Onuphrii Panuini. Veronensis Augustiniani Reipublicae. Romanae commentariorum libri. tres recogniti, & indicibus aucti. Accesserunt in hac editione Sex. Iulii. Frontini Commentarii. De aquaeductibus et. coloniis itemque alia veterum scriptorum, .. Or

발행: 1588년

분량: 86페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

21 ORIGO

catoris Faustuli coperto, qui sibi avus, quae matersu isset, quidue de ea factum esset; cum armatis pastoribus Albam protinus perrexisse, intersectoque

Amulio, Numitorem auum in regnum restitutum, Romulum aute a virium magnitudine appellitum: nam Graeca lingua μμὴν virtutem dici certum est Alterum vero Remum dictum, videlicet a tarditate:quippe talis naturae homines ab antiquis Remores dicti. Io

Igitur actis, quae supra diximus, re diuina facta, in loco qui nunc Lupercal dicitur, ludibundi dis.

currerant, pellibus hostiarum occursantes quosque sibimet verberantes: utque sollemne sacrificium sibi, posterisque id esset, sanxerunt, separatimque suos appellauerunt, Remus Fabios, Romulus Quintilios: quorum utrumque nomen etiamnum in sacris manet At vero lib. I r. Pontificalium proditur, mi s ab Amulio, qui Remum pecorum pastorem attraherent: cum non auderent ei vim anserre , oportunum tempus sibi ad insidiandum na λψctos,qiiod tum Romulus aberat, genus lusus sitinu-Iasse, quinam eorum, manibus post terga ligatis, lapidem quo lana pensitari solebat mordicus sublatum,quam longissime perferret Tum Remum fiducia virium in Aventinum usque se perlaturum spopondisse: Dein postquam vinciri se passus est, Albam abstractum. Quod postquam Romulus coperisset,coacta pastoram manu, eaque in centenos

nomines distributa, perticas manipulis foeni varie formatis in summo iunctas,dedisse: quo facilius eo signo suu in quisque ducem sequeretur. Vnde institutum ut postea milites qui eiusdem signi essenti

22쪽

GENTIS ROMANAE.

Manipulares dicerentur. Itaque ab eo oppresso Amulio, fratrem vinculis liberatum, auum regno restitutum. Cum igitur inter se Romulus & Remus de condenda urbe tractarent, in qua ipsi pariter regnarent, Romulusque locum,qui sibi idoneus videretur, in monte Palatino designaret, Romamque appellari vellet Contraque item Remus in alio colle,qui aberat a Palatio milibus quinque , eundemque locum ex tuo nomine Remuriam appella-7 ret, neque ea inter eos finiretur contentio;atio Numitore arbitro adscito , placuit disceptatores eius controuersiae immortales Deos sumere, ita ut viri eorum priori secunda auspicia obuenissent, urbem

conderet eainque ex suo nomine nuncuparet, atque in ea regni summam teneret. Cumque auspicaretur Romulus in Palatio, Remus in Aventino, sex vultures pariter volantes,asinistra Remo prius visos: tumque ab eo missos qui Romulo nunciarent,sibi iam data auspicia, quibus condere urbem iuberetur : Itaque maturaret ad se venire. Cumque ad eum Romulus venisset, quaesissetque quaenam

illa auspicia fuissent,dixissetque ille, sibi auspicanti sex vulturios simul apparuitse. At ego,inquit Ro mulus, iam tibi duodecim demonstrabo: Ac repente duodecim vultures apparuisse subsecuto caeli fulgore pariter tonitruque. Tum Romulus, Quid, inquit, Reme affirmas priora, cum praesentia intueraris' Remus postquam intellexit sese regno fraudatum: Multa, inquit, in hac urbe temere spera- 3o ta atque praesumta, felicissime prouentura sunt. At vero Licinius Macer lib. i. docet contentionis illius

perniciosum exitum fuisse, namque ibidem obsi-- - e iii

23쪽

stentes Remum & Faustulum intersectos. Contra Egnatius lib. I. In ea contentione non modo Remum non esse occisum, sed etiam ulterius a Romulo vixisse tradit. Sed horum omnium opinionibus diuersis repugnat nostrae memoriae proclamans historia Liuiana, quae testatur quod auspicato Romulus ex suo nomine Romam vocavit: cumque muniret moenibus, edixit, ne quis vallum transtiliret:quod Remus irridens transsiliuit,&a Celere Ceturione rutro, vel rastro sertur occisus. Romulus ioasylam conuenis cet.

mili

24쪽

SEXTI IVLII FRON

TINI VIRI CONSULARIS

DEA QI AEDUCTIBUS

IIs E PRIMUS. V M omnis res ab Imperatore delegata intentiorem exigat curam, & me seu naturalis solicitudo, leti fides sedula nisad diligentiam modo, verum ad amore quoque commissae instigent,sitque mihi nunc ab Nerua Augusto, nescio diligentiore an amantiore Reipub. Imperatore,aquarum iniunctuossicium,tum ad usum, tum ad salubritatem, atque etiam ad securitatem urbis pertinens, administratu per principes semper ciuitatis nostrae viros, primudio a potissimum existimo, sicut in caeteris negociis institueram,nosse quod suscepi. Neque enim ullum omnis actus certius fundamentum crediderim,qui quae facienda quaeque vitanda sint posse decernere. Nam quid viro tam indecorum & intolerabile, quam delegatu ossicium ex adiutorum agere praeceptis quod fieri necesse est,quoties imperitia praecessit eius cui decernitur usus quorum etsi neces2 riae partes sunt, tamen ad ministerium ut manus quaedam & instrumentu agentis esse debent3 Quapropter ea quae ad uniuersam rem pertinentia contrahere potui,more iam per multa mihi ossicia seruato,in ordinem & velut in corpus deducta in hune Commentarium contuli, quem pro sermula admia 3Ο

25쪽

16 IVLII FRONTINI DE

nistrationis respicere possem. In aliis autem libris, quos post experimenta & usum composui, antecedentium resachain, in hoc vero & insequentium, cuius fortasse pertinebit & ad successorem utilitas. Sed cum inter initia administrationis meae scriptus sit, in primis ad meam institutionem regulamque proficiet. Ac ne quid ad totius rei pertinens noti- iotiam praetermisisse videar, nomina primu aquaria, quae in urbem Romam influunt, ponam, tum per quos quaeque earum,& quibus Cosulibus, & quoto post urbem conditam anno perductae sint deinde quibus ex locis & a quoto miliario duci coepissent,quantum subterraneo rivo,quantum substructione, quantum opere arcuato: post, altitudinem cuiusque,moduloruque rationem,& ab illis erogationes, quantum extra urbe, quantum intra,quisque

modus,cuique regioni pro suo modulo unaquaeq; aquarii seruiat,quot castella publica priuataq; sint, iodi ex his quantu publicis operibus,quantu muneribus ita enim cultiores appellat quantum lacubus, quantii nomine Caesaris,quantu priuatoru usui beneficio principis detur,quod ius tuendar u sit earu, qua cotumaces assiciantur poena,ex lege , senatusconsultis,& mandatis principum irrogata. An urbe condita per annos CCCCxLI. contenti

fuerunt Romani usu aquarum, quas aut ex Tiberi,aut ex puteis,aut ex fontibus hauriebant. Fontium memoria cu sanctitate adhuc extat,&colitur. Salubritate enim aegris corporibus afferre credu-tur,sicut C Amaranus Apollinaris meminit. Nunc

autem in urbem influunt aquae Appia, Anio Vetus,

Ilartia,Tepula Iulia, Virgo, Alsietina, quae eadem

26쪽

AQUAEDUCTIBUS ROM.

vocatur Augusta,Claudia, Anio nouus Appia, M. Valerio Maximo, P. Decio Murena coss. anno xx. post initium Samnitici belli inducta est ab Appio Claudio Crasso Censore,cui post-ca Caeco fuit cognome,qui & via Appiam a porta

Capena usque ad urbem Capuam munienda cura-

δ' uit. Collega habuit C. Fabiu, cui ob inquisitas eius

aquae venas Venocis cognomen datum est. Sed is quia intra annii & lex mentes deceptus a collega ta- quam idem facturo, abdicauit se a censura,nomen aquae ad Appii tantu honorem pertinuit, qui multis tergiversationibus extraxisse censura traditur, donec & via dc huius aquaeductum consummaret.

Concipitur Appia in agro Lucullano via Praenestina, inter miliariu vi. & v iii. diuerticulo sinistrorsus passuu DCCL xxx. Ductus eius habet longitudinem a capite usq; ad Salinas qui locus est ad porta

Trigemina) passuu undecimmilium centum non1-ginta: subterraneo riuo passuu undeci iliu centum triginta:lubstructione & supra terra opere a δ' cuato proxime ad porta Capena passuum Lx. Iungitur ei ad Anionem vetere in confinio hortorum Torquatianoru Alsietinae Augustae ramus ab miliario ' in supplementum eius addito cognometo decem gemellorum. Hic via Praenestina ad mili rium sextu diuerticulo snistrorsus passuu DCCCCLXXX. proxime viam Collatiam accipit 'i'tem,cuius dictus usque ad gemellos efficit riuo subterraneo passuu vi. milia CCCL xxx. Incipit distribu Vetus Anio vico Publicii ad porta Trigemina, qui lo-3o cus Salinae appellatur. Post annos x L. quam Appia perducta est,anno ab urbe codita CCCCLxxx IX. M

27쪽

,s IVLII FRONTINI DE

CuriusDentatus,qui censura cu LPapyrioCursore gessit, Anionis,qui nunc dicitur Vetus, aquam perducendam in Urbem ex manubiis de Pyrrho captivcurauit,Spurio Garbitio L. Papyrio c o s s. Ite post biennium deinde actum est in Senatu de consummando eius aquae opere. Daque post annum nonum Minutius practor edidit edictum. Tum ex natusconsulto D uumviri aquae perducendae creari Curius & Fulvius Flaccus locauerant. Curius intra quintum diem quam erat Duumvir creatus de- Jφceuit, gloria perductae pertinuit ad Fulvium. Conacipitur Anio vetus supra Tibur xx. miliario extra portam Raranam,ubi partim in Tiburtinum distri huitur usum. Ductus eius habet longitudinem, ita

exigete libramento, passuum x L i I. milium: ex eo riuus est subterraneus passuum XL I I i. mili uccxcvit.

Substructio supra terra passuum D cc 1 I. V igesimo- primo anno post annos cyxv I r .id est anno ab urbe condita Dcui I 1. Servio Sulpitio Galba & L. Aurelio Cotta eos s. cum Appiae Anionisque ductus δ' vetustate quassati priuatorum etiam fraudibus interciperentur,datum etha Senatu negocium M. Titio , qui tum praetor inter ciues N peregrinos ius dicebat, eorrem ductuum reficiendorum & vindicandorum. si quoniam incrementum Vrbis exigere videbatur ampliorem modum aquae eidem mandatim a Senatu est, utὸuraret quatenus alias aquas posset,in urberri perduceret,& ampliores ductusfaceret.Reipubl. causa tertio miliario opera δε-brorum duxit, cui ab auctore Martiae nomen est.

L simus a d Fenestellam in haec opera Marco decretum testertium I 1 i i & octingenta, sed quo-

28쪽

AQUAE DUCTIBUS ROM. et

niam ad consummandum negocium non sufficie bat, statuit Senatus Praeturam in alterum annum

prorogari. Eodem tempore Decemviri dum aliis ex causis libros Sibyllinos inspiciunt, inuenisse dicuntur non esse aquam Martiam, sed Anienem de hoc enim constantius traditur in Capitolium perducendam , deque ea re in Senata a Lepidio pro collega verba faciente,actum Appio Claudio , Caecilio coss. eandemque pol annum tertium aio L. Lentulo retractatam , C. Laelio, in Seruilio coss. sed utroque tempore vicisse gratiam Marci Titij, atque ita esse in Capitolium aquam perductam. Concipitur Martia, via Valeria ad miliariuxxxii I. diuerticulo euntibus ab urbe Roma dextro rius milium passuum trium villa Subiacensi, atque sub Nerone principe primum strata ad miliarium trigesimumoctauum sinistrorsus intra spa-cium passuum ducentoru finita sitbstructionibus pene itatim stagnino colore praeuiridi. Ductureius habet longitudinem a capite ad urbem passuuL x milium D C C x & semis, rivo subterraneo passuum LI HI milium CCL xvii s emis,opere supra terram passuum vir milium CCCC x Liti. Eo longius

ab urbe pluribus locis priuatis & publicis & D vallis opere arcuato passitum CCCCLxIH. Propius v

bem a septimo miliario substructione passuum

CL xxxv III. Reliquo opere arcuato passuum VI.

milium CCCCL xx. Cn. Servilius Caepio & L. Cassus, Longinus qui Rauilla appellatus est, Censores, anno post urbe conditam DCxxvii. M. Plautio Hipsapone , Ful. Flacco Consulibus, aquam quae vocatur Tepula, ex agro Lucullano , quem quidam

29쪽

3o IVLII FRONTINI DE

Tusculanum credunt, Roma & in Capitolium a ducendam curauerunt.Tepula concipitur via Latina ad x I . miliarium diuerticulo cuntibus ab Roma

dextrorsus milium passuum duum, inde riuo suo in urbem perducebatur, Iuliae post mixta: Nam Agrippa aedilis post primum consulatu Imperatore Caesare Augusto,M.Lelio Volcatio coss. anno post urbe conditam DCCxix. ad miliarium ab urbe xi I. via Latina euntibus ab Roma dextrorsus miliu i opassuum xi I .alteriusque proprias vires collegit, &Tepulae riuum intercepit, acquisitaeque ab inuentore nomen Iuliae est datum,ita tamen diuisa erogatione , ut maneret Tepulae appellatio. Duchus Iuliae esticit longitudine passuum xv.militi ccccxx VI. Opere supra terra passuum v I I militi ex eo in proximis vrois locis a vii. miliario substructione

passuum D xxv III. reliquo opere arcuato passuum Vi. milium cccc Lxx I I . Praeter caput Iuliae transfluit aqua quae vocatur Crabra. Hac Agrippa emisit,seu quia usum improbauerat, seu quia I uscula-ronis possessoribus relinquendam credebat. Ea namque est quam omnes villae tractus eius per vicem in dies modulosque certos dispensatam accipiunt, sed non eadem moderatione. Aquarii nostri parte maximam eius semper in supplemetum Iuliae vindicauerunt,nec ut Iuliam augerent, quam hauriebant largiendo compendii sui gratia. Exclusa ergo est Crabra , & tota iussu Imperatoris reddita Tuscculanis, qui nunc forsitan non sine admiratione ea sumunt,ignari cuius causa insolitam abundantiam habeant. Iulia autem,reuocatis derivationibus per

quo subripiebatur,modum suum quamuis notabi-

30쪽

li siccitate seruauit. Eodem anno Agrippa ductus Appiae, Anienis,Martiae,paene delapsos restituit,& singulari cura cum compluribus salientibus aquis instruxit urbem. Idem cum iam tertium consul fuisset, C. Sentio, Sp. Lucretio c o s s. post annum xiii. quam Iuliam deduxerat, Virginem in agro quoque Lucullano collectam Romam perduxit. Dies, quo primum in urbem responderit, v. iduum Iunii inueniturVirgo appellata,quod quaerentibus aquam militibus, puella virguncula quas. dam venas monstrauit,quas secuti qui foderant,ingentem aquae modum inuenerunt. Aedicula sonti apposita,hanc virginem pictura ostendit. Concipitur ergo via Collatina ad miliarium octauum palustribus locis,Signino circuniecto continendarum scaturiginum causa. Adiuuatus ex compluribus aliis acquisitionibus, venit per longitudinem passuum xiiii. milium c v. ex eo riuo subterraneo. 2o passuum undecimmiliti DCCc Lxv. supra terram per passus M. ccx L : ex eo substructione:riuorum locis compluribus passuum DxL: opere arcuato passuum Dcc. acquisitionum ductus rivi subterranei efficiunt passus M. cccc v. Quae ratio mouerit Augustum prouidentissimum principem producendi Alsietinam aquam, quae vocatur Augusta, non satis perspicio , nullius gratiae, imo S parum salubrem,& nusqua in usus populi fluentem, nisi forte cum opus Naumachiae aggrederetur,ne quid salubrioribus aquis detraheret , hanc proprio opere perduxit:& quod Naumachiae coeperat superesis e , hortis ibbiacentibus & priuatorum usibus ad irrigandum concessit O

SEARCH

MENU NAVIGATION