De nova curandorum morborum ratione per transfusionem sanguinis, dissertatio, ad amicum

발행: 1667년

분량: 28페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

11쪽

8 infunditur , illic maternus foetui omnino familiaris& si se di* c , utpote civi ex eodem sanguine ma terno concrevit. Nec vero si humor paternus in genera tione praevaleat materno , qua adversarius hypothesi evadere conatur, tam dissimilem matri prolem facere

rossit, quam homini discrepat vituli aut agni natura a quibus sanguis sumitur. In quo quidem non exilis mihi exoritur dubitandi ratio, quemadmodum corpori humano benefacere pos sit sanguis pecuinus statim venis infusus, non prius a calore nostro domitus, hoc est per varias coctiones nobis familiaris redditus, & tanquam civitate corporis nostri donatus, vel etiam adoptatus. Nam, si ut sacris Literis proditum est, anima omnis ramis in saviae est, si ut primates Philosophi volunt, & pro certo habetur , sanguis alimentum est ultimum quo partes omnes corporis reficiuntur; si partis cujusque alendae ideam proprietates induit; si ex ipso semen vim illam speciei propagandae mutuatur, quae communis Philosephorum sententia est,cui non suspectum, immo indignum videatur, sanguinem bruti animalis tam nobis dissimilis adhuc spirantem, atque ut ita dicam, anima

sua vigentem, certe belluini corporis ideam, indolem , Vires , proprietates gerentem, nostris statim infundi corporibus, nullaque praeparatione antegressia praecordiis nostris impingi Enimvero Marsilius ille Ficinus qui princeps uxopinor , senilem maciem viventis sanguine refovere instituit ; non tamen ad id belluas commendavit, sed Adolescentem vegetum ela sanum , tametsi sangui

12쪽

ynem venis non insundebat, sed oris sectu & brachio aululum inciso hirudinum more eliciendum cense

Non abs re autem fuerit, quando nobis Naturam modo sanguinis transfundendi auctorem faciebat, vicissim ipsi exemplum ab ipsa plantarum natura proponere, quo intelligat, quam sit diversa in rebus diversie speciei succorum indoles & potestas, & quanta inde corpori

bus mutatio accidat. Velim igitur mecum conside rei, quid accidat iis surculis , quos alienis arboribus Agricolae inserunt; ut fructus inde proveniens alieni succi instuxu degeneret, formamque ac saporem mutet. Si enim mali surculus pyro indatur , nascuntur

mala figuram pyri aemulantia & saporem: si pyri suroculus malo , pyra mali formam & qualitates referentia. Vnde hoc , nisi quia succus unius arboris in aliam transfunditur Atqui non magis haec vel illa arbor ab alia, quam pecus ab homine dissidet. Si ergo pyri succus mali surculo influens poma ejus tam insigniter mutat, quis potest dubitare, quin sanguis ab uno ani

mali in alterius venas transfluens, eandem vim habeat saltem mores mutandi, indolemque ejus animalis cui accedit EEx quo etiam intelligitur quid futurum sit, si specie

instaurandarum virium multum sanguinis agnini aut vitulini in hominis venas derivetur ; nempe ut is hocino , si non aliud incommodi capiat, saltem animum belluinum &, quod in proverbium abiit, hoc est, stolidum illud pecudis ingenium induat. Ne quis porro sanguinis alieni vim ad mores immu-

13쪽

tandos magis conjectura asseri, quam experimentis De venenis putet, Guaynerius inter Medicos practicos non ince 'P ' lebris testatur sanguinem ab homine rufo dum ira fer vet, extractum, ejus qui biberit, mentem furore ma ximo turbare , corpus etiam inde haud secus ac malis venenis contabescere, tandem marasmo consumi.

Quae si sanguinis humani epoti vis est, quid tandem fore putamus, si sanguis alterius generis, non quidem sorbeatur, quod aliquanto tolerabilius esset, sed statim

calens in venas transfundaturi Praeterea nihil crudum citra noxam venis infundi

posse palam est. At sanguinem illum sive agni, sive

vituli, crudum esse contendo. Quid est enim cruditas in alimentis, nisi diversitas i Idcirco enim alimenta coquuntur, ut similia & familiaria reddantur, hoc est ut diversitas illa, quam a propria specie habent, tollatur. Quis porro dubitat, quin sanguis pecuinus a nostri sanguinis natura plurimum disteti quantum prosecto pecus ab homine. Ergo crudus est, immo crudissimus respectu nostro is sanguis, quippe natura , indole, proprietate dissimilis. Nisi forte tam ignavi sumus, ut quia idem sanguinis belluini atque humani color est, eandem utriusque esse vim & conditionem credamUS. Quocirca si sanguinis agnini aut vitulini aliqua vis esset ad morbos curandos, non tamen venis infundi, sed per consuetas alimentorum Vias transmitti oporteret,

Alioqui non sanguinem tantum, sed de plantarum succos, & juscula, & vinum venis incisis infundi praestaret ;quod nunquam prudens Medicus, sat scio, probabit, ac ne illi ipsi transfundendi sanguinis auctores.

14쪽

Confirmatur haec ratio Hippocratis summi omnium M o

Medicorum Dictatoris auctoritate, cujus sententia haec

vasorumque impuritas sequitur. Quo dicto docet summus Medicinae Parens non posse quicquam in venis sincerum & probum reperiri , quod non prius per ventriculum transierit , ejusque vi percoctum fuerit. Igitur

sanguinis transfusio quae ventriculum ceu exauctora tum, rude donatum, atque emeritum missum facit,

quid aliud quam impuritatibus vasa conspurcat, dum sanguinem haud nostri generis, atque adeo crudum v nis inculcat Quid enim refert alimenta in ventricu tum torpentem incidant, an in ventriculum validum omnino non demittantur, sed statim in venas agantur 3 Sed instabunt, scio, nec nostri respectu crudum esse sanguinem pecudis. Nihil enim interesse , is sanguis quo membra nostra rigantur, quo in corpore quibus visceribus coquatur, pecudis an hominis, quandoquidem eadem habentur in pecude & homine instrumenta coctionis: proinde non posse crudum dici humorem,

quem bestia elaboraverit. At enimvero haec instantiarem falsam ponit, eadem esse omnino instrumenta coctionis in homine & bellua. Vt enim aliis rebus con gruant , figura videlicet aut colore , certe nativa constitutione & temperamento, cujus praecipuum incoctionibus obeundis momentum pugnent, necesse est. Nam quis nescit varia esse, variis speciebus animalium, temperamenta & proprietates Id cum ita esse constet, nullo modo existimandum est in tanta naturarum di

15쪽

parilitate ita ad amussim temperamenta partium qua drare posse, ut in iis ad eandem formam sanguis co qui possit. Enimvero illi ipsi dant manus, tot esses an guinis qualitates & disserentias, quot sunt animalium species, immo individua. Verum exinde negant sequi unius animalis singuinem alterius venis infusum, cui animali accedit, noxam inferre; quia isto modo, in quiunt, oporteret iis quoque cibis quibus alimur, san guinem & naturam nostram offendi , utpote quorum qualitates a nostris tantopere dissideant. Sed non vident disparitatem Nam illa quibus vescimur, licet alienis qualitatibus praedita, non laedunt, quia multis modis a nostro ventriculo & aliis membris subiguntur atque mutantur , priusquam in nostras venas & cor poris habitum perveniant: at ejus sanguinis qui statim venis infunditur, alienae qualitates quo pacto emen dentur , non video: semel enim in venas transmissus, illico ad ipsas corporis partes alendas trahatur, necesse

Quod si quis postea coloris similitudine inductus,

qualitates quibus pecuinus sanguis ab humano discrepat, subesse ullas non credit, ut sunt quidam sensibus belluinum in modum addicti, nae ille parum studii in

rerum naturalium contemplatione posuisse deprehendetur , qui nesciat sub eodem colore latere multa rerum diaerimina praeter ipsum etiam temperamentum, quod saepe eadem tinctura infectis dissimillimum est. Est quaedam dissociatio corporum a temperamento di ferens, qua fit ut quaedam nullo modo componi posse sint. Mitto oleum quod liquoribus aliis innatare etiam

16쪽

Lixis notum est , quod ejus densitati tribuit Plutaria In sympocchus, ego peculiari mistionis modo & formae. Quis non Smiretur quaedam oIeosa aliis pinguibus ita adversari, ut iis se se nunquam misceri patiantur Eiusmodi Ba laenae oleum est, quod si sebo concorporare studeas, oleum quod aiunt, & operam perdideris. Sed & Polybius vini quoddam genus in Capua nasci memorat Il, -

σου coenrum ' v cognominatum, quod cum nullo

alio coire possit. Tum vero quod ad hanc rem quam agimus, magis pertinet, in avium genere Anthi & Egiathi sanguinem in foedus mistionis non posse convenire roditum ab Aristotele est in historiis animalium. Ver

a ejus proferre placet: AeM -- γυ- chυ α μαob em in ceri Asic. Hujus & meminit Alianus in libris de animalium natura r tametsi pro ibi scriptum est errore, opinor, Librarii: Agy res s Aet-

Fot les, Spini di 'ubi sanguinem in eodem vase permiseeas,

, simul temperet, non coire nec commisieri posunt. Quis scit porro an non eadem lex omnium animalium sano guini dicta sit, ut nunquam coeant E Atqui si sanguis ille qui transfunditur, cum alio non plene miscetur, non quicquam boni ex iis Natura conficiet. Pugnabunt enim inter se; pugnantes tumultum & corruptelam in massa sanguinis dabunt. Sed fac pulcre inter se com misceri, quis tamen occultum in iis naturae dissensum, quem Graeci vocant, praestare potest Expe rientia, inquis, dabit existimandi copiam. At grave

17쪽

est intra venas atque ipsemet vitae penetralia alimentorum vel medicamentorum periculum facere et & sunt quarumdam rerum dissidia tam obscura, ut quae ex iis manat pestis, cui causae assignes, nescias. Sic sunt venena illa lenta, quae homines occulto aevo, nec nisi

plurium mensium aut annorum tractu consumunt. Has suspiciones omnes & metus amolitur ventriculi

coctio, aliarumque partium quibus immoratur chylus antequam ex eo sanguis gignatur. Neque enim hic liquat tantum, aut separat , ut Scioli perperam sibi per suadent; sed & speciem chylo imponit, cui ita omnes alimentorum qualitates subjiciuntur , ut nisi admodum contrariae corpori existant & prorsus indomitae , nun quam possint quandiu manet chylus aut sanguis ex eo

genitus, in actum erumpere.

Proinde rideo cum eos jactare audio se se iter bre vius in venas patefecisse; quod alterum studiosi illius Viri argumentum est. Egregium me hercule compendium, quem Natura ordinem posuit coctionum atque digestionum ceu minime necessarium , & solum ad pompam inventum, immo fortuitum praeterire, ut statim alimentum in venas transiliat. Apagesis hanc de fulturam, quae Naturae leges violat , ordinem perturbat , providentiam tollit. Enimvero non si quod brevius est iter, protinus ineundum ; sed si aeque commodum est & tutum. Quid enim si quis e cubiculo in publicum prodire volens, e fenestra se prae cipitem det E sane citius sic foras descendat, quam per scalarum ambages: tamen istud non magis viae quam mortis compendium solis insanis aut desperatis pla-

18쪽

cere potest. Omnino hic ordo quem Natura alimen; HA tis praescripsit, ut priusquam in venas corporisque habitum penetrent, in ventriculo coquantur , in intesti nis expurgentur, eoque modo familiarem corpori nostro qualitatem suscipiant, istos novi itineris praemonstratores admonere debuit, non posse a sanguinis tran fusione boni quicquam sperari, utpote quae Naturae instituto tam palam adversetur. Non quod Ars interdum non ea moliatur, quae Natura facere non potest ; sed quia sancitum a Natura ordinem Vix unquam impune Ars transgreditur. Nisi enim imitatur Naturam, ejusque leges sequitur , nunquam ei quicquam prospere cedet. Venas in morbis scalpello tundimus ad sanguinem vacuandum ; hoc non facit Natura , sed tamen exemplum dat, eique operationi praelucet, venas sponte aperiens, humorumque luxuriem per haemorrhagias &haemorrhoidas interdum exonerans. Hunc Medici mo tum Naturae imitati, non Hippopotamum caesuris harundinum & acutis stipitibus corpus deplentem, secandae venae disciplinam introduxerunt. Purgantia insuper medicamenta propinamus, rhabarbarum, senam, agaricum, tu alia id genus, quod ipsum ilhc tentat vis nostri opifex; verumtamen Viam rationi ostendit corpus purgandi, dum spontaneis at Vi perturbationibus sen

tinam corporis expurgat. At nullum exemplum repe ries Naturae succum citra coctionum antecedentium

vices in venas admittentis: quod faciunt, qui sanguinem ab uno animali in aliud transfundunt. Non igitur

Naturae instituto assinis istiusmodi operatio, sed prorsus diversa & inimica,

19쪽

Transeamus jam ad tertiam rationem a causis moriaborum & communi medendi methodo desumptam, qtiam in eo totam versari autumant, ut sanguinis la bes vena secta minuatur, intemperies potionibus certis emendetur. Quo quidem loco & egregiam habemus vitiosae Medicorum consuetudinis censuram, qui dum

corruptos humores venis exturbare student, frequenti bus illis venarum sectionibus vires prosternant: dum que eorumdem fervoribus subvenire contendunt , potiones quibus ad eum finem utuntur, ventriculi atque intestinorum sordibus contaminent, aut eaS parteS talium potionum fermentis & qualitatibus labefactent. Haec Vir ille novae opis monstrator, veteri S impugna

tor , satis argutule quidem disputat; sed , ut quod res

est, dicam , parum medice. Spero autem hunc non aegre

laturum, si qua libertate ipse Aledicinain haud ample xus, ut ejus scriptum fidem facit, Medicorum peccata castigat, eadem libertate nos qui eam artem didicimus& profitemur, ipsi suos errores in iis quae ad Medici

nam pertinent, demonstraverimus. Primum illu quis concesserit maximam morbo rum partem ex sanguinis sola intemperie aut corruptela manare Qui di plenitudo & redundantia humo rum , quam Graeci Magistri, rumn im vocant, minus multos morbos invehit Quae cum sit duplex, una

vos assipa, cum Venae sanguinis copia tenduntur ; at tera rem remi , cum sanguis tametsi non ita copiosus ut venas distendat , tamen naturae fessae est oneri, ut in cunctis prope febribus accidit, merito a Medicis communior morborum causa & fomes una

20쪽

i cum cacochymia censetur. Id cum apud omnes in confesso sit, scire pervelim postea, quid adversus tam solemnem aegritudinum causam transfusio sanguinis subsidii asserat, quae quantum sanguinis detrahit , tantum infundit E scilicet quem proprius sanguis gravat,

ei agninus aut vitulinus oneri non erit Et humorum pravitatem quo pacto haec eadem sanguinis transfusio emendare potest nempe quod in locum corrupti bo num & laudabilem ex alieno fundo substituunt. Id quidem eorum consilium est ; sed ignorare videntur,

morbosam cacochymiam non temere accidere nisi

subsit intemperies Ac in rara x ventriculi, jocinoris, lienis, atque aliarum partium quae coquendiS alimen iis, humorumque superfluis expurgandis ex ossicio in Cumbunt. Hac permanente viscerum prava affectione, quam sit vanus circa succos venis contentos labor, ne mo non videt: quippe quantum vitiosi humoris sub ductum fuerit, tantum novae impuritatis e corporis barathro subinde in venas succedat, necesse est. Nisi forte ita affectis cibo omni interdicent, contenti bonum sanguinem venis infundere. Miserum interim ventri culum esuriales ferias agere jubebunt, dentibus justiatium indicent, ne si dentibus quod minuant, si ven triculo quod concoquat, dederint, nova humorum pravorum seges iis quae detrahuntur, succrescat. At enimvero vereor ut quamplurimis probas hominibus, qui bene libenter victitant, tam severa disciplina probari possit, quin eam plerique omnes, sat scio, esu

rabunt, ne dicam, execrabunxur. Et merito : vere enim

illud dixit Lucretius stomachi humectum tenorem ser-

SEARCH

MENU NAVIGATION