Iurisprudentiae antehadrianae quae supersunt

발행: 1896년

분량: 434페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

1. . ALFENUS VARIIS

3 11

habero ius Seio non esset, et eius in eo silvam sevissset, in qua labra et leneso et ' cucumellas positas haberet, Annio consilium omnes iuris periti dederunt, ut cum eo ageret ius ei non esse in eo loco ea posita habero invito e. 59. D. 8, 2, 16. Paulus libro secundo epitomarum Altini Digestorum P. 42). Lumen id est, ut caelum videretur, et interest inter lumen et prospectum, nam prospectus etiam ex inferioribus locis est, lumen ex

inferior loco esse non poteSt. cf. Servii responsa 1.

60. D. 8, 2, 33. Paulus libro quinto epitomarum Alfeni Digestorum P. 8). um debere columnam

restituere, quae onus Vicinarum aedium ferebat, cuius essent aedes quae servirent, non eum qui imponere vellet. nam cum in lege aedium scriptum esset: paries nori ferundo uti nunc est, ita sit', satis aperte significari in perpetuum parietem esse debere, non onim hoc his vorbis dici, ut in perpetuum idem paries esset, quod ne fieri quidem posset, sed ut eiusdem modi paries in perpetuum esset qui onus sustineret quemadmodum si quis cavisset, ut cui onus sustineret, si ea res qua servit et tuum onus ferret, perisset, alia in locum eius dari debeatJ.

cf. Servii responsa 92.61. D. 8, 5, 8 i. Ulpianus libro septimo decimo ad dictum P. 601). Aristo Corellio Vitali

respondit . . . idemque ait . . . Alfenum denique scribere ait posse ita agi ius illi non esse in suo lapidem caedero, ut in meum fundum fragmenta cadant.

62. D. 8, 5,17 pr. Alfenus libro secundo Digestorum P. ). Si quando inter aedes binas paries esset, qui ita untrem faceret, ut in vicini domum semipedem aut amplius procumberet, agi oportet oportere respon-

1 F. tenes.

322쪽

312 VIII. OCΤΑVI SAEC IURIS CONSULT SERIES TERTIAdit γ): ius non esse illum parietem ita proiectum in

Suum esse invito se. es. Servii responsa 82.63. D. 8, 5, 17, 2. Alfenus libro secundo Digestorum P. 4, 2). Secundum cuius parietem Vicinus sterculinum fecerat, e quo paries made8cebat, consulebat fur , quemadmodum posset Vicinum cogere, ut sterculinum tolleret respondi, si in loco publico id fecisset, per interdictum cogi posse, sed si in privato, de servitute agere oportere; si damni infecti stipulatus esset, possit per eam stipulationem, si quid ex ea re sibi damni

datum 8Set, SerVRre. De reditore et debitore.

64. D. 13 7, 30. Paulus libro quinto epitomarum Alfeni Vari Digestorum P. 70). Qui ratiario crediderat, cum ad diem pecunia non solveretur, ratem in flumin sua auctoritate detinuit postea flumen crevito ratem abstulit si invito ratiario retinuisset, eius periculo ratem fuisse respondit; sed si obitor sua

voluntate concessisset, ut retineret, culpam dumtaxat ei praestandam, non Vim maiorem.

65. D. 46, 3, 67. Marcollus libro tertio decimo Digestorum P. 157). . . . apud Alfenum Servius eum,

qui minus a debitore suo accipere et liberare eum vellet, respondit posse saepius aliquot nummos accipiendo ab eo eique retro dando ac rursus accipiendo id efficere, voluti si centum debitorem decem acceptis liberare creditor velit, ut cum decem acceperit, eadem ei retro reddat, mox ab eo accipiat ac novissimo retineat, etsi in dubitationem a quibusdam hoc male deducatur, quod non possit videri is qui ita accepit, ut ei a quo accepit, retro reddat solutum accepisse , . .

cf. Servii rosponsa 99. Pernice etiam verba saepius accipiendo a Triboniano addita esse utat.

323쪽

1. . ALFENUS VARUS

3 13

De emptione venditione. De fundo vendito.

66. D. 18, 1, 40 pr. Paulus libro quarto epitomarum Alfeni Digestorum P. 2). Qui fundum vendebat, in lege ita dixerat, ut emptor in diebus triginta proximis

fundum metiretur et de modo renuntiaret, et si ante eam diem non renuntiasset, ut venditoris fides soluta esset emptor intra diem mensurae quo minorem modum esse credidit renuntiavit et pecuniam pro eo accepit postea eum fundum mancipio dedith et cum ipso emptori suo ad metiretur, multo minorem modum agri quam putaverat invenit quaerebat, an id quod minoris esset consequi a suo Venditore posset respondit interesSe, quemadmodum te diceretur. nam si ita dictum esset, ut emptor diebus triginta proximis fundum metiatur et cmino renuntiet, quanto modus agri minor sit, quo post diem trigensimum renuntiasset, nihil ei profuturum, sed si ita pactum esset, ut emptor in diebus proximis fundum metiatur et de modo agri renuntiet, et si in diebus triginta renuntiasset minorem modum agri esse, quamvis multis post annis posse eum quo minor is modus agri fuisset repetere.

Trib vendidit.

67. D. 21 2 45. Idem Alfenus libro quarto Digestorum a Paulo epitomatorum P. 3). Qui fundum mancisio dederat iugerum certum, fines multo amplius emptori demonstraverat si quid ex his finibus evinceretur, pro bonitate eius emptori praestandum ait, quamvis id quod relinqueretur centum iugera

haberet. Trib. tradiderat.

68. D. 18, 1, 18, 1. Pomponius libro nono ad Sabinum P. 547). Si servus in demonstrandis domini iussu finibus agri venditi vel error vel dolo plus

1 F. domini iussu in demonstrandis finibus.

324쪽

314 VIII. OCTAVI SAEC. IURIS CONSULT SERIES TERTIA demonstraverit, id tamen demonstratum accipi oportet, quod dominus senserit, et idem Alfenus scripsit doVaeua OSSeSSione per servum tradita. 69. D. 8, 3; 29. Paulus libro secundo epitomarum Aliani Digestorum P. 43). Qui duo praedia confinia habuerat, Superiorem fundum vendiderat in iugo ita dixerat, ut aquam sulco aperto emptori educor infundum inferiorem recte liceat si emptor ex alio fundo aquam acciperet et eam in inferiorem ducere volist, quaesitum est, an possit id suo iure facere nec ne. respondi nihil amplius, quam quod ipsius fundi siccandi causa derivaret, vicinum inferiorem recipere debere.

70. D. 8, 3, 30. Idem Paulus libro quarto epitomarum Alfeni Digestorum P. 1). Qui duo prasidia

habebat, in unius venditione aquam, quae in fundo nascebatur, et circa eam aquam late decem pedes xceperat quaesitum est, utrum dominium loci ad sum pertineat an ut per eum locum accedere possit. respondit, si ita recepisset ' circa eam aquam late pedes decem', iter dumtaxat videri venditoris esse.

71. D. 18, 1 40 4. aulus libro quarto epitomarum Alfeni Digestorum P. 62, 4). Cum fundum quis

vendiderat et omnem fructum receperat, et arundinem caeduam et silvam et harundinem si silvam cae duam 2 in fructu esse respondit. 72. D. 19, 1, 26. Alfenus Varus libro secundo Digestorum P. 13). Si quis, cum fundum venderet, dolia centum, quae in fundo esse adfirmabat, accessura dixisset, quamvis ibi nullum dolium fuisset, tamen dolia emptori dubebit.

Triboniani manus serta St.

73. D. 19, 1, 27. aulus libro tertio epitomarum Alfeni P. 53). Quidquid venditor accessurum dixerit, id integrum ac sanum tradi oportet, veluti si fundo dolia acceSSura dixisset, non quassa, sed integra dare debet. 74. D. 18, 1, 40.4. Paulus libro quarto epitomarum Alfeni Digestorum P. 62, 5). Dolia quae in fundo

325쪽

1. P. ALFENUS VARUA

domini essent, accessura dixit etiam ea, quae Servus qui fundum coluerat emisset peculiaria, emptori ces- Sura reSpondit.

De aedibus venditis.

75. D. 18, 1, 40, 6. Paulus libro quarto epitomarum Aliani Digestorum P. 62, ). 0ta quoque, per quam aqua traheretur, nihilo minus aedificii est quam situla. 76. D. 18 6 12. Alfenus Varus libro secundo Digestorum P. 12). Si vendita insula combusta esset, cum incendium sine culpa fieri non possit, quid iuris sit respondit, quia sine patris familias culpa sori potest neque, si servorum neglegentia factum esset, continuo dominus in culpa erit, quam ob rem si venditor eam diligentiam adhibuisset in insula custodienda, quam debent homines frugi et diligentes praestare, si quid accidisset, nihil ad eum pertinebit.

De servo seculiari vendito.

77. D. 44, 1 14. Alfenus Varus libro secundo Digestorum P. 14). Filius familias peculiarem servum vendidit, pretium stipulatus est is homo redhibitus oh postea mortuus est. et pater eius pecuniam ab emptore petebat, quam silius stipulatus erat placuit

aequum esse in factum exceptionem eum obicere: quod pecunia ob hominem illum expromissa est, qui rodhibitus est'.

De bonibus venditis.

78. D. 9, 2, 2, 3. Alfenus libro sociando Digestorum Ρ. 7, 3). Quidam boves vendidit ea lege, uti

daret experiundos, postea dedit experiundos emptoris servus in experiundo percussus ab altero bove cornu eSt. quaerebatur, num venditor emptori damnum praestare deberet respondi, si emptor boves emptos haberet, non debere praestare, sed si non haberetemptos, tum, si culpa hominis factum esset, ut a bove feriretur, non debere praestari, si vitio bovis,

326쪽

316 VIII. OCTAVI SAEC. IURIS CONSULT SERIES ERTIA

De lectis venditis.

79. Dig. 18 6, 13. Paulus libro tertio Alfeni pitomarum P. 52). Lectos emptos aedilis, cum in via publica positi essent, concidit si traditi essent emptori

aut per eum stetisset quo minus traderentur, emptoris periculum esse placet.

De locutione conductione. De caenaculo conducto.

80. D. 19, 2, 27 pr. Alfenus libro secundo Digestorum P. 15). Habitatores non, si paulo minus commode aliqua parte caenaculi uterentur, statim deduc, fionem ex mercede facere Oportet ea eum condicione habitatorem esse, ut si quid transversarium incidisset, quamobrem dominum aliquid demoliri oporteret, aliquam partem parvulam incommodi sustineret non ita tamen, ut a partem caenaculi dominus aperuisset, in quam magnam partem usus habitator haberetJ. Inclusa erba Pernice eiecit. 81. D. ibid. I. Iterum interrogatus est, si quis timoris causa migrasset, deberet mercedem necne. respondit, si causa fuisset cur periculum timeret, quamvis periculum Vere non fuisset tamen non debere mercedum sed si causa timoris iusta non fuisset, nihilo minus debere .

De illa conducta.

82. D. 19, 2, 30 4. Idem Alfenus libro fortio Digestorum a Paulo epitomatorum P. 54 4). Colonus

villam hac lege acceperat, ut incorruptam redderet praeter vim et vetustatem coloni servus villam incendit non fortuito casu non videri eam im X-ceptam respondit nec id actum esse, ut, si aliquis domesticus eam incendisset, ne praestaret, Sed Xtrariam vim utiqu0 λ excipere VoluiSSe.

327쪽

1. . ALFENUS VARUS

3 17

De insula conducta.

83. D. 19, 2, 30. Idem Alfenus libro fortio Digestorum a Paulo epitomatorum P. 4 pr.). Qui insulam triginta conduxerat, singula caenacula ita locavit, ut quadraginta ex omnibus colligerentur dominus insulae, quia aedificia vitium facere diceret, demolierat eam quaesitum est, quanti is aestimarideboret, si is qui totam conduxerat e conducto ageret. respondit, si vitiatum aedificium necessario demolitus esset, pro portione, quanti dominus praediorum locasset et quod eius temporis habitatores habitaro non potuissent, rationem duci et tanti litem asestimari; sin autem non fuisset necesse demoliri, sed quia melius' aedificare vellet, id fecisset, quanti conductoris interesset, habitatores ne migrarent, tanti condemnari

oportere. cf. Servii 0Sponsa 118. De balneis conducti8.

84. D. 19, 2, 30, 1. dem Alfunus libro tortio Digestorum a Paulo epitomatorum P. 54, 1). Aedilis

in municipio balneas conduXerat, ut eo anno municipes gratis lavarentur post tres menses incendio facto respondit posse agi cum balneatore e conducto, ut pro portione temporis, quo lavationem non praestitisset, pecuniae contributio fieret.

De mulis conducti8.

85. D. 19, 2, 30 2. Idem Alfenus libro tortio Digestorum a Paulo epitomatorum P. 4, 2). Qui

mulas ad certum pondus Oneris locaret, cum maiore onere conductor eas rupisset, consulebat de actione. respondit vel lege quilia vel ex locato recte eum agere, sed lege Aquilia tantum cum eo agi posse, quitum mulas agitasset, o locato etiam si alius eas

rupisset cum conductore recte agi.es. Servii responsa 136.

328쪽

318 VIII. OCTAVI SAEC. IURIS CONSULT SERIES TERTIA

De aede facienda locata.

86. D. 19, 2, 30, 3. Idem Alfenus libro tertio Digestorum a Paulo epitomatorum P. 4, 3) Qui

aedem faciendam locaverat, in lege dixerat: quoad inopus lapidis opus erit, pro lapide et manupretio dominus redemptori in pedes singulos sestertios septenos dabit'. quaesitum est, utrum factum opus an etiam inperfectum metiri oporteret respondit etiam inperfectum. cf. Servii responsa 123 De mereιbus vehendis locatis.

87. D. 19, 2, 7. Paulus libro tertio epitomarum Alfeni Digestorum P. 5). Cum depressa navis aut

deiecta esset, quod quisque X ea suum servasset, sibi Servare re8pondit, tanquam e incendio. cf. 0rvi responsa 125. De societate.

88. D. 17, 2, 71 pr. Idem Paulus libro tortio epitomarum Alfeni Digestorum P. 1 pr.). Duo societatem coierunt, ut grammaticam docerent et quod ex eo artificio quaestus fecissent, commune eorum esset de ea re quae voluerunt fieri in pacto convento

societatis proscripserunt, deinde inter se his verbis stipulati sunt: 'haec, quae supra scripta sunt, ea ita dari fieri neque adversus a fieri si ea ita data facta non erunt, tum viginti milia dari γ' quaesitum est, an, Si quid contra factum esset, societatis actione agi posset respondit, si quidem pacto convento inter eos de societat facto ita stipulati ess0nt haec ita dari fieri spondes γ', futurum fuisse, ut si novationis causa id fecissent, pro socio agi non possit, sed tota res in stipulationem translata videretur sed quoniam non ita osson stipulati ea ita dari fieri spondes γ'

1 F. septem.

329쪽

1. . ALFENUS VARUS

3 19

sod si ea ita facta non essent, decem dari γ' non videri sibi rum in stipulationem pervenisse, sed dumtaxat poenam, non enim utriusque rei promissorem obligari, ut a daret faceret et, si non fecisset, Oenam sufferret, et ideo societatis iudicio agi posse. cf. servi responsa 128.

89. Ibid. I P. 51, 1). Duo colliberti societatem

coierunt lucri quaestus compendii, postea unus ex his a patrono heres institutus est, alteri legatum datum est. neutrum horum in medium referre debere respondit. cf. Servii responsa 129.

90. D. 17, 2, 5, 8. Paulus libro trigensimo secundo ad edictum P. 495). Item scriptum est posse

procuratori quoque me Socium meum renuntiare. quod Servius apud Alfenum ita notat esse in potestate domini, cum procuratori eius renuntiatum est, an velit ratam habere renuntiationem.

De commodato.

91 D. 19, 5, 23. Alfenus libro tertio Digestorum a Paulo epitomatorum P. 56). Duo secundum Tiberim cum ambularent, alter eorum ei, qui Secum ambulabat, rogatus anulum ostendit, ut respiceret illi excidit anulus et in iberim devolutus est respondit posse agi cum eo in factum actione.

cf. Servii responsa 132. De seculis.

92. D. 46, 3, 35. Alfenus Varus libro secundo Digestorum a aut epitomatorum P. 47). Qu0d SerVus e peculio suo credidisset aut deposuisset, id ei, sive venisset sive manumissus esset, recte solvi potest, nisi aliqua causa intercedit , ex qua intellegi

1 F. intercederit.

330쪽

320 VIII. OCTAVI SAEC IURIS CONSULT SERIES TERTIA possit invito eo, cuius tum is sorvus fuisset, ei solvi.sod o si quis dominicam pecuniam ab eo faeneratus esset, si permissu domini servus negotium dominicumg0ssisset, idem iuris est: videtur enim voluntat domini qui cum servo negotium contraheret et ab eo

accipere et ei Solvere.

93. D. 15, 3, 16. Alfenus libro secundo Digestorum P. 1). Quidam fundum colendum servo suoloeavit se boves ei dederat cum hi boves non essent idonei, iusserat eos venire et his nummis qui recepti

essent alios reparari servus boves vendiderat, alios redemerat, nummos Venditori non solverat, postea conturbaverat qui boves vendiderat nummos a domino

petebat actione de peculi aut quod in rem domini Versum esset, cum boves pro quibus pecunia peteretur penes dominum essent respondit non videri oculii quicquam esse, nisi si quid deducto eo, quod servus domino debuisset, reliquum fieret illud sibi idori boves quidem in rem domini Verso esse, Sed pro ea, re solvisse tantum, quanti priore boves venissent, si quo amplioris pecuniae posteriores boves essent, eius

oportere dominum condemnari. De condictionibuS.

94. D. 12 6, 36. Paulus libro quinto epitomarum Aliani Digestorum Ρ. 69). Servus cuiusdam insciente domino magidem commodavit is cui commodaverat pignori eam posuit et fugit; qui accepit non aliter se redditurum aiebat, quam si pecuniam accepiSSet, aecepit a servulo et reddidit magidem quaesitum est, an pecunia ab eo repeti possit respondit, si is qui pignori accepisset magidem alienam sei s se t apud sopignori deponi, furti eum se obligasse ideoque, si

pecuniam a servulo accepisset redimendi furti causa, posse repeti sed si nescisset alienam apud se deponi, non 8Se furem, item, i pecunia eius nomine, a quo

SEARCH

MENU NAVIGATION