장음표시 사용
21쪽
mittitur abusus, ut neque vetustissima consuetudine, tanquam publicae utilitati noxia , obtineri, neque praescriptione, tamquam aeterni iuris principiis contraria, induci queat. Ipse profecto territorii dominus hac lege non solutus est, nec ipsi in propriorum subditorum bona per feras adeo multiplicatas gras-stri, sine damni recircitione, datum est ; I.9 quo magis ergo illi, cui infirmiori iure et saltem per modum seruitutis in alieno venatio competit, ab iniqua eiusmodi et onerosissima iuris huius extensione erit abstinendum i Ad incitas quippe miseri agrorum possessores redigerentur, si feris erumpentibus segetes conculcare , Ductus comedere, prata depopulari, hortos de stare, vineisque exitium inferre impune liceret; praesertim iis in locis, ubi ob steriles parcosque agrorum reditus homines aegre vitam sustentare, nedum pecora ad agrorum culturam resque ore
nomicas summe necessaria , possunt nutrire. Non dicam, quantum respublica inde capiat detrimentum. Unde enim, quaeso, tributorum onera subditi soluent , unde census , Unde canones praestabunt,
si media , ex quibus praestantur, iniustissima rati
ne per tertium illis adimantur 3 Tandem inter omnes constat, venationem inter alias rationes, praecipue etiam ob fauorem et promotionem agriculturae, ne scit. rustici ab agrorum cultura his otiis abduc rentur, priuatis esse ademiam, et ad principis regalia relatam; luctuosum autem esset beneficium, si, quod in fauorem agriculturae adeo priuilegiatae est introductum, nunc per noctuam ferarum conseruati
nem in deterrimum eius odium et fatale plane exitium
deporqueretur. εἰ BL lib. αα II. s. l. m.
22쪽
Quapropter si dominus venationis, spretis ponderosissimis hisce rationibus, nihilominus via facti procedat, indiesoue ferarum numerum ocrescere iubeat ; subditis domini foresti pariter defensio via facti non potest non elle concessa. I.) Possunt igitur . . hestias segetibus adeo nocentes, clamoribus, moloia forum latratu, bombardarum sonitu, aliisque quae ingeniosa necessitas suppeditat, remediiS fugare, agro que fructusque tueri et ab exitio liberare. Si vero adeo mansuctae bestiae sint factae , Vt omnia haeci terriculamenta , tamquam Uana spemant, nullaque ratione arceri queant, tunc omnino, si dominus ve nationis terque quaterque sub adiuncta occisionis comminatione, monitus atque rogatus, nullam malo adferat medelam, ipsam ferarum occisionem miseris agricolis in necessario defensionis statu permitisam esse, recte KLOCRIVS statuit. 2.9 Quum enim ip1os homines vitae nostrae insultantes, sub termi-ῖis habilibus , occidere iura permittant ἔ eo magis bruta animalia, si media inuendi , iunc ipsam vitam , quod horrendum dictu, nobis rapiunt, inter ficere licebit. Ubi tamen hoc etiam notandum, quod ferae ita occisae domino venationis relinquendae sint
23쪽
. B. Dn. HILDGRANDUS in Diff. de Conseruatione ferarum no clua , l. 2I. et aa. ubi, quae modo asserui, responso Illustria Facultatis Iuridieae in hac Academia, confirmat.
Ast enim vero, si nimium multiplicatus est ferarum numerus , ne quidem per occisionem ferarum, fructuum deuastationem auertere poterunt agricolae. Et tunc vltimum onerosissimum quidem illud tamen tutissimum superest defensionis reme. dium, ut nempe sepimentis agros muniant, sicque, hoc obice polito, feris ingressum intercludant. I.JHoc septenci ius quum merae facultatis res sit, saluum semper ac integrum manet foresti domino, ita ut nulli umquam subesse praescriptioni, sed quocumque placuerit tempore, exerceri queat. Tum igitur ipsa iustitia vel maxime hanc circumseptionem commendabit , si dominus foresti eo tempore , quo luctuosissimum subditorum bonis imminet exitium sumtuoso hocce remedio ad maius malum auertem dum utatur, et sepimenta campestria pro conseruandis miserabilium agricolarum alimentis, exstrui curet. Quamuis autem honorum tuitio contra aliorum damna atque iniurias omnibus omni ratione permissa sit; ita. tamen haec defensio temperanda est, nς is . contra quem instituitur, quoad eius fieri potest, detrimentum m illa sentiat atque iacturam. Potest igitur foresti dominus sepimentis. quidem altis agros
munire, demissa enim bestiarum ferocitati ludibrio
sunI, Palas autem in extremitate acutos tamquam periis
24쪽
periculosos exstruere non concessum est; ne hac ra
tione insidiae feris struantur , illaeque palis insilientes
transfigantur. 2. r. ΟΜ. MERCΚΕLB. ap. MOcK. In V. L c. 3o. resol, quiatae
g. XXU. Variis quidem insultibus haeC sepimenta Venationum praeseae, quibus sudes in oculis stuat uellere coanantur, verum adeo imbecilles sunt, ut illis non stantibus immotae sepes quiescant. Tacebo illorum argumentum, qui per eiusmodi circumseptionem largiorem pinguioremque pastum feris adimi querulantur; quia supra iam hanc principii petitionem notaui , ubi feris unice in silua victum competere, latius sum prosequutus. Nec eo quis procedet audaciae, ut hominum alimentis ferarum pastum, quae tamen ipsae nostris Vssibus inservire debent, anteponat. Splendidius illi ivsurgere contra nos videntur, qui remoras atque impedimenta ferarum persequutioni, her , hisce sepimentis obiici, sibi persuadent. Ast salua res est. Quum enim sequela
haec venatoria sit facultas feram vulneratam CX n
stro territorio in Vicinum fugientem persequendi et deprehensam occupandi ; sequitur, quod illa nemini sine praeuia concessione licere queat: quia sine is ciali titulo alteri in alieno nil iuris perfecit con petit.
25쪽
Augustiss. Iudicii Aulici, I. quod vult, ut status imperii,
qui 1n alterius status territorio sequelam praetendit, etiam huic reciproce id iuris in suo ex aequitate largiri debeat. Huic aliud iungendum est eiusdem Summi I
docens, quod status alterius territorii domino huius sequelae usum iuste possit interdicere. Nunc autem obiiciunt, quod concesso iure venandi etiam sequela cum illo connexa simul concessa intelligi debeat. Verum diuersa haec plane esse iura , nec a venatione in alieno competente, quia seruitutes stristissimam admittunt interpretationem, ad sequelam competentem concludi posse, et ipsa res docet, et Excell. Dn. RAYs 3.) eleganter demonstrat. Utraque ergo, quia mecies seruitutis sunt, non nisi singulari titulo quaesita in alieno potest exerceri. Immo si etiam reuera sequela haec alteri simul competeret, hoc tamen nori obstante dominum seruientis territorii agros sepimentis munire posse, firmiter statuo. Nec enim in domini venationis praeiudicium , sed summum potius fauorem id tendit, quia eo ipso VenaturuS tutus est, quod ferae Vulneratae districtiun venatorium, cui per sepimenta haec inclusae sunt, non amplius
egredi, et sic longe faciliori negotio capi queant.
. V. Tom. V. Comelus Iud. Aul. p. syI. seq.2. Tom. U. C. L A. p. 692. Cons. omnino on. STrasin lib: cie. Cap. VII. S. 43. seq. et in append. Lit. o. ad io Diff. de ferarum persequutione in territu alienis, vulgo
26쪽
Nec desunt remedia iudicialia , adversus venanis rem , qui ita solicite feras in detrimentum agroruni conseruat, comperentia. Quibus quidem enum randis eo lubentius supersedeo , quo latius B. ilium. 8x Dus I.) illa recensuit. ImprimiS autem ob irro parabile damnum quod subditis per deuastationem ferae minantur, Mandata sine Causula a. 9 vel donon vastandis agris illorumque fructibus perferas; vel de praecanendo damno in posterum inferendo et de non turbando in defensione contra feras licite suscipienda, hinc etiam de non destruendo sepimento campestri, extrahi possunt ab agrorum posses ribus. Ad damnum autem iamiam datum quod attinet, ad illius
omnimodam restitutionem Venantem perfecte obiastrictum esse, et Conclusum g. XXL adductum verti. fin. docet , et naturalis aequitas demonstrat. 3) Nec la damni resarcitio rem conistit; sed cautione etiam de non amplius turbando interposita L securos reddere agrorum possessores dominus venationis enetur. Huic tandem si nulla ratione stare velit, nullisque neque iudicialibus neque extraiudicialibus remediis ad minuendum ferarum numerum adigi possit, ipso iure suo venandi, propter insignem plane abusum poterit priuari, quum qui iure libi indylto abutitur, recte illud amittere mereat se,
27쪽
Altius progrederer, ni et illustris materiae grauitas, et virium imbecillitas timidiori genio id denegaret. Nec enim ab initio statim, omne hoc ain mentum exhaurire, sed primas solum eius ducere lineas, animus fuit ; ut scit. post feliciter nunc superata examina quid esset, quo arena mihi subeunda posset instrui. ceterum ex iis, quae hactenus submissa animi modestia, qua quidem in enucleandis sublimiori-hus Summorum Statuum iuribus incedere debemus, deduxi, satis superque constabit, id unice me egisse, ut et domino territorii atque forem sua proprietatis , et domino venationis sua seruitutis iura, salua maneant ac illibata.