Respublica Moscoviae et urbes. Accedunt quaedam latine nunquam antehac edita

발행: 1630년

분량: 581페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

371쪽

alia

Mosco VIT A. 3J3tum habeatur. Coquunt etiam marinam aquam, unde ipsis constat vis magna salis.

De dissidentium, lite, se quibus Ar

bitris finiantur certamina. U N c quoniam de insignio-- tribus ea diximus , quae locus postulavit, superest ut de juris forma, qua Mos vitae utuntur, quatenus ea ad notitiam nostram pervenit, perscribamus. Si qua lis apud illos oritur, fundorum dominos iudices primum constituunt : hi, si componere litem non possunt, superiori magistratui litem deferunt. Accusator a Magistratu petit, ut liceat sibi adversarium in ius vocare: mox facta potestate, satellitem vocat, ac reum sistit, & in ius rapit. Huius tibias flagris caedit lictor, donec proferat qui legi satisdet.Atreus si eius fidei non sit , ut vadem inveniat, manibus collo constrictis alictore trahitur, verberibusque, eo usqueZ assi.

372쪽

sam cora judice sistatur.Reus itaque a Magistratu interrogatus verbi gratia in actione alieni cris)an in illius aere alieno sit , a quo accusatur;ille it inficias. Tum judex, qui potes inficiari 3 Cui reus: jurejurando. Mox a Magistratu prohibetur lictor amplius 'erberare, donec certiori fide de lite co- stet. Carent maximo Reipublicae malo, nam leguleios non habent. Quisque sibi advocatus es atque accusantis querela reique defensio , supplicum litterarum forma, Principi traduntur,justam Principis sententiam petentium. Ipse

Imperator omnium litem, majOrum praesertim controversiarum, cognoscit,ac, cognita lite, sententiam fart. Ille summa aequitate certamina dirimit, quod in summae Majestatis Principe, praecipua laude dignum reor.Id licet sancto animi proposito faciat , mire tamemali Magistratus idem perver-

373쪽

o. ali

s. G

Mosco VITIc A. 3Jstant, quos quidem in crimine deprehensos , severissime Princeps vindicat. Ad postremum cum utraque pars quibus potuit argumentis causam suam confirmavit, . rogat judex accusatorem, an ulla causiae suae argumenta adhuc supersint. Respondet se,uel pugilem suum,manu strenua, etiam in hostem comprabaturum; ac mox postulat, ut singulari certamine congredi liceat , copiaque certandi utrique facta, ambo in monomachiam ruunt. Aut si alteruter vel uterque parum strenuus aut pu

gnae minus habilis sit, pugiles publicos substituunt. Habent etiam pugiles, quibus solo hoc quaesta

victus constat. Hi armati in arenam descendunt: tela sunt,ut plurimum, clava bellica, & venabu-

Ium. Fit pugna pedestris. Cuius igitur pugil in certamine superatur , is absque mora in vincula coniicitur: Ubi indignissimis mo- dis tractatur, donec cum adversia- Z x xio

374쪽

31 6 Rrs P vBLICArio certamen finiat. Praeter haec si uterque claris ortis sit parentibus , atque alterum privatum hostem depostit, annuit judex: nec tum vicariis pugilibus fas est uti. Porro qui splendidiore loco natus est, hostesia obscuriore ortum familia in certamine respuit. Si quis pauper aeri alieno astrictus creditori solvendo non sit, abducit illum creditor, atque eo usque in opere faci endo exercet, vel alteri operam obserati elocat, donec operando debitum persolvat. Sunt qui sponte, se conjugem, ac liberos opulentioribus per omne vitam emancipant , ut in initio exiguam pecuniae summam accipiant,ac post,pro reliqua vita alimenta capiant : adeo illis vilescit

liberta. .

Defurumsuppliciis.

c I quis furti reus sit, in carcerem' coniiciunt , ac flagris subinde caedunt,neque ob primam noxam suspen-

375쪽

Mos CovITICA. 3ST suspendunt , ut nos, atque hanc legem misericordiae appellant.

Qui secundo delinquit illi nasumpnecidunt, ac stigmatis frontem

signant. Tertia noxa crucem meretur. Multi & inlignes sunt crumenisecae: quod si Principis severitas illos non tolleret , non esset resistere illorum proventu. De Gentis Religione. RAECAE Ecclesiae dogma amm plectuntur. Simulachra divo rum in templis non admittunt. Tabulas tamen divorum imaginibus inscriptas, in sacris aedibus frequentes habent. Has adorant, his dona offerunt, his ceram accendunt. Has etiam sacro fonte aspergunt, alioquin nullus iis est honos. Simulachra nostra nullam divinitatis vim habere asserunt, quod in templis dicentur perinde ut a statuariis emuntur. Privatis in aedibus statuas instar penatium colunt. Hae in obscurissima parte

376쪽

318 RasPva Ie Adomus ut plurimum, statuuntur. si quis domum vicini ingreditur,

primo omnium penates salutat, etiam cum no videat. Si scamnum

aut sella stet in proximo, subinde

frontem illidens in sellas ac crebro capite & corpore nutans , larem adorat. Sacrorum ac propha norum virorum in vestitu nulla diversitas. Nulli nec sacro , nec prophano interdicitur matrimonium. Caeterum si Ecclesiastici uxor e vita discedat,secundas nuptias repetere non licet. Quocirca

ex sacerdotibus lut vocant cu-iaribus, fiunt monachi : quibus

perpetua imperatur castitas. Sacra ossicia in templis materno idomate fiunt. Ex pane fermentato Eucharistiam consecrant, ac post consecrationem, lance capiti impositaper templum circumferunt, nec participare volentem prohibent. Novum acVetus Testamentum in templis legunt lingua vernacula tam incomposite , ut nec

377쪽

ui a tat i

M O .s COVIT Ic A. 369 ipse qui legit,intelligat. Dum illa leguntur, garrire, confabulari, ac obstrepere licet, in reliquo ossicio summam modestiam & sanctimoniam prae se ferunt. Orationem Dominicam decimus quisque haud novit. At Symbolu Apostolicum &Decalogum Moss nemo, aut admodum pauci. Aiunt enim ' rem tam arcanam & sacram in vulgus propalari non oportere; Decalogum etiam sanguide Christi antiquatum esse. Humaniores litteras omnino respuunt. Cognitionis vel Latinae, vel Graecae, vel Hebreae linguae penitus sunt igna. xi. Singulis annis quaterna celebrant jejunia : quae ab ipsis Di orum festis denominant. Primum cum Romano Quadragesimali jejunio exordium habet. Secundum Divi Petri I unium dicitur. Tertio dat nomen diva Maria. Quartum a Philippo nome capit. Ac sicutiRomani quadragesimam a die Mercurii auspicantur,ita illi

378쪽

a die Solis. Diebus Sabbathicam ne vescuntur. Hebdomis has esuriales secius praecedentibus, lacticiniis vivunt: vulgo appellant butyri jejunia. Hoc tempore mutuo sese invisunt vicin i, ac pacis osculis vicissim excipiunt in signum mutui amoris ac concordiae Christianae. Nam sub illis jejunii temporibus , frequentius quam alias 'sancrosanctam Coenam adeunt. Post septem dies ab incepto jejunio , crebro invisunt templa, aut domi sese continent, ac orationi plurimum vacanr. Nec illa septimana alio ullo cibo, quam oleribus vescuntur. Exacto septimanae

huius jejunio pristinam bibendi

intemperiem repetunt sunt enimbibones insignes.ὶ Strictebejunia

observant, nec ullius rei usum nisi olerum , ac salsamentorum tunc

temporis sibi indulgent. Die Mercurii ac Veneris quavis septimana jejunare solent.AEdes sacrae ligneis trabibus contexuntur, ac plerumque

379쪽

iia, que E media aede affirgit turris si 1 scandulis tecta. Foris adduntur ita sedi portuus. In cae miteriis fabri-u; cas aedificant ligneas, in quibus li-

brantur campanae, nunc singulae, is nunc binae , nunc ternae. Non et I omittenda . ut rara ita & ridicula

, gentis consuetudo. Defunctorumta et cadavera loculis condunt: ac ma-ib nui cadaveris codicillos indunt, horum summa est , defunctum

ii fuisse Russum , Rustorum fidem

ir: i amplexum , ac in eadem fide de is cessasse.Hae litterae divo Petro mit- i. tuntur. Lectis litteris mox lut illis. aiuntὶ admittitur,& ut syncerio-: ris fidei sectatori, beatior etiam ii sedes , quam Latinis Christianisia conceditur.Nos enim semi-Chri- ii stianos esse contendunt , sese au- i l tem synceros ac genuinos. Haeci , sunt indoctae Barbaries pueriliat. deliramenta. Plurima ibi exstru- i untur Benedictinorum Coenobia. ii His magni sunt agrorum reditus. i. Nam tertiam fundorum partem

, i Z s totius

380쪽

totius Imperii tenent Monachi. His per omnem 'itam esus carnium interdicitur. Alimenta sunt salsamenta, lac, & butyrum. Nec ex instituto Religionis recentest pisces edunt ; quaternis tamen illis , quae memoravimus, jejuniis, ne piscibus quidem vivunt.Caulibus ac cucumeribus sale conditis quae perennare facile efficiunt. in illis vidi us constat : Potus est his valde tenuis & dilutus , quotidie in templis rem divinam faciunt.

Sacrum officium antelucano adeunt, quod adventante iam die finitur. Circa nonam diei item illud celebrant. Dehinc prandetur; a prandio sacrum ossicium repetunt; nec non a coena. Prandentibus coenantibusve legitur Euangeliorum interpretatio. Quoties alicuius Monasterii Antistes concedit fato, Princeps Coenobii bona invadit,armenta,greges, supellectilem, aurum, argentum rapit.

Aut is , qui defuncto antistiti dignitate

SEARCH

MENU NAVIGATION