Guilielmi Blanci iunioris episcopi Grassensis, et Venciensis Virgo. Hoc est, De Virgine Antiochena ab. Ambrosio descripta liber. ..

발행: 1595년

분량: 43페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

uam fecit. Cui miles: Ne quaeso paueas, soror: si

ter huc veni saluare animam, non perder se. Serua me , ut ipsa serueris . Quasi adulter ingressus, si vis martyr egrediar. Vestimenta mutemus, conueniunt mihi tua,& mea tibi, sed utraque Christo. Tu au stis me verum militem faciet, mea te virginem. Bene tu vestieris, ego melius exuar, ut me persecutor agnoscat. Sume habitum, qui abscondat seminam: tradequi consecret martyrem . Induere chlamydem, quae occultet membra virginis, seruet pudorem. Sume pileum, quod tegat crines, abscondat ora. Solent erubescere, qui lupanar intrauerint. Sane cum egressa

senesis. fueris, ne respicias retro, memor uxoris Lot, quaen

turam suam, quia impudicos licet castis oculis respexit,amisit. Nec vereare ne quid pereat sacrificio. Ego pro te hostiam Deo reddo , tu pro me militem Christo : habes bonam militiam castitatis, quae stipendijs bes. 6. militat sempiternis: loricam iustitiae, quae spiritali munimine corpus includat: scutum fidei, quo vulnus repellas : galeam salutis. Ibi enim est praesidium nostrae .cpnar. salutis, ubi Christus. Quoniam mulieris caput Vir ,

virginis Christus . Et inter haec verba chlamydenia

cxuit. Suspectus tamen adhuc habitus & persecutoris,& adulteri. Virgo ceruicem , chlam Idem miles. offerre. Quae pompa illa, quae gratia , cum in lupanari de martyrio certarent Θ Addantur personae, miles, & virgo : hoc est, dissimiles inter se natura , sed Dei miseratione consimiles, ut compleatur oraculum astatas. tunc lupi,& agni simul pascentur. Ecce agna, & l . ' pus non solum pascuntur simul, sed etiam immolantur .

42쪽

33 /tur. Quid plura Mutato habitu evolat puella de laqueo , iam non suis alis, ut pote quae spiritalibus se- .rebatur:& quod nulla unquam viderunt secula egreditur de lupanari virgo, sed Christi. At illi qui videbant oculis, & non videbant corde, ceu raptores ad agnam , lupi fremere ad praedam . Vnus , qui erat immodestior, introivit. Sed ubi hausit oculis rei textum : Quid hoc, inquit, est Θ Puella ingressa est, vir videtur. Ecce non fabulosum illud, cerua pro virgi- Ouid.lib. V ne, sed quod verum est, miles ex virgine. At etiam Μς - φην audieram,& non credideram, quod aquam Christus in vina conuertit: iam mutare coepit S. sexus. Rec damus hinc, dum adhuc qui fuimus , sumus . Numquid&ipse mutatus sum, qui aliud cerno, quam credo Θ Ad lupanar veni, cerno vadimonium:&tamen mutatu si egrediar, pudicus exibo, qui adulter intra ni. Iudicio rei, quia debebatur tanto corona victori, damnatus init pro virgine , qui pro Virgine comae prehensus est. Ita de lupanari non solum virgo, sed etiam martyres exierunt. fertur puella ad locum supplicijicucurrisse, certasse ambox de nece , cum ille diceret : Ego sum ius hoccidi , re absoluit sententiaci, quando me tenuit. At illa clamaret: non ego te moratis vadem elegi, sed praedem pudoris optauia Si pii, dor quaeritur, manet nexus : si sanguis exposcitur,fideiussorem non desidero, habeo unde dissoluam. In me lata est ista sententia, quae pro me lata est. Ce te si pecuniae te fideiussorem dedissem, & absente me iudex tuum censum foeneratori adiudicasset, eaderita me sententia conuenires, meo patrimonio soluere

43쪽

3 tuos nexus. Si recularem, quis me indignam morte censeretὸ Quanto maior est capitis huius usura Moriar innocens, ne moriar nocens. Nihil hic medium est : hodie aut rea ero tui sanguinis, aut martyr mei. Si cito redij; quis me audet excluder Si moram feci, quis audet absoluere Θ Plus legibus debeo: rea non solum fugae meae, sed etiam caedis alienae. Sufficiunt membra morti, quae non susticiebant iniuriar.

67 --: in virgine vulneri locus, qui non erat contum

liae. Ego opprobrium declinaui , non martyrium tibi cessi. Vestem, non professionem mutaui. Quod si mihi praeripis mortem , non redemisti me, sed circumuenisti. Caue quaeso ne contenda S, caue ne contradicere audeas . Noli eripere beneficium, quod dedisti. Dum mihi hanc sententiam negas, illam restituis superiorem . Sententia enim sententia superiore mutatur. Si posterior me non tenet, tenet superior. Posis mus uterque satisfacere sententiae, si me prius patiaris occidi. In te non habent aliam , quam exemceant poenam, in Virgine obnoxius pudor est. Itaque gloriosior eris, si videaris de adultera martyrem feci Lse, quam de martyre adulicram reddidis . Uuid e pectatis Θ Duo contenderunt, & ambo vicerunt: nec

diuisa est corona, sed addita. Ita sancti martyres inuicem sibi beneficia conferentes, altera principium martyrio dedit, alter effectum .

SEARCH

MENU NAVIGATION