장음표시 사용
12쪽
Dublic alterum de auctoritate Episcopali,ad R. in Christo Patrem D. P. Manare Priorem i. Marchianensem, EpisTOLA DEDICATORIA.o N E RAM NE SCIus,
R. P. cum de rebus magnis & plerisque hoc tempore odiosis scripturus essem, fore ut hic noster labor in multoruini reprehensiones incurreret. Quibusda&ijs quidem suo iudicio sapietibus, ac meo non valde stultis existimantibus haud esse tutum rebus Belgicis nondum pacatis &compositis de his vel verbum vilii facere. Nonnullis totum hoc quod ago vituperantibus, qui se perstringi putabunt, vel quod contrariam sententiam in Republica aliquando tenuerint, vel quia parum adhuc recte assiciantur, quamuis perbelle simul ent. Erunt etiam plerique quibus
nihil unquam placebit,nisi quod ex ipsorum ossicina prodierit, qui veluti parum aequi cessires,inique de alienis lucubrationibus
13쪽
nibus iudicabunt. Non nemo fortassis erit qui conqueretur, me ista tum demum in lucem edere cum rectius supprimi potuerunt, ut quae nimis iam sero prodeunt, cum initio potius horum tumultuum edenda forent . Displicebit quoque alijs quod non omnia quae ad Regiam & Episcopalem dignitatem spectant sim complexus hoc sermone, sed tantum qusdam certa capita, eaque a me fatis ieiune & tenuiter pertractata. Postremo aliquos futuros suspicor,quian hoc opere desiderabunt illud quod Graeci vocant το ε au nos artis decorum interpretari possumus, eo quod tibi a multis annis in monasterio tuo non modo Prioris sed omnibus muneribus perfucto, & plurimorum iam votis atque etiam certa spe in Abbatem expetito, ea potius quae ad Reipub.& Ecclesiae disciplinam stabiliendam pertinent,
quam quae rem Monasticam concernunt,
dedicauerim. Quibus ut omnibus satisfaciam, & maxime timidiusculis illis, noujpoliticorum quorumdam atque eorum qui parum ab Atheismo abesse videntur esse ingenium nihil ut constanter,nihil libere dicere scribereue audeant, ne sortes
14쪽
res aliterquam speretur eueniat, non possint in eodem loco atque auctoritatis sera duconustere. In quos ego quoniam&in
omni Republica abundant , &videntur mihi cuncta tepidis suis consilijs nisi mature prospiciatur euersuri, quamuis alioqui satis patiens in aliorum viiijs tolerandis sim qui meorum obliuisci nec possum nec debeo,tamen cum de illorum ignauia cogito iure& merito excandesco. Quid enim si nullus csset qui in his turbis veri. ratem auderet proloqui, nonne Resipub.& religio summum in discrimen coniicerentur, & eiectis bodis mali & ex infimae plebis iace vilissimi quique homuciones late ut antea dominarentur' Est enim Magistratibus, diuitibus, ac potentibus semper ab hac peste egentium ac infimorum hominum timendum, qui nihil aliud qua
rerum publicarii ruinas & euersiones moliuntur, ut ipsi ex alioru spolijs ac miserijs ditescat. Quo fit ut optimos quosque tam Magistratus quam ciues in odiu vulgi rapiant, illorum bonis ac fortunis insidientur, eorum famam & existit nationem vellicent, ut sibi viam tacite sternant ad dese-
ctionem. Quod si opulcnti ac ditiores isti
15쪽
auctoritatem suorum Regum ac Magistratuum , per quos singuli suis ossicijs ac
limitibus continentur, concordibus animis ac coniunctis viribus non defendant,
Rectoribus populi prius sublatis, in horudomus mox inuolabunt, illosque spoli bunt ac depraedabuntur, quod olim An baptistas in Germania fecisse,initio huius operis doceo . Nec me fugit veteres esse cautiones & formulas istorum politicorum, tempori cedendum esse, tempori seruiendum, utendum nonnunquam soro,
tantum unicuique laboradum in Repub. quantum nauare&efficere possit , quia ' si ustra laborare, & laborando nihil nisi odium qu si ere,extremae dementiae est. At scio etiam aliorum & sapietiorum & meliorum consilium esse, ciuitate in duas partes seu factiones diuisa, medium nulluesse oportere, si maior pars ut fere fit m liorem vincat, meliori tamen adhaerenduesse, sententiam & in Senatu & apud plebem sortiter dicendam,consilium bonum di salutare Rei publicae promendum,quod si minus succedat quam velis, magna tibi tamen consolatio erit, qualiscunque res euentus futurus sit, te grauiter recteque
16쪽
sensisse. Nec ex eventu sed re ipsa consilia ponderandum esse. Quae nisi praeceptas quamur, nolo equidem ominari, sed ide . fortassis nobis continget, quod quibusdahuius mundi sapientibus, si verum est quod inter fabulas reserri solet qui cum
ex qua nescio diuinatione, aut rerum sit turarum praenotione praevidissent, futuram breui talem pluuiam , qua quicumq; essent aspersi, protinus in amentiam conuerterentur, defoderunt sibi cauernas, &Ioca quedam subterranea, in quibus talis per delitescerent, quoad illa aqua pluuialis tota decidisset,rati fore ut redeuntes in liberum aerem, sua sapientia eos qui remanserant regerent & gubernarent. Sed secus accidit quam putarunt. Nam cum multo plures essent hac aqua stultitiae co-
pluti quam qui in terrs sinus se recepisiet,
stultorumque adeo maior accreuisset numerus quam sapientum, quos siquis aut legibus subijcere, aut consilio moderari& frenare se posse putet, nihilo plus agat, quam si det operam ut cum ratione insaniat,coacti sunt isti videlicet qui se lapicntiae partibus & munere egregie functos fuisse existimabant, propter nimiam paucitatem
17쪽
citatem stram, postquam e terrae latibulis exijssent, huic tantae multitudini stultorusubesse,& obteperare. Atque hoc demum sapienti si dijs placet taciturnitate sua, qua alios huius rei non prs monuerint, consequuti sunt,ut cum natura liberi & domini stultorum prudentiores esse dcberent, ipsi nomodo stultorum, sed vilissimorum 'mancipiorum serui fierentὸ Quanto melius Consiliarius quidam huius ciuitatis doctissimus, quem ego multis nominibus
amo, sed eo maxime quod & Abbati meo
Arnoldo Ganto is defuncto charissimus extitit, & meliores in Republ. partes sem- per tutatus est, in illa sua elegantissima oratione, quam vehementi impetu & forti ssimis lateribus in hoc codem Collegio quo ego ista meditabar, & fere eodem te- 'pore pronunciauit, Papinianustium hominem Iurisco sultissimum,sed ethnicum, contra Aurelianensem quendam suspectet aut nullius potius fidei scriptot em defen- dit quod Antonini Caracallar teporibus, qui interfecto fratre suo Geta huic madauerat ut & in Senatu & apud populit hoc facinus dilueret, nihil nec cunctatus nec dissimulans, verissima voce alesponderit,
18쪽
Dedicatoria. cnon ta facile parricidium excusari posse, quam fieri , eiusque atrox & nefarium factum liberrime reprehendit. Cui quod Thomam Morum nostrum quasi socium. adiunxerit,qui ingenue Regis sui turpitudinem probare noluit, sed eam omnino est detestatus, conuenienter & apposite fecit. Nam & similis utrique odij causa erat, illi parricidij,huic adulterij & pellicatus non excusati, & uterque propter constantem veritatis professionem securi percussus fuit. Quorum si vel alteruter suo Principi adflandiri, aut veritatem saltem tacere voluisset, beatam & foeticem vitam v' ue ad extremunt spiritu m duxisset. Sed his longe nimirum prius & antiquius fuit nil coscire sibi, quam possidere millia auri deargenti. Quare si Sapientis scite& egregie dicta vera sint, meliorem esse ho- L i .minem qui abscondit 'ultitiam suam, quam qui abscondit sapientiam suam, & ερρι,
tempus esse tacendi, tempus loquendi,nec ullo tempore magis loquedum est, quam cum nostra taciturnitate Re publica aut
Religio Christiana periclitetur, quod ex hoc contemptu Regum & Episcoporti facillime fiet, &si illius yulneris peratiqui,
19쪽
contra quod in his libris disputanaus, &
quod sanare omnibus modis contendimus, materia adhuc peccans multis in lo- .cis maneat, in alijs autem plerisque non tam fbrtassis sanata plaga, quam cicatrice obducta sit, ut propterea metuere possimus ne recrudescat denuo vulnus, & fiat posterior error peior priore : siue horum hominum iudicio tutum fuerit, siue minime tutum, praedicandam omnino veritatem censeo. Patrum nostrorum vel potius proauoru memoria sic enim a quibusdam accepimus cum in ciuili dissensione&perturbatissimo Reipublicς Gallicans statu, Ioanni Gerson Cancellario Parisiensi,&Nicolao a Clemangis doctissimis& absolutissimis Theologis, a quibusdam
dictum esset ne se immiscerent rebus Regni, sed tacerent & dissimularent. Nicolaus ut erat seruen ii ingenio praeditus sicuti eius scripta multa declarant,quae nisi in haereticorum aduncas manus incidissent, in ἡaliquo pretio nunc esse possent dissimulare, inquit, ct tacere, quid cst aliud quam peccare, Deum offendere,& hypocritam agere ξLicet igitur isti Politici qui norunt bene ut alui uti foro &oni tepore vivere,
20쪽
quique se in omnes partes & colores tamquam Polypi obvertunt, & hoc tantum accommodando se omnium ingenijs agere videntur, populo ut placeant quas fecerunt fabulas, indignentur & succenseant, ego tamen verbi Dei prscones in domino hortor, ut cum p ropheta exaltet quasi tubam voces suas, & quae sunt populo salutaria, siue illis frata, siue iniucunda fu tura
sint, annuncient.Melius enim secundum August.tumor capitis dolet,dum curatur, 33. -a. qua cum ei parcitur,&non sanatur. & ali
bi , Crudelis est. medicus qui exaudit hominem, & parcit vulneri ac putredini. Qua sane in re grauiter a nonnullis postremis his tumultibus peccatum est, dum alij manus hostibus Regis & religionis vltro dederunt, alij fugerunt nec9gerentur veritatem cum periculo vitae aut fortunarum suarum confiteri. Alij ambigue admodum & inuolute ne cuius ipsi essent sententiae deprehenderetur interrogantibus responderunt,quidam se domi suae absconderunt, dum eos alij de rebus dubijs vellent consulere. Tanta est mortaliu hominum infirmitas,ut etiam stellae de coelo