De nova curandorum morborum ratione per transfusionem sanguinis, dissertatio, ad amicum

발행: 1667년

분량: 28페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

2쪽

EU THYPHRONI SVO. S.

OZISS IMIS annis, uti tenes , mi EuTHYPHRON, ex Anglia nobis afflarat ne cio quid

umoris de via quadam di ratione transvasan is anguinis avenis ad venas, unius in alterum Animantis: Ita videlicet,ut eo qui Aggereret a- bascente atque occumbente ab exhausto suscipiens alius constaret vigeret. Mirum plane inventum , Ounde sit quod veteribus imputemussi aditum haberet. Se cum non

nisi cum damno Naturae, tantum abest ut commodo, 'raparipose certum sit. Crediderim facile hoc, Authorem T ros Rutulusve fuat suscepisse , aut sanguinis vivos in animali ,post Galenum olim, oenostro aevo, Harietum, confirmanda id fecisse: aut saltem , ne nihil nempe , non iideretur agere, vitioque ut solet, humani ingenti omnia scire cupientis exquirentisque Invenit tamen apud nos, ct facilem ac plurimam sem: Adeo curiosis di promptu iam plena est Gallia Philosophis ac mira clois cruento , se sibi iuxta cum credulis, frustratui habentibus. Sed quid dico Philosophisi etiam , Medicis: non Dogmaticis quidem illis, Rationalibusve ac doctu , quales nimirum libro singulari deblai Galenus: Se Lotiatris cles Erasistrateis, addam, obn i ta , atque semeseibus Thessaliis. Hujus icti argu

mentum luculentum , temere profudit nudius - te tius quidam

Thilo sephus Epi ola grandi, qua velut Diectator aliquit , vel

3쪽

psius ea quae proprie Medicarum sunt proterete

Diruit, aedificat, mutat quadrata rotundis. Vt pro 'IIa cum strenem issim distulandi modum ipse mecum perpenderem, min videre Hiderar Phormionem aliquem revoca, tum ad vitam , et de arte medica, quam ne de nomine qui-Xem se navisse paret, coram Hippocrate e velut olim Peripateti-eus ille de re militari, coram Hannibale , disserentem confiden testae. Sed apud te, Vir erudit me mihique carissime, comprimo m eac y illam ad te mitto, nec enim vacat respondere, de Thesalum is tam Cartes anum, or experientem philosophum, acri maxime ac condignosale defricare. Vide modo , ac, ni grave sit, perlege, quamque si per ea opinionem indueris, nobis renuntia. Vale, Paris V. Eid. Iulii M. DC. LX VII.

Monendus es, LECTOR, hanc scriptionem per fectam fuisse prius quam quicquam adversus Transfusionem in lucem prodiret; sed cum, Auctore non curante, subjecta praelo esset, ibi nescio quomodo ad hanc usque diem moras traxisse. Hoc te volebam.

ERRAT A

Pag. 1 o. lin. Ig. impetum & calcar addatur incribe impetus. Pag. et . lin. T. singularium, scribe singularum.

4쪽

EVTHYPHRONIS PHILOSOPHI

ET MEDICI,

DE NOVA CURANDOR Mmorborum rutione per transfusionem sanguinis ,

DISSERTATIO,

AD AMICUM. u ERIS a me, Vir amicissime, quid sen tiam de illa nova ratione curandi mor bos per transfusionem sanguinis r qua

scilicet ex vena aut arteria unius anima

lis, sanguis in alterius sive specie, sive numero tantum differentis venas trajici tur. Num videlicet nova haec medendi industria sati rationi & receptis pridem Medicinae principiis con sentiat. Primum de consilio eorum qui alia medi tantur & inquirunt , est quod gratulemur nobis, quicunque sciendi cupiditate ducimur , quod in ea tempora incidimus , quibus pulcherrimae Artes non

5쪽

modo reviviscunt, sed etiam novis subinde inventi, es orescunt. In quo est hominum nostrorum in primis laudanda industria, qui proposito velut certamine , quis plura & meliora excogitet , scientiarum pomoeria dilatare non cessant; nullis vigiliis aut laboribus parcunt, dum aliquid humano generi profuturum extundant. Verum hujus laudis praecipuam partem sibi LuDovicus ADEO DAT us Rex noster in victissimus suo jure arrogare potest, qui sua bonitate& munificentia hominibus studiosis haec otia fecit. Hic& enim unus post hominum memoriam repertus est,qui omnes belli & pacis artes providentia complecteretur, tam rerum honestarum fautor benignus, quam potens hostium debellator, nec minori gloriae ducens Gallici ingenii terminos promovisse quam Imperii. Sed de tanti Heroas virtutibus dicendi opportunior dabitur locus. Ad illum venio, qui nobis singulari epistola pCedictae sanguinis transfusionis rationem atque usum exposuit, virum cum ipso proposito laudandum, tum in primis illa aequanimitate , qua suum illud consilium viris do ctis pensandum proponit. In quorum numerum an sim adscribendus, alios malim judicare. Cum tamen in studiis medicis excolendis non parum temporis insumpserim, & hujus item professionis, si quid id ad rem per

tinet, auctoritatem & insignia adeptus fuerim , si id mihi assumo, ut meam de illa quaestione ad Medicinam pertinente sententiam proferam, videor id meo

jure vendicare: praesertim cum tu a me eam Operam requiras, cujus voluntati in omnibus non obtemperare, nefas duco.

6쪽

Praeterea cum vir ille studiosus faciendum putaverit, ut Eruditorum super arte nondum satis experimentis constituta sentcntias colligeret, eorum rationes eadem charta dispungeret, quibus solvendis suam com ectu ram magis ac magis confirmaret, facile in animum in duco, hunc non modo aegre non laturum, si quis ipsi novas dissicultates nec minoris fortasse momenti ad exa minandum proponat, sed etiam libenti animo & pro nis auribus accepturum. Sed fas sit & nobis rationes quibus ipse novam illam curandi methodum commen dat , considerare diligentius: juvat enim primas tantae disciplinae notiones atque elementa spectare, quibus primum radiis nova lux illa animis hominum se infuderit. Tum mos est magnorum Philosophorum quorum vestigia insequimur, ab Adversariorum dictis se cere auspicium suarum disceptationum ; ea, inquam, habere velut ingenii incitabulum & incentivum. Ita enim Aristoteles & alia scientiarum lumina.Sunt autem quatuor ferme argumenta, quibus novo instituto patrocinatur: primum ducitur a Naturae secta, ex cujus imitatione artes proficiscuntur. Hanc etenim nobis praedictae transfusionis exemplum haud obscurum proponere, quae foetui adhuc maternis latebris in eluso simili industria per umbilici venas subvenit, e corpore matris spiritum & sanguinem submittens , quo omnes ejus partes rigentur & crescant. Si igitur Natura sic immaturos foetus alit, quidni & nos jam in lucem editis, jam adultis, immo vero jam decrepi tis, si ita necessitas cogat , hac ipsa ratione feramus auxilium Parum in his referre quod inter diffundis ita

7쪽

turae corpora transfusio agitur cum eadem sit foetu,& materni corporis substantia, naturalisque emia pianc

quippe nec foetum semper ita matri similem nasci quin haud raro ex paterni seminis victoria valde dissi

milem ei indolem & temperamentum sortiatur. Alterum argumentum Naturae ipsius castigatio est. Quidni quae animalia alat per multas ambages, longumque tractum coctionum & mutationum. Harum omnium compendium esse transfusionem, quae statim in venas succum elaboratum, minimeque superfluis in quinatum transmittit. Id vero quam sit expetendum

iis praesertim qui ventriculum e& alia generandis succis

dicata instrumenta minus probe temperata habent, omnibus esse manifestum. Praeterea omnes morbos sanguinis qua intemperie qua vitio propagari, communi esse omnium Medico rum suffragio ratum atque constitutum , idque manifestis etiam eorum operibus cognosci, qui sanguinem aut secta vena, cum videlicet impurus est, detrahant, aut potulentis intemperatum corrigant. Verum illis

tamen praesidiis haec incommoda intercedere , quod dum sanguinis labes educitur , vires minuuntur , pessima aegrorum vice, qui saepe hac licentia sanguinis mittendi , ex rapidis febribus in languores atque hydropes immedicabiles praecipitantur. Tum potiones quae ad refrigerandum praescribi solent, aut partium quas praeterlabantur colluvie inquinari, vel certe eas partes liquorum ejusinodi qualitatibus atque fermentis vitiari, Ac cruditatibus opportunas reddi. Solam sanguinis transfusionem omni ex parte beatam omnium offensio

8쪽

num causas vitare; hanc unam variis Medicorum sectis satisfacere: iis quidem qui venae sectionem frequentant, quod ela ipsa veterem sanguinem educit, priusquam novum infundat : iis autem qui sanguinem parciore

manu mittunt, aegrorum viribuS metuentes, quod no

vo sanguine in locum ejus qui eductus est, succenturiato, nulla virium jactura pertimescenda sit. Postremo hominum partim haemorrhagiis, quarum cursus sisti non potest, extingui, partim ex virium de fectu & sanguinis inopia ante annos senescere. His si sanguis laudabilis transfundatur , periculum depelli, aliis vitam novo subsidio prorogari posse. Quin esse quod fructum aliquem ex ea operatione speremus, in iis saltem morbis quos maligna sanguinis qualitas ad ducit. Quod genus sunt pleuritides, variolae, cancri, ulcera, erysipelata, rabies, furores. Verum de successu qualis futurus sit, solis experimentis quae deinceps ca

pienda sint, ad liquidum cognosci posse. His ferme

ille novae opis monstrator nondum compertae veritati viam munit, futurisque experimentis praeludit, jucunda interim spe eos recreans, quae ut certa sit, neque ad irritum cadat, equidem opto. Sed tamen quid noce

bit , dum res adhuc in incerto est, de tali remedii genere quid sperandum sit, disputare, dc quod in deliberationibus fieri assolet, rationes rationibus contendere, ne quid temere suscipiatur. Hac mente hocque consilio praefatas optimi viri conjecturas cum bona ejus ve nia expendam, measque insuper ad novam ejus metho dum dubitationes proponam.

Principio quod nos sanguinis ab uno in aliud ani

9쪽

mal transfundendi exemplum habere autumat in foetu in utero matris latente, Natura nobis viam monstranate quae incedamus, satis plausibile ad vulgi captum vi deri possit, non autem ut eorum assensum mercatur, qui res naturales propius inspectant. Duobus enim modis exemplum accipi potest, vel quo aliquid esse conafirmetur ; ut si quis neget occultas qualitates dari, cor vincetus exemplo Magnetis ferrum trahentis, tum alio rum quae res certas ad se proprietate attrahunt; si quis

item aliquid esse quod ignibus resistat, Salamandrae fossilis, hoc est Amianti lapidis exemplo pugnabimus:& ita de aliis Naturae arcanis, quorum VeritaS eXem

plis atque observationibus constituitur. Idque exempli genus f peculativum dici potest,utpote quod in usum &confirmationem solitis speculationis affertur. Alterum genus exempli est , quod proponitur nobis ad imita tionem, ut cum pictori aliquid essingendum proponitur, cumque nobis bonorum virorum facta laudantur. Priore modo , fateor , exemplum transfusi sangui nis habemus in embryone , videlicet ut sciamus in ter opera Naturae esse transfusionem , non autem ut imitemur. Nam quomodo nobis Natura auctor, ma gistra, dux talis operationis dici potest quae contra non debere nec posse transferri ad animalia jam in tu cem edita aut adulta , id quod in immaturis & non dum natis molitur, tam luculentis exemplis & docu mentis indicat. Cur enim os animalibus ad cibos ca piendos diducit E cur dentibus armat cur alias partes molita, gulam, ventriculum , intestina , venas mesa. micas, L nupera observatione proditum chyli conce

10쪽

ptaculum & ductunxi (quas omnes partes coquendis alimentis, elutriandis, atque deducendis ab ore in ha bitum corporis, creatas constat 3 cur, inquam, tot varia coctionum & digestionum instrumenta conformat, si in adultis animalibus transfundi sanguinem statuit EAn non is Naturae ordo, haec architectatio plane cum transfusione sanguinis pugnat E Non ergo si sanguinem foetui a matre transfundit, exemplum est quod imitari

debeamus ; sed immaturo foetui proprium subsidium

qui aliter nutriri' non poterat. Quod enim venis & arteriis ceu radicibus matri foetum applicari atque adi ae rescere oportebat, ut perplures menses gestari posset, fecit Natura compendii amans, iis lem ut venis & applicaretur , & alimentum traheret more plantarum,

quae iisdem radicibus & terrae assiguntur, humorem indidem suscipiunt. Quippe inclusum utero animal via

tam propemodum plantae vivere certum est. Quo vana conjectatio apparet, quam Hippocrates velut luo dens animi exercendi causa proposuit in lib. et iupuerum in utero compressis labris ex matris utero ali moniam sugere. At idem lib. res accuratius suo more expendens, obstetrices statim nato infantiumbilicum ligare ait, tanquam non amplius foetui alendo necessarium , simul ipsius os laxare, ut alius sumendi alimenti usus monstretur.

Ex quo intelligitur aliam esse sumendi alimenti te gem embryonibus positam, aliam in lucem editis &adultis: neque quod illis convenit, ad haec transferri

oportere , tantum abest ut Natura unum alterius

exemplum fecerit. Accedit quod hic sanguis alienus

SEARCH

MENU NAVIGATION