De chalcantho medica disputatio. Auctore Aetio Cleto Signino medico, et philosopho

발행: 1623년

분량: 167페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

tius lib. II. cap. 40. cum voluit, affectioni quam cantharides ericiunt, eorum alas, ac pedes contrariari. Vnde Matthiol. IdIo- cum Dioscor. citatum sese comprobat 'ex

Gatantegras cantharidas exhibendas esse, quo tempore ijs opus est: eo quod, ablatis extremitatibus, anthidoto exuuntur, quo natura sunt praeditae in proprij veneni remedium . Haec ergo ratio efficit cur canthari-dces exhiberi possint, cum secum anthidotum habeant. Quae par ratio excogitari non potest de chalcantho, oleoq. illius. Concludamus ergo, chalcanthinum oleum nullis argumentis comprobari deuoratum morbis internis opem afferre, & ideo iustis de caussis reijciendum a medico usu.

Faucium ulceribus, an oleum chalcanthinum conducat. Cap. XVII. Non omnium ulcerum fauces assigentium questio est, an illis chalcanthinum oleum conducat; sed mali norum duntaxat, quibus putrilago adiuncta est, cachoetica. dicta. de quibus quaestio est,an chalca thino oleo illis succurrendum sit. plane, si generalem vi cra curandi methodum consu- . lamua,

162쪽

de Chalcantho Disputatio. I 63

lamus,istud ole in illis opem afferre statuendum erit,conscijs decreuisse Gai. a. ad Glauc. cap. 2 . maligniora ulcera, ac putrescentia P acriora medicamenta 'expetere, quae ignis vires habeant. In quorum numero chalcan- thinum oleum reponi in consesso est. Etenim apud illum haec leguntur. Summatim haec co gnoscere .oportet, quod omne ulcus, si- ue sponte, siue ex accidenti, siue ex vulnere factum suerit, exiccari desiderat medicamento , ut inquit Hipp. non aspero, hoc est mordente, neque vehementer irritante . praeterquam ubi malignum cum putrilagine fuerit: talia enim acriora expetunt medicamenta,& quae ignis vires habeant: quale est myii, & chalcitis, arsenicum, & calx, &sandaraca. Etenim non aliter quam ignis . adurunt medicamenta huiuscemodi. Saepius vero, ubi ista cesserint, ipsum ignem adhibemus . Qua eadem methodo faucium vicera curanda esse, ubi maligniora suerint, adeo ut ad acriora deueniendum sit medicamina, apposite declarauit Aret. lib. I. acui. Pasi . curan. cap. 9. ubi depestilentibus faucium ulceribus sermone instituto sic loquitur. Por xo igne vitium adurere,cum in superiori parte sit, imprudentia esse propter isthmum iu- . la a dico .

163쪽

dico. Sed medicamentis ignis simillibus

quo & depastio coerceatur, & crusta decidant , utendum praecipio. ea vero sulit ali men cum melle,galla,balaustrium arida cum mulsa. saec eadem calamo, aut penna, aut cras o, & oblongo cauta, quo medicamina

me sane est chalcitis usta cum trita cadmia, ct rhei radix cum aliquo humore. sic ille . ab hac sententia minime discessisse Iuniores admodum quam multos persuasum habeo , qui in oris fauciumque ulceribus acrioribus, hisce medicamentis usi sunt. Vidius ergo I

oris depas latia curaturus caustica isthaec medicamina comprobat, cuiusAodi est chalcanthum, chalcitis, misy; vel etiam vicera ipsa tangenda praecepit sulphuris oleo , ά &chalcanthi. Et Vidius Senior pari. a. de

' morb. gener. lib. Io. cap. I 6. oris ulcera ex. morbo gallico contracta attingi voluit goL. spio madefacto in aqua plantaginis, in quam tabuerint alumen, & arsenicum: seu in aqua aluminis, quam Fallop. componebat ad re- a bellia ulcera exiccanda, aut oleo sulphuris, atramenti sutorij, & stibij. &Massar. lib. i. s pract. cap. 36. & i . in crus sis oris ulceribus s

164쪽

λ leantho Di putatio. 1 6 s

bus, aptitis'. malignis sortioribus hisce in dicaminibus utitur, quale est , misy , ory,

chalcitis , atramentum sutorium , aqua erodens , oleum sulphuris, vitrioli, unguentum aegyptiacum: & alia classis eiusdem . At de ulceribus saucium clarius est locutus Amat.

Lusit. . centur. prima curatione 74. dum vcus fauces depascens aqua sorti tangendum mandauit, & gargarismate utendum , in quo

aegyptiacum unguentum admixtum sit, &hanc opinione diserte confarrnat Lud. Merc. - lib. a. de morbo Rallico cap. 8. ubi ad sortiora medicamenta cum deueniendum est, quibus faucium, & palati ulcera curanda sunt ex morbo saltico contracta, haec esse com- ,

memorauit, aquam argentariorum, unguentum aegyptiacunis oleum sulphuris, &pulue rem mercurij . quibus ex omnibus varia pa- ἡ γ rat: pharmaca hisce ulceribus accommodata . Quare , licet idem auctor alibi in saucium ulcerdus curandis oleum vitrio re- -- , probasse visus sit, nihilominus illius opinio refellitur ex ijs, quae ex eodem auctore mox retulimus,& tanquam ratum decernitur malignioribus faucium ulceribus chalaam hi

165쪽

in sentericis an atramentum sutorium cum clystere inijciendum sit.

Cap. XVIII.

Vnt,inquit Vidius lib. 9.de morb.memb. cap. 24. qui auri pigmentum, Landara cam , chalcanthum, aliaq. eius generis medicamenta diligenter prius usta, permiscent cum enematibus scilicet pro dysenteria curanda , de qua illi sermo est ad crustam in ta ulceribus excitandam: praesertim, cum timent ne ea depascantur intestina, & in dies maius spatium occupent; quae,quoniam veterum fuit opinio, idcirco mordicus illam tuetur Massar. lib. q. pract.cap. 22. quam neque ipF prorius damnare aulerim opini nem . Notandum tamen volui Massar. huius sententiae patronum aperte fateri, neminem reperiri hodie , qui huius medendi methodi imitator esse voluerit, quibus aperte conses sus est, a medentium usu recessisse penitus methodum usurpandi chalcanthum, aliaq. eius generis medicamenta, eaq. admiscere in dysentericorum clysteribus. quamquam , neque ipsum Massar. censeo remedia Tec usurpassee unquam , alioquin sanationis exe-

pla non praeterinjsisset quae desideramus nos ad

166쪽

L Chalcantho Disputatio. i 67

ad hanc substinendam opinionem. Quandoquidem nocumenta afferre, quae ex his pro deunt medicaminibus, difficillimum non est, sanationis vero exempla non ta promptum . Aetius ergo lib. 9.cap. 9. dysentericorii h crecensendo medicameta, uniuerse de omni-- bus perhibuit,quae crustas inducunt,si insu danturn stomachum & caput offendere co-sueuerunt. &, quamuis huic incommodo o curendum velit, si hora una ante stomachus oleo mirtino, & vino veteri irriget V, itemq. caput largo oleo, nihilominus probare, istud cum effectu contingere,adeo ut nulla cons quatur noxa, hoc opus hic labor est. Ad haec , al. lib.qui dicitur medicus, cap. Iq. aperte testatu. est, cu huiuscemodi generis medic menta sanas intestinorum partes cotingunt, perniciem afferre. Attamen intestinorum , - partes nonnullas sanas esse,vel ex Caesio colligitur, qui in omnibus intestinis eodem tepore ulcerationem minime posse fieri tradidit lib. q. tard. passi. cap. 6. Itaq. intestin rum partes eo quod non omnes exulcerantur in dysenteria, sequitur ut usu horum in

dicaminum ineuitabile consequatur detri- , mentum: & spe dubiae sanationis exulcerax rum partium. ledantur, & morbo imorbus

167쪽

morbus addatur. I inc actum censeo ut 'iuniores Medici complures, quibus in locis

de his praesidijs orationem aggrediuntur, poctius recitatores sint veteris opinionis, quam, illius consultores . Quamquam non deluit Q Ron et . qui hanc opinionem penitus damnauit lib. meth. cap. et O. cum dixit . non , imitandi veteres, qui iandaracam, auripigmentum, calcem vivam, & alia eiusmodi iiiij ciebant in reliquas intestinorum partes

omnes aeque asentia, ac ea, quae exulcera ta est. Haec omnia eo consilio commemorare volui, ut liqueat, forte melius consultura dysentericis, si, his praetermissis medicaminibus , curationem illorum aliter prosequatur Medicus, quam illis cum clystere infusis.

ERRATA.

SEARCH

MENU NAVIGATION