De chalcantho medica disputatio. Auctore Aetio Cleto Signino medico, et philosopho

발행: 1623년

분량: 167페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

stat ergo quod omnium maxime condire seruareq. carnes humidas potest, nimirum . caliditate humiditatem absumes, atque astrictione substantiam contrahens, constipansq. a quibus consona scrip1it Aetius lib. 2. cap. 7q. loi ibas . lib. Iob coli. cap. I 8. 4n fine. & con- firmantΤauli verba lib.4. cap. 3 q. dicentis Scopus crustam generantium medicamento- rum erit calor cum adstrictione, quemadmo- idum in chalcithide, mysi, & atramento suto- irio habetur. imo Auic.lib. 2.tract. 2.cap. I o. quem sequutus est Arnat. Villanouanus spogyricae artis non ignarus quantum eius patiebantur tempora lib. de simpl. cap. 7. ad quartum usque gradum vitrioli caliditatem extendi memoriae mandauit. quinimo atromentum sutorium a praedordinio calidum ,

neque etiam negauit Minder. ipse, quando α cap. ia. citati libri, aiebat, inlunt ei plurima j refrigerantia, & multo plura calefacientia,&

cap. ia. lib. eiusdem Occasione arrepta exa

randi varias facultates vitriolo inesse, quas , subiecit ille, etiam Gal. suspexit, & admiratus est, quando calori vitrioli non leuem adstrictionem inesse fassus est. Quanquam neque illud est condonandum Minder. ut chalcantho summa insit caliditas, summaq-

12쪽

de Chalcando Di putatio. I 3

summaq. fiigiditas. namq. vii mixtorum 'nullum actu summas hasce qualitates eodem in tempore sortiri potest, teste Arist. lib. 2. te Vener. text. 16. pari pacto neque etiam . ipotentia. quo enim tempore miscibilia inuicem alterantur ad mixtum conficiendum , altera earum qualitatum superet est necesse,

unde sequitur ut illud a prcdominio magis calidum sit,uel magis figidum, quamob: emcaliditas & frigiditas inesse minime potest in

summo mixto iam completo , & elaborato . Itaq. Gai lib. I. de temper. cap. 8. cum reru et o omnium temperamenta indagatur, animantium scilicet stirpium,& inanimatorum, Octo temperies solas enumerat, in quibus quai, tales a predominio excedunt, calidam nem

pe, vel frigidam,siccam, vel humidam : cali', ν γdam, & siccan si frigidam & humidam, stiui

dam & siccam ; neque inter has reperire est fiigidam & calidam in summo,certior factus, mixta qualitates has summas simul copulatas adipisci minime posse . &, quemadmodum octo qualitatum exuperantias ab intem. perie prodeuntium morborum causas iden Gal. statuit lib. de caussi. morb. cap. I. inter quas locum non sortitur summa caliditas, &

figiditas summai que simul morbu pariant ;

13쪽

ita qualitatum exuperantiae in medicamento a quorum dominio nomen sortitur uti lib. q. Meth. cap. r. luculenter Ferneu indicauit, Octonarium numerum non excedent neque reperire contigerit quod flammam habeat caliditatem cum summa frigiditate, quemad modum de vitriolo depredicauit Minder. Sed est insuper arbitratus Mindei .illud esca ficere summam frigiditatem in chalcanto ut illud ipsum supercalefactum refrigeret, α ad symmetriam , ct comoderationem iustam reduceret . Quae equidem si adesset symmetria , &iusta commoderatio, non illi inesset summa caliditas cum frigiditate summai: sique har adessent qualitates in summo , ad symimetriam non esset redactum, iustamq. commoderationem . Ouamquam si ex se cundis qualitatibus de vitrioli temperie sit serendum iudicium , summe calidum omninois statuendum est . quod indicat illius sapor quem acrem esse litteris scriptum reliquit. Gal. lib, q. calato'. cap. q. cum perhibuit, chalcantuni quoti astringido una cum acredine vehementissimum pharmacum existit.)j cui consensit Actuar, lib. 6. Meth. cap. 3. &i . hoc sibi voluit aesal. lib. i. de metaII cap. 6. in hunc modum scribens. Chalcanthum

craten ad

tis cum

14쪽

de Chalcantho Dissutatio. I scum acerbitate, etiam acrimoniam vehemetem habet adiunctam , ideo aquas reddit mordentes,& corrodentes,& enucleatius indicauit Auricola lib. q. de natura sessit, cap. 16. dum voluit,atramentu sutorium,quaeque sub illius genere complectuntur acria es a

omnia . Fert suiffragium Minder. ipse qui cap. I. lib. citati de vitrioli delectu verba λciens, illud a se probari dixit, quod acrius flinguam stimulat, aut acore quodam astringente fauces non sine aliquo salsedinis stimulo in ima penetrante conuellit. Iste vero chalcanti sapor acris praedominantis caliditatis certum indicium esse omnino consensendum videtur.in quam sententiam locutus est Gal. cap. i8. lib. . de simpl. cum litteris scriptuni resquit, scire oportet acres sapores omnes summe es e calidos , post illos es amaros, deinde vero dulces, Igitur cap. 3. lib. eiusdem ubi mixta medicamentis quali Tas apparuerit cum acrimonia, caliditatem quoque inesse conij ciendum esse, tr didit . a Gal. sentetia ne latum unguem recessit Aet. .

apud Quem cap. I. lib. I, scriptum reperitur

ad acrem iam sermonem conuertamus, eosq. primum calidos exacte es e dicamus, deinde erosi uos, vosios, crustamq. inducentes, & collue

15쪽

colliquatorios forinsecus cuti impositos. Sapore ergo acri quoniam praeditum est chalcantum, ideo summe etiam calidum esse pro nunciatum est. & co firmat summa illius cor rodendi potentia , quam illud adeptum est, -vel ipso Minder. teste cap. 3. lib. p allegat. cui enim medicaminum inest corrodendi ta cultas, summa quoque inest caliditas, quemadmodum indicauit Dinus Florent. & Genti L Auic. interpretes lib. a. t. I. cap. . quom loco de corrosi uis medicamentis disserentes, docent omnia calorem sortem utque verbis eorum utar ) & acutum participare. de astipulatur Arnat. Villanou. lib. de sima

etu,

dicamenta, quae Graeci catheretica appel- Πlant, quibus eximiam inesse 'calefaciendi sacultatem, locupletissimus auctor est Gal. . de simpl. med. cap. i 3. illi l. se subscribit Fer- ὰel. lib. 6. Meth. cap I 7. ubi atramentum Tutorium catheriticum medicamentum esse assirmat, & catheriticum illud statuit quod

vehementer &. iam quarto ordine calidii est. Quercet. Iib. Inlcriptu pestia alexicacusar

16쪽

de Chalcantho Di putatio. r 7

capsi. circa medium , & Minderi lib. toties repetito cap. Io. his'. ast putatus Caesal. lib. I. de metallicis cae. 28. posteritati scriptum reliquere, tum cnalcanthum tum vero ipsius oleum adsulpturis naturam, &olei iblius propius accedere . apud classicos vero auctores ratum est sulphur calidum esse, calidum quoque atramentum sutorium decernendum est. Calida facultate praeditum

esse sulphur testes habemus Diosc. lib. s. ia capim. Gal. lib. 9. de simp. lib. . decl por med per uenera cap . & lib. s. operisci uidem cap. pariter secundo,utio in loco de emplastro e scylla confecto edisserit, affirma- do sulphur tanto calore Praeditum esse , ut ulcus faciat i diutius ac Aerit. calidam , quoque sulphuris facultatem agnouit Auer. lib. I. coli. cum de mineralibus verba facit & Auic.lis. r.etrum cap. 6is. qui adeo calidii, & siccum este illud 'memoriae mandauit, ut ad quartum gradum perueniat. fauet etiam ratio: quae enim facile inflammantur, siu , agnIuntur, ceteris paribus, calidiora sempersunt, ut Gal. affirmauit lib. . de temperamentis cap. I. quem deinceps iequutus est Huic. fen. proxime deducta ieri I. ca 2.3. ita,

Allime fami nam suscipit sulphur,quclico ca'. ζ B lidum

17쪽

lidum illud esse statuendum est. Res combustibiles inquit Auer. lib. mox citato c. 26. sunt de necessitate igneae, sicut sulphur . hac pari ratione motus Arnald. Vill. lib. I. ros,

xij cap. 3. eo quod suis Eur nc ille loquitur )

m flammabili substantia constat, & quoniam hoc metallis inest, in caussa est cur illa comburantur . itaqne sulphur cum facile instaminetur calefaciendi potentia praeditum esse asseverandum est quanquam aliae multae non deessent rationes, si de illo disserere pater tur occasio, quibus facile comprobari posset, illud calidum esse. igitur quia atramentum' sutorium parem habet agendi efficaciam P. quam sulphur sortitum est,quod apud omnes calidum esse est receptum, calidum quoque chalcantum decernendum est . Animaduertit hanc dissicultatem Querc. lib. cit. cap.4. obseruat. Prima luam diluit in hunc inodum . Si ea solum de caussa sulphuri calidam inesse qualitatem colliger mus quod ad ignem ardeat de flammas facile concipiat: non dispari, immo vero sortiori argumento camphora callidior concludi d bet, quae nihilominus proprietate frigida d nata, a peritio ibus asseritur. Eoque magis assertio corroboratur , quod eadem gusta

18쪽

de cibalcantho Dinputatio. Iv

acerrima,& quasi corrosiua sentitur, cur . tamen sulphur plane sit insipidum,& nullam palato exhibeat molestiam . sic ille. Cuius argumentatio nullius prorsus momenti est, siquidem camphora suapte natura omnino calida est. Credidere Serapio, & Auic. inquit Matthiol.lib. I . ad Diosc. cap.7 o cam phoram tertio abscessu, & siccare, & refrigerare: quae tamen. cum Vehementer etiam in

aqua proiecta conflagret, sit per quam odo- ' a

rata, & adeo tenuuium partium, ut per se in auram evanescat, illis reclamare

videtur. Quo fit,ut quis suspicari possit, aut

legitimam camphoram ad nos non adheui, aut hoc loco Arabum monumenta ut in alijs per quam multis) esse vitiata. Sed hac de re erudita adest Agric. dissertatio lib. . de nat. . sessit. cap. a. comprobantis calida facultate 'praeditam es e camphoram, non illam rest, gerare, uti inter Arabes auctores conuenit opinio.& confirmat illius sententiam Manar. P suis in annotationibus ad Mesuem, cum dis- iseritur de trociscis, de camphora, sic perhi- i. bens, res noua quam gummi arborum dicunt , & putant valde frigidam, ego eam quae ad nos defertur, rem saetitiam puto, &calidam. Astipulatur Vidius Senior lib. 4.

B a den

19쪽

peritur, camphora paratur arte, pertinetq. ad bitumen, eandemq. vim habet . nec si i- Sida est, ut nonnulli crediderunt, sed secun- do gradu calefacit,& siccat : nec coercet ve-

neris impetum quod refrigeret , sed quod non saecus quam mentii ab semen extinguat

4-t ob siccandi vim, quam habet, quam Vigiliae causa quoque est. His consona dixit Fallop. lib. de ulceribus cap. 3 I. Auic. inquiens, utitur bolo armena odicinarum deambustis sermo est & camphora tanquam, medicamento res igerante:ego quoque camphora utor,&ei multum fido, sed non utor tanquam medicamento frigido, sed calefaciente : credo enim ego camphoram calefacere, licet Auic.oppositum sensiat. His consentanea in hunc modum scripsit RondeLib. de officina pharmacoeotarum, in tua vn .huenti citrini enarratione. De eius temperatura certo pol sum assirmare in tractationem enim inciderat de camphora calidam esse, eo quod odorata sit, ct quodammodo

ex aerea substantia,&tenui ob quam tenuitatem ignem sacile concipit etiam in aqua .

20쪽

Chalcantho Di putatio. 2 et

frigerare . Verum est illa iecunda operatio,

non prima, per accidens, non per se . nam

si quando seminis spiritum dissoluit, ob id

venerem extinguit, semine absumpto, vi r ta , agnus, menta sicca, & alia calida. Testem etiam assero Leonardum Iacchinum suis 4n commentarijs lib. 9. ad Imanior. cap kr in hunc modum scribente. postremum cara phora est, quam extimant odore frigidam , di frigidae temperaturae. Sed ego puto vel res de alio succo, vel gumini locutos. quam nos modo habemus . neque mirum, sunt enim innumera huiusmodi, quae sub alieno nomine vendunturi yt assa laseris loco; casia Ioco cinamomi, & quae mirrha vocatur, &therebyntina, resina, ct sandaraca sandix, chalcites. quod vero me mouet est. quoniam quocunque modo ratioue discurras, & ex mines,calidam inuenies. Odor enim primum Hacris, & penetrans maxime id mostrat: mox' sapor qui admodum acris est, fere piperi aequalis: quae sane duo non modo igneum elementum dominari, sed valde dominari significant. Scio equidem frigida quoque , oo Q Odora esse aliqua ob partium diuersitatem, -- sed odore ignavo, & tenuι, non acri, & valido, ut rosa est, ct viola ; sed sapor multo cer-

SEARCH

MENU NAVIGATION