장음표시 사용
271쪽
cillo Oium CZum is abitum fuisse combusta, nam exemplar unum alio transmiseram ) sed Dei prouidentia reseruata sunt, inuenerunt. Statim
igitur ut cum ista scholastica supellcctile
mea in arcem redijssem, cu singulas chartas perlustrasset, & illas quae ipsi com mo-dae videbantur ab alijs separasset , postea me seorsim adhibitum percontatus est serio an Illustrissimus D. Cameracensis vel di iam alius de familia sua me incitas- hanc prouinciam.obcundam. Ego vero constanter id quod reserat pernegans, atqui, inquit, nisi mihi hoc fassus fueris ascendes cubiculum superius. Sum inquam iam in tua potestate , scd nec tibilisc profectio mea nec argumenta ista de pace displicere debent, quia etsi tuum&aliorum sit arma in manus sumere,nostrumtamen est de iustitia belli vobis suggerere. Vos ergo,inquit,sacerdotes quare non ipsi bellum geritisὸ Quia inqua nostra arma non sunt carnalia, sed spiritualia, ieiunia scilicet, preces & vigilis. Exhibuit postea mihi sua manu scriptum quoddam Apo- phlegma alicuius ducis belli Graeci sed ethnici,qui rogatus de pace facieda, Pace inquit, volunt ut in otio vivat; sed pacem
272쪽
volumus in qua nihil sit insidiarum,quas
duas scietias posuerat ex trasuerso in modii crucis S. Andres X. Deinde cum verba qu da apud illii fecissem de humanitate &clementia Regis, eumque magis incitare voluissem ad pacem , animaduerti ipsum valde animo pungi,Nam statim altum suspirium ducens,O,inquit, noster Rexlbed dissidentia venis illum a sanis consilijs abduxit. Vocato itaoue ad se milite iussit ut
referret mecum reliquas chartas praeter illas quas ceperat, meq; in cubiculuquod-da in domo unius militis deduceret. Quo mox ut essem ingressus, venit ad me alius quidam miles veteranus, exacturus iuramentu super pectus sacerdotij me ibi malarum captiuum suum, neque soras egres' surum &caetera huiusmodi. Cui ego,vide quid agas amice, acerdos su m,non licet tibi violen tas in me manus inijcere,vel me hic captiuum detinere, nec potes ignor re quid tibi ex eo immineat periculi. Sed neque ut arbitror D. d Incy me hic captiuum detinere cogitat, quamuis contentussim ad tempus eius volutatem expectare. Quo audito magis mutus quam piscis euanuit. Post alteram semihorula vocatus sum
273쪽
colloquium Auctoris sum iterum ad D. d'Incy , in cubiculum quoddam in serius ubi cepit de integro a me sciscitari, an illustrissimus D, vel quis alius me instigasset ad hoc opus. At ego ut alea pernegaui. Biduo post misit ad me quendam cum vita Caluini ex Gallico in Anglicum sermonem a quoda iuuene nobili qui apud me Cameraci habitauerat
conuersa, quam cupiebat a me in Latinii transferri, quod & laci. Interea ventitabat ad me in carcerem duo leuis armaturae equites quos voluit a me ali quamuis captiuo, & qui vix mihi ipsi aledo suffcere, cum nemo meorum familiarium aut amicorum me adire potuit aut inuisere. Capitulum lainen nostrum D. Gaugericidiligentissime sere singulis diebus agebat apud ipsum de dimissione mea. Cui priuilegia sua alleganti egre concessum fuit ut post decem dies quibus eram in arce conclusus migrarem in carceres capituli nostri. Paulo vero antequam destenderem venit ad me vesperi bene sero D. d Incycum quodam nobili Franco,interr 3aturus adhuc quo auctore hanc prosectione sui epissem, cui cum ego responderem vi
s spe antea, nullius id costilio id mihi prius
274쪽
in mentem venisse. At quomodo, inquit, tu homo priuatus putabas per te hoc co-
fici potui Cui cum ego modum ostendisse in positum in quibusdam R. Abba. tibus, nobilis ille Francus addidit, Pacem inter Carolum minium & Regem Fran-ciς olim per quendam minori tam qui se pacificatorem interposuit fuisse compositam. Sed quomodo,inquit,fieri pax poterii ZCui ego, mittantur inquam legati Valen cenas,& videbitis rem esse facillimam. Urgentibus illis nihil csse dissicilius post tot ab eis patrata facinora, rc spondi opinione quidem eorum ita videri posse, dreipsa secus esse. Nam sicut duo homines priuati dum inimicitias exercent quamdiu inter se mutuo non colloquatur putant fore odium sempiternum , at via semel sibi inuicem locuti fuerint, pax videtur inter eos ex media parte eine consecta, ita erit inier vos na ipsi no sunt alienia pace. Quomodo, inquit, hoc nosti Pquia cum Concilium intrarem vidi inquam omnes sublatis oculis & manibus incar-lum nihil aliud a Deo magis petere ac optare,quam quod eis fuit a me significatum. Sed quibus, inquit, siet conditionibu
275쪽
c olloquium Auctorisbus p Nescio inquam, sed sine dubio fiet si vultis. Ergo inquiebat necesse est te habere aliquid speciale in mandatis cum taasseueranter loquaris. No habeo inquam, sed haec loquor ex bona confidentia. At, inquit D. SIncy, nam multa ex superioribus altera me petierat, cum alij qui minora peccauerant nominauit autem senum ex proceribus huius Patriae qui capitis supplicio affectus fuerat non potu- .erunt esse securi, quomodo nos esse possumusZQuid inquam alij vel quantum peccarint nescio . Sed si ab illis peccatum es longe grauius initio peccarunt quam vos. Nam illorum plerique multis & magnis allege beneficijs acceptis cum facile impedire possent fractores imaginum, & alia quae tam in Deum quam in Regem seditiosi quidam perpetrabant,non restiterutri At vos initio arma se mi sistis quasi iusto
furore contra violentiam quorundam
militum perciti. Quae vero sequuta sunt ex illo uno absurdo dato facile est videre. Sed quicquid sit, Rex ipse Pater est no ty rannus, & vel natura ipsa propesus ad cle mentiam. Sed quibus, inquit, conditionibus faceres tu pacem/Nescio inquam,
276쪽
non est enim mei professionis ad illa tam
particularia descendere, sed tantum in ge-' nere persuadere esse faciendam. Cum autem me adhuc semel atq; iterum ursissent quomodo ego si penes me ellet pace facere, pecunia inquam redimerem. His dictis recesserui ambo. Ego autem decimo die a meis deductus su ad carceres capituli, ubi cum per triduum mansissem,saeta est mihi
nonici sub cautione essem, quoad aliter definitum esset, quid de me fieret. Quinto igitur post die cum illum ad ijssent,inuenerunt hominem primo ingressu satis dissicilem: at postea malle se dixit absentiam
meam a ciuitate Cameracensi, quam praesentiam: Nam si hic,inquit,hqreat,erit pestis totius ciuitatis. Illi autem,quoniam in eos non peccassem, dixerunt se non posse me dimittere.Ego igitur, inquit, mittam ad eum unum ex meis satellitibus qui ipsum cogat abire. Multa quide & alia inter nos acta sunt, sed haec fere sunt praecipua quae videbanturalicuius esse momen- quia nonnulli aliquando calumniati sunt quasi nimis a me temere aut imprudenter gesta liberum erit cuique iudi
277쪽
cosis, Aureum P.d Ino care ut libet, sed ego si ex imprudelia pes caui,in eo solum peccaui,quod ut quidam mihi olim perfamiliaris, nunc autem ne- εscio quo malo genio suo aliarum parthim isectator, petetibus causam deletionis metin arce facete & lepide referre solebat: Me mihi ipsi illam captiuitatem accersivisse, quia cuidam vulpeculae, vel ut verius dicam annosae & inueteratae in malitia vulpi consessus essem peccata mea. De reliquo siue benefactum sit,sive male diuino iudicio permitto. Ego enim non sum mihi conscius me quicqua aliud quaesiuisse p*ter publicum bonum, & Ecclesiς Cameracesis,ac honestissimorum ciuium, etiam cum vitae propris periculo &fortunarum mearum dispendio salutem.
278쪽
Est Colloquium imid plurimae confidentie, α quod ab omnibus legatur,dignisiimum.I ta testor Petrus Olpin Duacenm,Sacre Theol gia: Doctor.