factam cassavit, ct Capitulum jure eligendi ea vice privavit, assignavitque eidem Capitulo sebbatissam Leriam de Ton femoncel ; sed ipsa non obtinuit Abbatiam propter contradictionem Regis a ct ipse A

chiepiscopiis excommunicavit omnes Aronia istes adhaerentes Regi in hoc facto, Ur contradicentes praedicta Abbatissae. Qui talia

praestitit, sane numquam Parcecos Stolam in

Synodis gestare passi is estet, si quid ex eo gestamine detrimenti coepisset ipsius jurisdi-

stio. Is autem ferendλ a Paroecis. Coenomainnensibus in Synodis dioecesanis Stolae mos laodie quoque servatur. Postremae enim Synodo quam Coenomani die Sept. I an. I 67 . celebravit Illustrissimus Coenomanensium Episcopus I,udovicus Tressanus Averneus , Parceci Stolas induti adfuere.

Ex antiquo Rotomagensis Ecclesiae Ri-

SEARCH

MENU NAVIGATION