De nova curandorum morborum ratione per transfusionem sanguinis, dissertatio, ad amicum

발행: 1667년

분량: 28페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

21쪽

vari oportere; alioqui Regi illi corporis, ut Samonicus eum salutat, male est. Dabunt igitur omnino ali quid cibi, ac proinde praedictum incommodum non praeteribunt propagandae impuritatis, quandiu maneo . bit, ut dixi, viscerum labes. At manebat : non posse enim hanc tolli ulla sanguinis transfusione palam est. Quod si nihilo secius purgantibus medicamentis se se usuros spondent, quo ventriculi & primae regionis lues tollatur; tunc quaero, cum vis & operatio medica mentorum pravis illis humoribus qui sanguinem con spurcant, educendis sussiciat, quid opus praeterea sit novi sanguinis transfusione homines & bestias vexare

Denique non vident bonum sanguinem quem in fundunt, pravi illius qui in venis est, mixtura necessa Ito corrumpendum Quis enim humor alterius dissi milis contagio non alienatur Ecce quantulum fer menti totam massam corrumpit Quantula coaguli portione integra lactis mulctralia coagmentantur. Au Aphot. io. diant insuper Hippocratem in Aphorismis vociferan

Impura corpora quo plus nutriveris eo magis eris. Cujus sententiae hanc rationem reddit Galenus in Com

et Oomine, qDAscule res s et et io et m. Mali siquidem jucta in corpore prius collecti consortio vitiatur notum accedens ali. mentum , quo fit ut cacochymia quantitadiaugeatur, reti neatur qualitas.

Hoc loco interrogatio est Viri illius studiosi. Si inquit sanguinis laudabilia admisio temperiem priori san-

22쪽

guini asserre non potest, melim mihi alium, quo id fiat, mo- 'dum indicari. At multo justiorem ipse nobis quaestio nis materiam praebet, qua tandem conjectura addu chus, cruore pecudis ad corrigendam sanguinis intem periem, potionum refrigerantium usum suppleri posse

putet. Quis hoc credat, sanguinem ex arteria anima lis calentem, immo ferventem, statim in alterius venas transmissum quicquam interno incendio moderami

nis afferre posse E Non me hercule ipsius Elephanti san plin. lib. gguis, quem frigidissimum esse, ob idque aestu torrente ''p O a Draconibus expeti proditum est, id praestare queat. Non nego quorumdam animalium sanguinem esse calidiorem quam aliorum ; puta Leonis quam Cervi aut Damar: illud nego in transfusione de qua agitur , ut lius animalis sanguinem esse ejusmodi, ut alterius san guini permistus moderando ejus calori effatu dignum momentum afferre possit. Immo addet calori per spiriatus quibus turget, de materiam noVam tanquam oleum

flammae, adjiciet. Quae cum sint ejusmodi, ut nisi ab imperitis immo a stolidis negari non possint; quaeso, cui fructui erit illa sanguinis transfusio & quo paccho morbis medebitur, si humorum neque luxuriem, neque pravitatem emendare potes Aut quomodo eadem Medicis venam saepius secantibus satisfacit, si in sanguinis emissi locum novus illico substituitur E An quicquam ad rem pertinet quod vena aperitur , si nihil ob eam causam de summa humorum decedit, & so

lum humores permutantur, humanus sanguis pecuino.

Ceu si quis hominem injusto onere fessum levare ag gressus, tritico v. g. quod gestabat, humeris ejus ablato,

23쪽

parem alterius frugis aut leguminis mensuram conti

nuo imponat.

Eo igitur res redit, ut viribus aut per haemorrhagias insanabiles exhaustis, aut qua alia causa attriti S , reso cillandis necessaria sanguinis transfusio credatur. Quam idem ille auctor deinceps utilitatem proponit, negat

que dubitari posse, quin sanguine dulci de probo ados cito alii hominum ab extremis periculis servari, alio rum etiam vita prorogari possit. Ego contra inanem hanc spem &, quod dicitur, morum v --b era conten do. Nam quod ad sanguinis profluvia attinet, quan diu illa non cohibentur, quantumvis sanguinis Venis

infunde, nihilo magis proficies, quam si liquorem in

vas pertusum infundas: tantumque abest ut malum hac ratione sedari possit, ut potius addito humore impe tum & calcar fluori addatur. Vix etiam adducor ut credam tali auxilio penuria sanguinis & spiritus vitalis deficientibus vigorem novum incuti posse. Nam aut eorum vires ita arectae, ut nec coquendis alimentis sufficiant , quo casu nec sanguinem venis infusum se rent, sed ejus potius sarcina magis ac magis prementur. Vt in plethora, quae ad vires dicitur ; vel non ita languidus eorum calor, quin alimenta idonea coquere possit: & tunc satius fore contendo, eos jusculis&alio

victu ad instaurandas vires apto reficere, quam san guine alieno venas eorum Opplere. Quae autem reperimenta adducit, ea non sunt ejus modi, ut quemquam paulo perspicaciorem morari de beant. Adolescens a longa & pertinaci febre convale scens, ex tapius repetita Venae sectione segnis, somno-

24쪽

Ientus , veternosus, novem sanguinis agnini unciis in venas infusis pristinum vigorem atque alacritatem recepit. Credat Iudaeus Apella, non ego. Nam cum prius eidem tres sanguinis picei & spississimi uncias nar ret eductas fuisse ; quis dubitet et vacuationi ac motui potius, quam novi sanguinis transfusioni sequentem

illam vigoris exsuscitationem esse tribuendam. PDe terea nihil istud exemplum ad morborum curationem, cum iste adolescens nullo tum morbo laboraret. De altero experimento cum homo ille robustus, vege

tus, nec lecto , nec cubiculo se continuerit post operationem, sed in unctam popinam profectus, quaesi tam transfusione pecuniam cauponi transfuderit, sibi autem meri non mediocrem copiam ingurgitaverit, si postea sellas portando jumenta provocavit ; non video

cur operam tam laboriosam toto die continuatam,

transfusioni potius, quam nativo hominis robori &i adscribendam putemus. Scio alias promitti ob servationes; sed non sit mihi verisimile, quam rem tam palam damnet ratio, eam ulla idonea experientiae confirmari posse. Non est Natura sui dissimilis, ne que sibi adversatur. Hanc igitur cum leges providen tiae suae nobis os henderit ab istiusmodi operatione plane diversas, putamus postea quicquam facere posse quo oblatum nobis ab ipsa lumen extinguatur

Sed antequam hinc discedo , illud quoque perpendi

velim, quare data sanguinis transfusione , non potius humanum sanguinem ad eam Operam eligunt, quam pecuinum: magis quippe familiarem nobis & salubrem esse oportet e corpore ejusdem speciei sumptum. Certe

25쪽

suillum suimerent quem humano esse proximum te

statur Galenus. Nimirum nefas ducunt uni homini vitatam alterius damno prorogari. Sed missa hac ratione quae verissima est, ut morali & politica, aliam inanem S frigidam comminiscuntur, minus sincerum esse huc manum sanguinem belluino. Quid ita quia curis &variis affectibus agitatur homo, qui sanguinem turbant ; proinde ut intemperantia in victu , cui homo magis deditus quam belluae. At nunquam mihi per suadebunt, in toto genere humano non dari probum& absolutum sanguinem. Quid pueri Sc adolescentuli Vegeto de sano corpore , laetis moribus, quales multi reperiuntur, bonum sanguinem non habent non habent mulieres juvenculae 8 Denique non modis omni bus opportunior homini sanguis hominis, quam bellua: Cur igitur infantuli potius lacte muliebri susten xantur, quam pecuino Cur Natura mammas lactis tacundas seditis mulieribus dedit E Cur Medici lac ma ternum tantis laudibus esserunt, nullumque salubrius putant, si nullus bonus sanguis in specie humana At curae & solicitudines sanguinem turbant. Quid tum postea An non ubique homines ignavi & socordes

Occurrunt, qui, ut Sallus ii verbis utar, vitam silentio transigunt, veluti inertia pecora , quae Natura prona& ventri obedientia finxit E Horum cur deterior san guis quam pecudum censeri debeat, equidem non di spicio. Iam vero ipsam pecudem, quam aegris suis admovent, lacerato crure , nudataque arteria & vulnerum rata, nullo metu percelli putant An non contra in maximo esse metu necessc cst, inter sacrum, quod di

26쪽

citur, & saxum positam , & sanguinem fundentem Si

igitur metu violatur in homine sanguinis bona tem peries , non aberit pecuinus quin eadem ratione cor rumpatur. Proinde cum nullum sit in eo sanguinis

belluini ab humano discrimen , non est dubium quin semel recepta sanguinis transfusione , omnes spreta inani tergiversatione ab hominibus potius quam a beleluis sanguinem petant: tametsi inhumanum id vide tur. Quid enim vitae cupiditas sanctum habet, ubi de remedio cons at Igitur homines inter se vulgo san guinem transfundent, & venalis prostabit tenuiorum hominum velut olim gladiatorum sanguis, quem di vites emant. Aderit Medicus redemptor , de manceps sanguinis alieni: qua nundinatione haud scio an quic quam deformius,Christianoque nomine indignius fingi possit. Quantum enim hoc abest a balneis sanguine humano temperatis, quibus Agypti Reges popularem lepram detergebant Quantum ab ea feritate, quam

Plinius tantopere execratur Tropinant, inquit, san- Lib. 28.e.I.

guinem gladiatorum comitialibis morbis, ex homine ipso somberi escuisti um putant, calidum y irantemque, una visam

animam ex osculo vulnerum, cum plagis ne ferarum quidem admoveri ora fas siit humana. Cujus etiam obscoenitatis in ter monstra morum Romanorum meminit Tertulianus

in Apolog. Hodie is io Bellonae sacratus sanguis de femore pro Ossa in palmulam ea ceptin suis datus signatis. Item:

Illi qui munere in arena noxiorum Iugulatorum sanguinem re-eentem de jugulo decurrentem exceptum, aetida siti comitiali morbo medentes auferunt. Cornelius item Celsus de hoc tibi , .is: ipso remedio verba faciens : Cuidam, Inquit, .jugulati

27쪽

gladiatoris caliL Pnguine voto, tali morbo se se liberarunt ;apud quos miseerum auxilium, tolerabile miserius malum fecit. Ex quibus intelligitur Medicinam quae fit sanguine humano, incivilem, impuram , impiam, homine ii berali indignam semper habitam fuisse. Nisi forte pro pudiosam Xenocratis Medici diligentiam imitandam

putamus, quem singularium corporis humani partium is, io. sapores periclitatum testatur Galenus, ex quibus re

di P media proposuit in libris de percipienda ab animalibus utilitate. De quo ipso in hunc modum prodit Plinius

Cit. loco. su ppresso nomine: Non pauci apud Graecos singulorum vastarum membrorumque etiam sapores dixere, omnia persecutiu que ad resemina unguium O spurcitatem Medico, im Episto . mo homine indignam i Sic Langium memini in epi- - stolis tetram Chirurgorum sui temporis inscitiam increpare , qui si sanguinem secta vena in vase statuosi

spiritus, ut sit, nisu contremiscere viderent, eum re pente prius quam tepesceret, patienteS absorbere cogebant ; credo, opinati animam esse istius motionis commem causam. Sic Amatum Lusitanum Arnaldo succensere, ear.ddi an quod in emplastro sive ceroto de pelle arietina ad crepatos, s '' ut vocant, conscripto, sanguinem hominis rufi admisceri jubet. Quid si sanguinem humanum ab uno in

alium transfundi audisset At enimvero Vereor ne maiora inde monstra sequantur. Cujus enim venas sanguine alterius hominis repleri fas est, cur is non possit vesci etiam humanisi carnibus non video. Quid enim interest sanguine quis, an carne utatur Ita a tranS-fusione sanguinis recta itur ad Wισα λι- . Facessant

igitur istiusmodi medelarum propudia , de Barbaris

novi

28쪽

Orbis habitatoribus , vel etiam feris relinquantur. Plinii singularis prudentiae auctoris gravem in talia remedio rum monstra censuram pectori infixam habeamus: Vitam quidem non adeo expetendam censemus , ut quoquo modo trahenda sic quis es talis aque moriere , etiam cum obscae

nus vixeras aut nefandus.

Haec ferme erant (vir optime quae illi inauditae curan dorum morborum rationi opponerem e Philosophiae ScMedicinae adytis deprompta. Tu autem qui a me paene invito hanc Dissertationem extorsisti , penes te habe mei obsequii monumentum; & si quid huic boni in est , fruere. Caeterum si ejus editione (quod Dii aver tant) homines suo invento tumidos in me concitaveris , quod dicitur , irritaveris crabrones, scito vicissim tui officii fore, me aliis occupatum, nec responsurum ab eorum insultibus tutum praestare.

SEARCH

MENU NAVIGATION