Dissertatio iuris naturalis qua per ill. L. B. de Wolff De potestate circa sacra et bona ecclesiastica doctrinam adversus S. V. Rodtfischeri impugnationes ... praeside Ioachimo Georgio Darjes ... d. 10. iulii 1751. publice defendet Io. Fridericus Iul

발행: 1751년

분량: 54페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

quod plures propemodum inter sie e diametro oppositas

hominum religiones numerare sit, quam nationes. Quae cum simul verae esse nequeant. nec Deus nisi vera reuelare possit, patet, non omnibus immediate a Deo religionis vera peincipia fuisse reuelata. Igitur aliquos saltem elegit, queis immediate verae religionis dogmata reuelauit, addita potestate et praecepto, caeteros eadem docendi. Huiusmodi ad docendum electos, Chri sy ca teros: Isticos seu populum adpellare lubet, Ergo a solN clericis religionis reuelatae dogmata edoceri possumus , et soli clerici potestatem habent eadem docendi, docet do felicitatem nostram spiritualem promouendi. .

XVIII. Huius eon. . Concedo quidem verae religionis dogmata a DEO tinuatio. non omnibus et singulis immediate reuelata esse, nego tamen, quae inde illata sinat. Argumentationis forma vitio quodam laborat. Datur enim tertium, quod ea, - quae sequitur, ratione probo. Prima argumentationis ' pars est haec: Deus verae religionis dogmata omnibus reuelauit. Ergo aut immediate aut mediate. Prius noti est. Ergo quibusdam dogmata illa mediate reuelauit.. Hucu Sque bona est consequentia. Sed inde non concludas, Deum aliquos elegitie, quibus immediate verae religionis dogmata reuelauit, addita potestate, et praece Pio, caeteros eadem docendi. Consequentia, si sit legitu ma, haec erit. Deus aliquos elegit, quibus immediate

verae religionis dogmata ea reuelauit ratione, Ut caeteri eadem inde cognoscere possint. Ideoque hisce praecepit, aut vi dogmata illa caeteros doceant, aut ut eadem per litteras ygnificent, ut inde ad omnium notitiam possint peruenire.

g. XIX. Pergo. Vltimum sectum esse, sacrae docent ii,

. terae,

32쪽

verae. Cui itaque in republica curae esse debet, ut subdi. ti voluntati Dei conuenienter vivant, eius quoque. curae esse debet, ut sacrae illae litterae ad notitiam subditorum possint peruenire. . Sed cura prioris pertinet ad superiorem seu Rectorem ciuitatis. . . Ergo et Cura posterioris.

Ad quod quis obligatus est, ad idem agendum habet ius. Ergo superiori seu Rectori ciuitatis competit ius, aliquos eligendi atque constitvcndi, quorum ossicium sit emcere,

ut sacrae illae litterae ad caeterorum notitiam Peruenire. possint. . Hos si vocare Velis cisricos, manifestum erit, elericos ex mandato superioris civitatis obligatos esse, ut caeteros sacras litteras doceant. Inde tamen non sequi, solos clericost obligatos esse ad sacras litteras docendas. Quum enim quilibet mortalium teneatur, ut alios perficiat ii consequens est, Vt quilibet quoque mortalium, qui sacras intelligit litteras, obligatus sit emciendi, ut illae ad aliorum peruenire possint notitiam. Et quae sunt reliqua. Liberet itaque venerandus dissentiens argumentationis. qua ustis est, sermam a Vitio, quo laborat, et non ea thesis, quam eorroborare conatus est, sed thesis, quam , Philosophus demonstrauit, erit ConsequenS. . g. XX. Manifestum inde est, nulla ratione, quae sequitur, Ptineipium posse corroborari, ut alia inter clericos atque laicos sit tertium. differentia, quam, quae est inter docentes atque discentes. Quae cum ita sint, miror, venerandum dissentientem f. 23. hancce posuisse thesin: Co ruum es, vi Heriei ab omni cura rerum secularium prorsus sint expeditn Pro. uocat forsan ad argumentationem, qua eandem CorrOborauit. Sed salua manebit res mea. Argumentatio illa

est quae sequitur: cum tanta sit, et Omnium praecipua ἡhominis ad verae religionis cultum obligatio I Conueru- . ,,um est, ut specialis eiusdem curae habeatur . et qui ei.

33쪽

,δslam promouendae praesecti sunt ab omni seculari impe sedimento immunes sint, quod vel leuiter eos ab hoc ἡ,prouinciae strae munere aistrahere ς aut esse remorae , posset. Enim Vero haec religionis cura clericis est asi Deo speetaliter demandata. ... Quare Congruum est, Ut, lorici ab omni cura rerum secularium prorius sint eX- . . G pediti. - Fiat responsio per inversionem. . Cum tanta sit, et Omnium praecipua hominis ad verae religionis . cultum obligatio, congruum est, vi specialis eiusdem curae habeatur, et qui eundem exercere debent, ab omni seculari impedimento immunes sint, quod vel leuiter eos ab hac prouinciae suae munere disrahere, aut esse re- morae posset. Enim vero omnes omnino homines cultum illussa exercere debent. Quare congruum est, Vt 'omnes omnino homines ab omni cura rerum secularium

prorsus sint cxpediti. Illa consequentia si sit legitima, re quoque legitima esse debet, quia plane est eadem.

', g. XXL Principium, Accedit quartum , Quod legimus f. 23'.: Laiei obligi quartum. tione naturali tenentur ad fidem adhibendam doctrinae elei Leorum in controuersis de religione. Quaenam est ratio 3 Au- . diamus argumentum. Laici tenentur Obligationi naturali ad assensiam firmum dogmatibus religionis reuelatae praestandum illis doctoribus, a quibus unice haec dog- Imata edoceri poterunt. Enim vero haec doceri nequeunt, nisi ab iis, quibns eadem ab ipso Deo reuelata esse constat, reuelata autem solis sitissis clericis patet; ergo ad fidem clericis in controuersia de religione adhiben. dam obligatione naturali tenenturi

Respolide. RespoΠdeo. Primo nego laicos iteneri obligatione natur, turali ad assensum firmum dogmatibus relisionis reuela

34쪽

Istae Draestandum illis doctoribust, a quibus unice haee dogmata edoceri poterunt. Hoc enim et naturae obligationis et naturae firmi assensus repugnat. Materiale intellectus non esse obligationis obiectum Vel ex eo patet, 'quia ad libertatem nostram non potest referri. Et firmum assensum dogmati eam ob rationem praestare, quia ab hoc vel illis mortalium, cui ius docendi concessum, dictum est, sanae repugnat rationi. Veritas enim dogmatis non ab eo dependet, qui docet, sed ab argumentationibus atque rationibus, quibus confirmatur. Ergo et laici, ut ita dicam, per naturam obligati sint, ut doctorum sententias non nudo sequantur, sed ut in qualitates argumentationum atque rationum, quibus illas co roborant, sanae inauirant rationis usu. Ponamus, thesm, quam venerandus aissentienS posuit, esse veram, Consequens erit, me, qui ex eiuS sententia sum laicus, per naturam esse obligatum, ut dogmati, quod β. 22. posivit, et argumentatione, cuius forma vitio laborat I. a 80 corroborauit, firmum praestein asseiasium, ideoque, ut salsum habeam pro vero. Quaenam est haecce obligatio maturalis 3 obligatio naturalis nos ad persectiones minime vero ad imperfectiones atque errores ducit. Deinde nego dogmatavcrae religionis solis illis clericis esse reuelata. Rationem huius vide l. I 8. - l ' f. XXIII. i 'Dicit Sch. ad *. et s. solis clericis competere iuS Iit- oblectio esteras sacras authentice intespretandi. Sed respondeo, rejonso. eiusmodi ius nec clericis nec solis clericis competere.

Authentice dicta interpretari nequit, nisi qui est ipli eius.

modi dictorum auctor, aut cui eiusmodi interpretandi ius ab auctore concessum. . Clericus non est litterarum secrarum auctor sed Deus est. Deus eiusmodi interpretandi ius clericis nec concessit. nec concedere potuit.

Omnipotens enim Deus non potest agere, nisi persectissima

35쪽

Prineipium quintum. Prineipium

sextum.

sima quadam ratione. Ius vero dicta stra authentice in terpretandi tertio concedere est impersecta quaedam et rationi non conueniens agendi ratio. Conseratur obser uatio XX lv. Vol. I. Observ. mearum I. N. et G. Q Ergo marsifestum est, erroneam esse sententiam, qua docetur, clericis ius reuelationem authentice interpretandi competere, ideoque obligationem naturalem violare, qui ad eiusinodi sentenitam destendit.

g. XXIV. His ex ouolutis prono vehiti alveo fluit, falsima esse principium, quod *. a X. corroborate conatus est nimirum Dios illas veros clericos sequi me a Deo immeriate, siue mediate, id est, ab aliis clericis sunt vocati et ad docendum electi , et quod inde g. 31. intulit, ius .constituendi clericos deriuatiue se penes solos Hericos. Accipe argumentum, quo usiis est : ,, Ius in alium transserre nequit, nisiisqui id ipsiim habet. lus religionem reuelatam docendi ,,non conuenit nisi solis clericis specialiter a Deo vocatis., His itaque solis facultas competit ius religionis reuela- ,,tae dogmata docendi in alios transserendi. ,, Et facile ex dictis perspicies, huius syllogismi materiam vitio laborare , quod est in propositione minore. Satis enim ut opinor *. I 8. et I9. probaui, salsium esse, ut ius religionem reuelatam docendi non conueniat, nisi solis illis cle

Porro salsum esse, quod S. 39. intulit: Principium

communionis ecclesiasticae se consenseum fidelium in doctrinatuelericorum, V a talium, seu quatenus reuelata docent. In syllogiSmo enim, quo usus est, et qui sequitur: ,, Princ b, pium communionis ecclesiasticae est consensus. sdelium, in dogmata, reuelata. Sed huiusmodi dogmata non ni-

nsi ex doctrina claricorum cinnotescunt. Elgo priueir,pium

36쪽

,,pium communionis ecclesiasticae est consensius fidelium istia doctrinam clericorum, qua talium. is Iure nego Ueritatem antecedentis, nimirum dogmata reuelata non ni- is ex doctrina clericorum innotescere. Rationem huius vide j. I 8. et I9.

Nota, quam venerandus dissentiens t. 39. addidit, Montium nouam nobis offert rationem ostendendi, salsitatem illius principii vel ex iis, quae ipse dissentiens affirmauit, legitime riuere. Quando, inquit, elerici extra sphaeram theologicam ad phi ophicam, aut sesentias vel incia profana δε- sectum, haud dubie principium credibilitatis amittunt, cum non amplius ex reuelatione, sed solius rationis ductu disium rant. Hancce itaque nobis. Concedit thesin. Clerici, .qstando rationis ductu disicurrunt, principium credibilitatis amittunt. Sub umo Clerici, qui sacras litteras legiti, me interpretantur, rationis Vsit ducuntur. Ergo clerici. qui sacras litteras legitime interpretantur, principium credibilitatis amittunt. Minorem ratione, quae sequitur, prinbo. Ponamus clericum sacras litteras interpretantem usurationis non duci: fieri non poterit, ut eiusmodi clericus verum reuelatorum sensum a falis, verae reuelationis principia a falsis, et iis, quae imaginationibus emcbuntur, satis atque perspicue distingueret. Eiusmodi imterpretandi ratio an sit legitima 8 Verum itaque est, clericum sacras litteras legitime interpretantem, rationis usu duci. Ergo et non clerico, dogmata reuelata docemti, sed argumentationibus, quibus eiusmodi dogmata corroborat, si sint legitimae, assentiendum esse. Mittat ita- . que, venerandus dissentiens, suam doctrinam, aut conce.

dat, clerici esse, ut dogmata reuelata sine ysii rationis

interpretetu

37쪽

Aliud mo

Disputaui ctitn dissentiente clarissimo ex concessas. Pergamus in ea disputandi melliodo. legitur haecce propositio: populus omnino naturaliter obtigiatus est ad ea omnia, me quibus ecclesia subsistere nequit. Sumamus hancce propositionem et fiat argumentatio. Sine qiribuS ecclesia iubsistere nequit, ad ea omnia populus naturaliter obligatus est. Ad quae populus naturaliter obligatus est, . ad ea facienda per naturam habet ius. Ergo sine quibus , ecclesia subsistere nequit. ad ea omnia populuS naturaliter habet ius. Porro sine quibus ecclesia subsistere ne quit, ad ea omnia populus naturaliter habet ius. . Sine Vocatione atque electione eorum, qui dogmata ecclesiae docent, ecclesia non potest subsistere. Ergo populo per naturam competit ius eos, qui dogmata ecclesiae doceant. vocandi atque eligendi. Quae thesis 28. repugnat. Sed haec sumciant ad ostendendum,' stigmata dissentientis venerandi non cohaerere.

s XXVIII. . Pelneiptum Tandem ex iiS, quae g. I 6. usque ad 24. euoluimus septimuiv. manifestum est. falsum quoque esse principium illud, quod venerandus dissentiens 64. posuit: nimirum flos Herbeos habere potestatem determiniandi, in quantum disciplina voedam eccusastica apta flt ad culturn diuinum et animurum salutem promouendum. Euoluas, quaesse, argumentum, quod sequitur. isIn id sedulo est incumbendum, Vt re- ,,gulae ad cultum diuinum et salutem fidelium promouen-ridam aptae praeteribantur. Sed omni studio cauendum Mest, ne quid admittatur, quod dogmati cuidam reuclarito derogaret, aut eidem repugnaret. Ergo in id sedu--lo est incumbendum, ut eiusmodi regulae ad cultum di- inum praescribantur quae dogmatibus reuelatis nones epugnant. . Enim Vero in quantum aliquid cum rei,

Gionis

38쪽

I9 rigionis reuelutae principiis stare possit, non nisi ab iis determinari potest, qui dogmata reuelata intimius per- . ,,specta, eademque docendi. et media ad salutem fideli- ,,um praescribendi ius habent; id vero solis clericis pro- - prium est. Ergo soli clerici habent illam potestatem. ,,

Hocce argumento euoluto. sacile erit intelligere, eius et materiam et formam vitio laborare. Vitium materiae latet in iure, quod solis cIericis tribuit. HOC enim venerandus dissentiens nec satis probauit nec satis probare potest l. i . sq. , vitium formae latet hacce in Conlequentia: in quantum aliquid cum religionis reuelatae princi- Iiis. stare possit, non nisi ab iis determinari potest, qui Ogmata reuelata intimius perspecta, eademque docendi, et media ad salutem fidelium praescribondi ius habentita Quaenam enim est haecce consequentia 3 Potestne is do. terminare, in quantum aliquid cum religionis reuelatae principiis stare possit, qui dogmata reuelata intimius perspecta habet 3 Est is, qui dogmata reuelata intimius pedispecta habet, clericus Z Suntne permulti laicorum, qui dogmata reuelata magis persipecta habent, quam permulti clericorum Τ . . . . , f

Haec de principiis, quorum ope venerandus dissen Eraminatistiens , 6ς. corroborare voluit, solis clericis compete- 'princire .potestatem determinandi disciplinam ecclesiasticam. Omnia illa principia esse falsa satis, Ut opinor, probaui. nitri Legitime inde sequitur,' venerandum diuentientem Phi- illata. losophi sententiam impugnasse quidem non vero refutasse. Stat igitur Philo ophi sententia, Rectori ciuitatis per naturam. ciuitatis competere ius disciplinam ecclesiasticam determinandi. .

. XXX. ' . Disserentia

Antequam ad . ceteras Ρhilosbphi sententias, et a tam bico clarissimo dissentiente impugnatas transeam, Placet, dis 24h, i ta

C a - - stren exponitur.

39쪽

serentiam, quae inter elericos et Iaicos intercedit. accuratius exponere. Ne id, quod Scholio ad 82. monuit, Per-IPostrem nimirum Phi optam non insuam Dicis ia cu- .ricis discrevisse, rem nostram Leelori relinqueret dubiam atque controuersain. Clericum definiuit 3. 32. hominem verae religioni deditum, a curis et negotiis saecularibus abstractum, et Iegitima Vocatione, quae nimirum aut immediate a Deo aut a clericis facta, singulariter diuino religionis seruitio destinatus. Et Lalet ex sententia venerandi dissentientis sunt homines, qui non sunt Clerici, sed naturali obligatione tenentur ad audiendos cfericOS, seu ad fidem adhibendam doctrinae clericorum in coimtrouersiis de religione vid. g. as. Sumamus hasce definitiones, et erit Consequens primum e laicos esse homines, qui naturali obligatione tenentur, ad ea agenda, quae legibus naturalibus repugnant. Quod patet ex iis, quae j 22. demonstrauimus. Secundum: definitioncm de clerico datam enumerare Characteres, qui ad essentiameterici non pertinent, non exhibere notionem perspicuam, deductam eis ex talibus principiis μ quae: nec probata sunt, nec probari possunt, et constare characteri bus, qui secundum regulas logices a definitione excludendi. Primi generis character est, Ut clericus a curis et negotiis saecularibus sit abstractus. Hunc enim ad essentiam clerici non pertinere patet eX 2o. Secundum ex eo manifessum est, quia clericus sit is, qui a clerico vOeatus. Definitio itaque clerici non est perspicua, nisi clericus iam antea sit definitus. Tertii generis character est,

ut soli illi sint veri clerici, qui siue a Deo immediate si- ue mediate, id est, ab aliis clericis sunt vocati. Hoc

enim nec esse probatum, nec posse probari satis patet, ex iis, quae I 8. r9. et 24. a nobis sunt dicta. Quartum inde probo, quia definitio de cIerico data enumerat eaussam, quae clericum constituit. Iam vero ex logicis

40쪽

manifestum est, caussam non inter eos reserendam esse Characteres; per quos res, de qua quaestio est. defini

enda.

f. XXXI.

. Quae, cum ita sint, mittamUS eiusmodi definitio uitii. eoii. nes et inquiramus in eam, quae inter Clericos atqUe lai- timiatio. eos intercedit, differentiam, quae vera est atque possibilis. Homines in clericos atque laicos non diuidunturnili in statu ecclesiastico viventes. Qui in statu ecclesiastico vivunt, aut1unt tales, quibus concessum est ius religionem publice docendi, et ea, quae ad religionem pertinent, in commodum membrorum ecclesiae dirigendi; aut tales, quibus eiusmodi ius non est concessum. Hi omnium consensu vocantur DieL Ergo uti sunt clerici. His praemissis manifestum est, Philosophum fine sis-Ex quo intificiente ratione a venerando dissentiente taxatum esse, ligitur, quia obuia in controuersia laicos a elericis non discrevit. p cipi'Non enim quaeritur de iis i quibus ius concessum est re plin i 'philigionem publice docendi, et ea, quae ad religionem per' taxata esse. tinent. in commodum membrorum ecclesiae dirigendi. Sed de eo est quaestio, qui eiusmodi ius alicui postit concedere. Huius quaestionis responsionem diuisionem in Iaicos et clericos non supponere, sed eius diuisionis sun damentum ex eo sumendum esse . quod quibusdam ecclesiae membris ius religionem publice docendi, et quae sunt reIiqua, sit Concessum, res ipsa Ioquitur, et notiones, quas de clericis et laicis habemus, confirmant.

' : g. XXXIII.

Transeo ad quartam Philosophi thesin a venerando arta phidissentiente impugnatam. Philosophus l. c. *. 947. ea ex ip phiratione, quia assensus non possit extorqueri, nisi per C a tiones, gruta

SEARCH

MENU NAVIGATION