Novum, perutile, et perspicuum universae theologiae moralis compendium d. Gabrielis Mariae de Valenzuela origine Cordubensis clerici regulari S. Pauli Barnabitarum ... Pars prima tertia “Novum, perutile, et perspicuum universae theologiae moralis com

발행: 1731년

분량: 395페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

3 o mers Theologiρ Moribatissa , & Custodes Clausurae , quae Censuram incurrunt , etiam si negative tantum cooperentur x non repellendo, cum possunt, de tenentur , quia iis sub censura vetitum est , ut etiam pem mittere ingressum; qui autem nota repellit, cum potest, dc tenetur, verὸ dicitur permittere. Haec do violatione Clausurae quo ad i gressum. Quo ad egressum vetitum est

cuilibet lanctimoniali post profes

sionem egredi a septis Monast rii, etiam ad breve tempus quocunque praetextu , nisi vel causa incendii, vel leprae, v l morbitontagiosi, de in eventu debet in

372쪽

compendium . ' 34 Itervenire consensus Episcopi inscriptis, etiam si Monialis sit RGgularibus subiecta. Violat Clausuram Monialis ,

quae per duos pedes toto corpore egreditur e janua Monasterii. Non tamen si unum tantum pedem extrahit a Ianua Monasterii, se extendens curiositatis gratia ad videndum : Clausura enim cum sit terminis definita , consistit in indivisibili, cum inter intra, &extra non detur locus medius, in quo Monialis neque sit intra , neque sit eastra ; adeoque Vel intra , vel extra fac est, ut sit. Dixi post Professionem, ut denotetur , non compraehendi in

373쪽

t nemo Theologiae Mor. jure Novitias ante Professionem , quibus tamen ex Decreto Sacrae Congregationis non debet concedi licentia exeundi ad visitandos parentes. γAccedere ad Moniales vetitum est omnibus tam Laicis , quam

Clericis, quam Regularibus . Ratio finalis hujus prohibitionis est, ut Sanctimoniales a publicis, lemundanis aspectibus separatae, valeant liberius servire Deo, & Iasciviendia opportunitate sublata . Caelesti Sponti corda sua, & corpora in omni Sanctimonia diligentius custodire queant . Accessus ad Monasteria ad colloquendum cum Moniali strictius

374쪽

prohibitus est Religiosis; itaut si Religiosus inventus sit ad Monasterium absque licentia Episcopi , possit ab eodem carcerari, etiam si Monasterium sit subiectum. Regularibus, quia Episcopi sunt Sedis Apostolicae Delegati pro conservanda Clausura Monialium quarumcunque existentium i propria Diaeces.

375쪽

DE SOLLICITATIONE, SEU DE CONFESSARIOS OLLICITANTE.

mine Consessarii sollicitantis venit primo ille, qui in actu Sacramentalis Confessionis provocat, allicit, & excitat ad actus inhonestos , & a Pae nitente tale aliquid petit, vel procurat exequendum ab ipso , vel in actu Consessionis, vel per Confessio nem, vel cum ipso Consessario, vel cum' aliis ; secundo , si Con. fessarius ante, veI post Confessionem

376쪽

irem immediate inhonestos tractatus habuerit, tertio, si praetextu Confessionis, etiam Confessione non secuta, illud idem praestiterit . Quarto , si extra oc. casionem Confessionis in Consessionario , aut in loco , ubi Con fessiones Sacramentales audiri solent, simulans ibi audire Confessionem Sacramentalem, tentet ad in honesta Paenitentes, aut cum iisdem inhonestos tractatus sivς sermones habuerit. Sollicitatio est peccatum gravissimum sacrilegii ob injuriam,

quae fit Sacramento Paenitentiae .ic propter odium, quod ingeritur sontra hoc sacramentum . Potest

. tamen

377쪽

346 Unisero Theologiae Mori tamen absolvi 4 quolibet Con

fessario, quia in jure nemini est

reservatum a

Paenitens sive Masculus , sive Faemina ad turpia , ac inhonesta sollicitatus, vel cum quo Confessarius inhonestὸ se gesserit aliquo ex supradictis modis , sive Paenitens consenserit, sive non, tenetur denunciare Sacro Tribunali inquisitionis, vel Ordinario loci sollicitatorem, alioquin talis Paenitens nequit absolvi, si m nitus non denunciet, immo etiam incidit in excommunicationem statam in edictis Inquisitorum. Confessarius sollicitans nedum

est sacrilegus , sed etiam suspectus de haeres. Quae,

378쪽

Compendium. 347 Quaeres, utrum denunciationisi praemittenda secreta monitio, seu fraterna correctio.

Respondetur negativὸ, ut habetur expressiim in Costitutione Alexandri UILDices: correctio fraterna est de pretcepto Divino, ut constat in Evangelio, ubi Christus eam praecepit , denunciatio vero est de praecepto Ecclesiastico: ergo illud pr valet huic, sicque&c. Sed contra distinguenda est dup- plex denunciatio , alia Evangelica , alia judicialis ι Correctio fraterna praemittenda est de- nunciationi Evangelicet , non

denunciationi judiciali; quia judicialis est pret cepta a lege in pae

c , nam

379쪽

3 AS Unisersae Theologις Mori ham delicti , & Evangelica esspraecise in gratiam fratris, intendens illius emendationem , S: ideo

judicialis est prεcipue in gratiam

Religionis, de Sacramenti,quod bonum, utpote eminentius , & Su. perius prqvalet bono privato Fratris.

Ex quo sequitur , quod hoc praeceptum denunciandi Confessarium sollicitatorem resolvitur in Divinum , quatenus jus Divinum dictat , conservandum esse bonurru commune Religionis , & Sacramenti, & ideo in concurrentia alterius Divini ordinati ad bonum particulare, privatum ,est illi praevalens . Haec

380쪽

Haec , Amice Lector , brevi calamo perstricta , typis tradidi, si plura desideres in hac tam

prolixa materia, consule Auctores diffuse , luculenterque de ea tractantes, de praecipue ultra tot Doctissimos Theologos , de MO .ralistas tam Regulares , quamis Saeculares, Nostros Patres, Bossium , Homobonum, Alarium ,

Bellarinum . Sbogar , Rosigno-lium , Ciribaldum, & novissime

P. Rotari una nostrae Congregationis ex-Generalem emeritum , a quibus uberiorem colligere poteris messem, sanioremque Doctrinam .

FINIS.

SEARCH

MENU NAVIGATION