장음표시 사용
44쪽
Cum fide confiteor, et adoro te Pater, Fili, et Spiritus Sancte,
increata et immortalis natura, Creator Angelorum et hominum, et omnium quae existunt. Miserere creaturarum tuarum.
Cum fide confiteor, et adoro te, indivisa Lux consubstantialis Sancta Trinitas, atque una Divinitas: creator lucis et expulsor tenebrarum, expelle ab anima mea tene-
45쪽
bras peccatorum et ignorantiae, illuminaque mentem meam hoc ipso momento, ut orem te in beneplacito tuo, et votis meis an
Et miserere mei peccatoris maximi .
Pater Coelestis, Deus vere, qui misisti Filium tuum dilectum , ut quaereret ovem perditam : in coelum peccavi et coram te: suscipe me sicut prodigum filium, et indue me veste priori, qua spoliatus sum per peccata. Et miserere creaturarum tuarum, meique peccatoris maximi.
Fili Dei, Deus vere, qui deSCen-
46쪽
sisti e paterno sinu, et induisti corpus ex sancta Virgine Maria propter nostram redemptionem: qui crucifixus es, et sepultus; et surrexisti a mortuis, et ascendisti ad Patrem : in coelum peccavi et
Coram te: memor esto mei sicut Latronis, quando veneris in re-. gnum tuum . . Et miserere creaturarum tuarum, meique peccatoris maximi.
Spiritus Dei, Deus vere, qui descendisti in Iordanem, et in coenaculum, et illuminasti me B ptismo sacri Lavacri: in coelum peccaVi, et coram te : munda meiteriun divino igne tuo, ut Apostolos tuos igneis linguis .
47쪽
rum, meique peccatoris maximi.
lacreata Natura, peccavi contrate, corde, spiritu, corpore ne recorderis peccatorum meorum umtiquorum, propter nomen tuum
Et miserere creaturarum tu rum, meique peccatoris maximi.
Inspector omnium, peccavi tibi , cogitatione, verbo, et opere: delechirographum delictorum meorum; et scribe nomen meum in libro vitae. Et miserere creaturarum tu rum, meique peccatoris maximi.
48쪽
Scrutator occultorum, peccavi contra te, voluntarie et praeter voluntatem, sciens et insciens: Veniam concede mihi peccatori; quoniam a regeneratione Lavacri ad hunc usque diem peccavi coram Divinitate tua in sensibus meis, et in omnibus membris corporis
mei. Et miserere creaturarum tuR-rum, meique peccatoris maximi.
Omnium conservator, Domine, eustodiam oculis meis pone timorem tuum sanctum, ut non videant delictum: et auribus meis, ut avide non audiant verba nequitiae; et ori meo, ut non loquatur men-
49쪽
dacium; et cordi meo, ut non meditetur pravitatem et et manibus meis, ut non operentur iniquit tem; et pedibus meis, ut non gra
diar in viis injustitiae, sed dirige
motus illorum, ut sint ad normam praeceptorum tuorum omnium. Et miserere creaturarum tu rum, meique peccatoris maximi.
Ignis vitam infundens, Christe, ignem tui amoris, quem insudisti
in terram, accende in anima mea; ut consumat sordes spiritus mei, et sanctificet conscientiam pectoris mei, et mundet a peccatis CO pus meum, et accendat lumen scientiae tuae in corde meo . Et miserere creaturarum tu rum, meique peccatoris maximi .
50쪽
Sapientia Patris Iesu, da mihi sapientiam , ad bonum meditari, essari, et operari coram te quibuslibet horis; a cogitationibus, Verbis, et operibus malis Serva me. Et miserere creaturarum tuarum, meique peccatoris maximi.
Boni amator, Domine, motor Voluntatis, ne sinas me ad arbitrium animae meae incedere: sed ita de-
duc me, ut semper ad nutum tuae