장음표시 사용
311쪽
30. D. 23, 5, 8 Alfenus libro tertio Digestorum a Paulo epitomatorum P. 58 . Vir in fundo dotali
uxoris rogat olivetum succiderat ad hoc, ut novellum reponeret postea vir mortuus erat et uxori dotem relegaverat ligna, quae e olivet excisa essent, oportere mulieri reddi respondit. cf. Servii respon8 9. 31. D. 33, 4, 6 pr. Labeo libro secundo posteriorum clavoleno epitomatorum Ρ. 82). Cum scriptum esSet 'quae pecunia propter Xorem meam ad me Venit quinquaginta, tantundem pro ea dote heres meus dato', quamvis quadraginta dotis fuissent, tamen quinquaginta debere Alfenus Varus Servium respondisse scribit, quia proposita summa quinquaginta adiecta sit.
cf. Servii 0890 8 10. De seculio legato.
32. D. 33, 8, 14. Allanus Varus libro quinto Digestorum Ρ. 20). Quidam in testamento ita scripserat Tamphilus servus meus peculium Suum cum moriar sibi habeto liberque esto'. consulebatur, rectene Pamphilo peculium legatum videretur, quod prius quam liber esset peculium sibi haber iussus esset respondit in coniunctionibus ordinem nullum esse neque quicquam interesse, utrum eorum primum diceretur aut Scriberetur quare recte peculium legatum videri, ac si prius liber esse, deindo peculium sibi habere ius
33. D. 33 8 15. Idem Alfenus libro secundo Digestorum a Paulo epitomatorum P. 46). Servo manumisso peculium legatum erat, alio capite omnes ancillas suas uxori legaverat. in peculi servi ancilla
312쪽
302 VIII. OCΤΑVI SAEC IURIS CONSULP. SERIES TERTIA fuit servi eam esse respondit neque referre, utri prius
34. D. 40, 1, 6. Alfenus Varus libro quarto Digestorum P. 17). Servus pecuniam ob libertatem pactus
erat et eam domino dederat dominus prius quam eum manumitteret, mortuus erat testamentoque liberum esse iusserat et ei peculium suum legaverat consulebat, quam pecuniam domino dedisset ob libertatem, an eam sibi horodes patroni reddere deberent necne. respondit, si eam pecuniam dominuS, OSteaquam accepisset, in suae pecuniae rationem habuisset, statim desisse eius peculii esse, sed si interea, dum eum manumitteret, acceptum servo rettulisset, videri peculii fuisso et debere heredes eam pecuniam manumi88o
reddere. cf. Servii responsa 15.
35. D. 40, 1, 7. Idem Alfenus Varus libro septimo Digestorum P. 25). Duo filii familias peculiares servos separatim uterque habebant ex his alter servulum suum peculiarem vivo patre manumisit pater utrique testamento peculium praelegaverat quaerebatur, servus iste utrum amborum an eius a quo manumissus erat libertus esset respondit, si prius
testamentum pater fecisset, quam filius eum liberum esse iussisset, unius esse libertum, ideo quod eum quoque in peculio legasse videretur; sed si posteaiestamentum pater fecisset, non videri eam mentem eius fuisse, ut eum, qui manumissus esset, legaret
eumque SerVum, quoniam praelegatus non esset, mortuo patre amborum Servum fuiSSe. cf. Servii responsa 16.
36. D. 50 16, 202. Alfenus Varus libro secundo Digestorum P. 16) Cum in tostamento scriptum
313쪽
esset, ut heres in funere aut in monumento dumtaxat centum g consumeret, non licet minus consumere; Si amplius vellet, licet, neque ob eam rem contra testamentum facere videtur.37. D. 35 1, 27. Alfenus Varus libro quinto Digestorum P. 1 ). In testamento quidam Scripserat, ut sibi monumentum ad exemplum eius, quod in via Salaria ess0 Publii Septimi Demetrii fieret nisi
factum esset, heredes magna pecunia multarat cum id monumentum ubli Septimii Demetrii nullum repperiebatur, sed Publi Septimii Dama erat, ad quod exemplum suspicabatur eum qui testamentum fecerat monumentum sibi fieri voluisse, quaerebant heredes, cuiusmodi monumentum se facere oporteret et, si ob eam rem nullum monumentum fecissent, quia non repperirent, ad quod exemplum facerent, num poena tenerentur respondit, si intellegeretur, quod monumentum demonstrare voluisset is qui testamentum fecisset, tametsi in scriptura mendum esset, tamen ad id, quod ille se demonstrare animo sensisset, fieri debero; sin autem voluntas eius ignoraretur, poenam quidem nullam vim habere, quoniam ad quod exemplum fieri iussisset, id nusquam extaret, monumentum tamen omnimodo secundum substantiam et dignitatem defuncti exstruere debere. cf. Servii respon8 6.
38. D. 5, 4 9. Paulus libro tertio epitomarum Alfeni Digestorum P. 48). Cum multi heredes instituti essent, ex his unus in Asia erat eius procurator venditionem fecit et pecuniam pro parte eius
314쪽
304 VIII. COTAVI SAEC IURIS CONSULT SERIES TERTIA abstulerat postea apparuerit eum qui in Asia erat antea decessisse instituto ex part dimidia heredo procuratore suo et ex parte alio quaesitum est, quemadmodum pecunia ex hereditate petenda esset. responsum est ab eo, qui procurator eius fuisset, totam hereditatem , quia ex hereditate ea pecunia fuisset quae ad procuratorem e venditione pervenisset, petere eos oportere, et nihilo minus partem dimidiam heroditatis a coheredibus eius ita fore, sive omnis ea pecunia penes eum qui procurator fuisset, resideret, ut omnem per iudicem ab eodem recuperarent, sive is partem dimidiam coheredi suo reddidisset, ipsum ex dimidia partu et ex dimidia coheredes eius condem
39. D. 23, 4, 29. Alfenus libro tertio Digestorum a Paulo epitomatorum P. 57). Aliud est, si pater prosilia dotem promisit, ut annua bima trima quadrima quinto anno do a se redderetur, et convenit, ut is-d0m di0bus dos soluto matrimonio redderetur hoc enim pactum ita valet, si patri filia h0ros exstitisset
et intervenient ea pactum conventum fuerit. cf. servi responsa 65. De donationiJuS.
40. D. 24, 1 38. Alfenus libro tertio Digestorum a Paulo epitomatorum P. 59). Servus communis viri et fratris eius puerum donavit uxori fratris pro qua parte is servus qui donasset viri esset, pro ea parte
munia non esse factum mulieris respondit. cf. Servii responsa 69.
315쪽
41. D. 40, 12, 10. Ulpianus libro quinquagensimo quinto ad dictum P. 1296'). Quod autem diximus
in libortat fuisso sic est accipiendum non ut selib0rum doceat is, qui liberali iudicium patitur, sed in possession libertatis sine dolo malo fuisse quid sit auto ' sinu dolo malo fuisse , Videamus nam Iulianus ait omnes, qui se liberos putant, sine dolo malo in lib0rtato fuisse, si modo se pro liberis gerant, quamvis servi sint. Varus autem scribit eum, qui se liberum sciat, dum in fuga sit, non videri sine dolo malo in libertat esse, sed simul atque desierit quasi fugitivus se celare et pro libero agere, tunc inciperesin dolo malo in libertate esse etenim ait eum, qui scit so liberum, deinde pro fugitivo agit, hoc ipso, quod in fuga sit, pro Servo agere.
42. D. 38, 1, 26. Alfenus Varus libro septimo Digestorum P. 26 . Medicus libertus, quod putaret,
si liborti sui medicinam non facerent, multo plures imperantes sibi habiturum, postulabat, ut Sequerentur se neque opus facerent id ius est necisse responditius esse dummodo liberas operas ab eis exigeret, hoc est ut adquiescere eos meridiano tempore et valetudinis ot honestatis suae rationem habere ineret. Item rogavi, si has operas liberti dare nollent, quanti oporteret aestimari respondit, quantum ex illorum operis fructus, non quantum ex incommodo dando illis, si prohiberet eos medicinam fustere, Ommodi patronus consecuturuS SSet. cf. Servii responsa 61. De rerum dominis.
43. D. 41, 1 38. Alfenus Varus libro quarto Digestorum a Paulo epitomatorum P. 5). Attius
316쪽
30 VIII. OCΤΑVI SAEC IURIS CONSULT SERIES TERTIA fundum habebat secundum viam publicam ultra viam flumen erat et ager Lucii Titii. fluit flumen paulatim sopuli Romani eum agrum, qui inter viam et flumen esset, ambedit et viam sustulit, postea rursus minutatim recessit et alluvione in antiquum locum rediit. respondit cum flumen agrum et viam publicam sustulisset, eum agrum eius factum esse, qui trans flumen fundum habuisset, postea cum paulatim retro redisset, ademisse ei, cuius factus esset, et addidisse ei, cuius trans viam esset, quoniam eius fundus proximus flumini esset, id autem, quod publicum fuisset, nemini homini cessisset iam impedimento viam esse ait, quominus ager, qui trans viam alluvione rolictus est, Attii fieret, nam ipsa quoque via fundi esset.
44. D. 39, 2 9, 2. Ulpianus libro quinquagensimo t0rtio ad dictum P. 1272 ). Alfenus scribit, si
ex fundo tuo crusta lapsa sit in meum fundum eam, que petas, dandum in te iudicium de damno iam facto . . . it demum autem crustam vindicari posse idem Alfenus ait, si non coaluerit nec unitatem cum terra mea fecerit.
45. D. 6, 1, 5, 3. Ulpianus libro sexto decimo ad dictum P. 49 ) arbore, quae in alienum
agrum translata coaluit et radices immisit, Varus et Nerva filom in rem actionem dabant, nam si nondum coaluit, mea esse non desinet.
46. D. 10, 3, 26. Alfenus Varus libro secundo Digestorum P. ). Communis servus cum apud alterum esset, crus fregit in opere quaerebatur, alter dominus quid cum eo, penes quem fuiSSet, ageret. respondi, si quid culpa illius magis quam caSu res communis damni cepissos, per arbitrum communi dividundo posse reciperari.
317쪽
47. D. 10, 3, 27. Paulus libro tertio pitomarum Alfeni epitomatorum P. 50). De communi Servo unus X
sociis quaestionem habere nisi communis negotii causa iure non poteSt.
48. D. 41, 3, 34. Alfenus Varus libro primo Digestorum a Paulo epitomatorum P. 32). Si servus inscioni domino rem peculiarem vendidisset, emptorem
HSucapere OSSe. De rei vindicatione.
49. D. 6, 1,57. Alfenus libro sexto Digestorum P. 24). Is a quo fundus petitus erat ab alio eiusdem
fundi nomine conventus est quaerebatur, si alterutri eorum iussu iudicis fundum restituisset et postea secundum alterum petitorem res iudicaretur, quemadmodum non duplex damnum traheret respondi, uter prior iudex iudicaret, eum oportere ita fundum petitor, restitui iubere, ut possessori cavere vel satisdaret, si alter fundum vicisset, eum praeSinre.
50. D. 6, 1, 58. Paulus libro tertio epitomarum Alfeni Digestorum P. 49). A quo servus petebatur
ut eiusdem servi nomine cum eo furti agebatur, quaerebat, si utroque iudicio condemnatus esset, quid se facere oporteret respondit, si prius servus ab eo victus esset Α, non oportere iudicem cogere, ut eum traderet nisi si satisdatum esset, quod pro eo homine iudicium accepisset, si quid ob eam rem datum SSet, id recte praestari sed si prius o furto sententia dicta esset et hominem noxa dodisset, deinde de ipso homine secundum petitorem sententia dicta esset, non debere ob eam rem iudicem, quod hominem non traderet, litem aestimaro, quoniam nihil eius culpa neque dolo contigisset, quo minus hominem traderet.
cf. Servii responsa 79. Verbum respondit quod in F sos AP esset legitur, transposui. 2 ta vel similiter εcribi sortere monuit Pernice. Trib iudicium factum. 20.
318쪽
308 VIII. OCTAVI SAEC IURIS CONSULT SERIES TERTIA
51. D. 10 4 19. Paulus libro quarto epitomarum Alfoni P. 66). Ad exhibendum possunt agere OmneSquorum interest. Sed quidam consuluit, an possit officere haec actio, ut rationes adversarii sibi exhiberentur, quas exhiberi magni eius interesset respondit non oportere ius civile calumniari neque verba captari, sed qua mente quid diceretur, animadvertere convenire. nam illa ration otiam studiosum alicuius doctrinae posse dicere sua interessu illos aut illos libros sibi exhiberi, quia, si essent exhibiti, cum eos legisset, do etior o melior futurus S Set.
cf. Servii respon8a 80. Damni infecti.
52. D. 39, 2 43 pr. Alfenus Varus libro secundo Digestorum P. pr.). Damni infecti quidam vicino
repromiserat ex eius aedificio tegula vento deiectae cociderant in vicini tegulas easque fregerant quaesitum est, an aliquid praestari oportet respondit, si vitio odificii et infirmitat factum esset, debere praestari, sed si tanta vis venti fuisset, ut quamvis firma aedificia convelleret, non debere et quod in stipulation ost sivo quid ibi ruot', non videri sibi ruere, quod aut vento aut omnino aliqua vi extrinsecus admota caderet, Sed quod ipsum per se concideret.
cf. servi responsa 83'. Praetoria stipulatio Hadriani tompor has fero fuit L6nol die p. 33): quod aedium loci operisve q. d. n. vitio in a0dibus meis intra . . . damnum factum erit, Siquid ibi rus seindotur fodietur asidificabitur, quanti arus erit, tantam pecuniam dari dolumve malum abesso afuturumque esse pondesno spondeo.' cum Pomponius
D. 46 8, 18 haud abst: si quid ibi ruot', apud Alf0
319쪽
munem aedificare quis cum vicino vellet, priusquam veterem demolirent, damni infecti vicino spromisit adeoque 2 ab eoque 2 restipulatus est posteaquam paries sublatus esset et habitatores ex vicinis cenaculis emigrassent, vicinus ab eo mercedem, quam habitatores non redderent, petere vult quaesitum St, an recte petit respondit non portui8Se OS, cum Ommunem parietem aedificarent, inter se repromittere neque ullo modo alterum ab altero cogi potuisse; sed si maxime repromitterent , tamen non amplius quam partis dimidiae, quo amplius ne extrario quidem quisquam, eum parietem communem aedificaret, repromittere deberet. sed quoniam iam in totum repromisisSent, omne, quod detrimenti ex mercede vicinus fecisset, praeStaturum.
54. D. ibid. P. 5, 2). Idem consulebat, o S-
Aetne, quod ob eam rem dedisset, rursu repetere, quoniam restipulatus esset a vicino, si quid ob eam rem, quod ibi aedificatum esset, sibi damnum datum esset, id reddi, cum et ipsam hanc pecuniam, quam daret, propter illud opus perderet respondit non posse propterea quia non operis vitio, sed ex stipulatione id amitteret .
cf. Servii responsa 5. inelus ferba a Trib addita esse Pernice vidit. De qua pluvia arceNda.
55. D 39, 3, 24 Alfenus libro quarto Digestoruma aulo epitomatorum P. 4). Vicinus loci superioris
pratum ita arabat, ut per sulcos itemque porca aqua ad inferiorem veniret quaesitum est, an per arbitrum aquae pluviae arcendae possit cogi, ut in alteram
320쪽
310 VIII. OCTAVI SAEC IURIS CONSULT SERIES TERTIA partem araret, ne sulci in eius agrum Spectarent. respondit non p0SSe eum facere, quo minus agrum vicinus quemadmodum vellet araret. Sed si quos sulcos transversos aquarios faceret, per quos in eius agrum aqua deflueret, hosce ut operiret, per arbitrum aquae pluviae arcendae posse
Sod sit si fossas fecisset, ex quibus aqua pluvia posset nocere, arbitrum, si appareat futurum, ut aqua pluvia noceret, cogere oportere fossa eum Xplere et, nisi faceret, condemnare, tametsi antequam de ea re iudicaret, aqua per fossas numquam fluxisset.
56. D. 39, 3, 2, 5. Paulus libro quadragesimo nono ad dictum P. 32, 5). Item Varus ait aggerem, qui in fundo vicini erat, vis aquae deiecit, per quod
effectum est, ut aqua pluvia mihi noceret Varus ait, si naturalis agger fuit, non posse me Vicinum cogere aquae pluviae arcendae actione, ut eum reponat vel reponi sinat, idemque putat et si manu factus fuit. neque memoria eius exstat quod si exstet, putat aquae
pluviae arcendae action eum teneri. De servitutibuS.
57. D. 8, 4, 15. Paulus libro primo epitomarum Alfeni Digestorum P. 1). Qui per certum locum iter aut actum alicui in iure , cessisset, eum pluribus per eundem locum vel iter vel actum in iure γ cedere
ΡOSSe Verum St, quemadmodum si quis vicino suas aedes servas fecisset, nihilo minus aliis quot vellet multis eas aedes servas facere poteSt. cf. 0rvii responsa 87.
58. D. 8, 5, 17, 1. Alfenus libro secundo Digestorum P. 4, 1). Cum in domo ait ei locus quidam aedibus Anni ita serviret, ut in eo loco positum