장음표시 사용
171쪽
De Colo Mauerano. I 43 Hodie Persas glaciei frustula cum vino , aut aqua in phialam indere Petrus Vallensis testis oculatus est. Interdum vinum per mediam nivem transire cogebant: ad eamque rem paratum hambebant Colum nive oppletum . Itaque affusum vinum per nivem tibi viam faciens, ex Coli foraminulis una cum nivis tabe exiliebat, cessurum in potum sitientibus . Vin tua tautro vis modo paratum aegrotantibus quandoque praebebant. Nam ita accipiendus Coelius Aurelianus, ubi de vinis cardiaco dandis:
omediocriter inquit mi Icta cum aqua frigida , ac recenti, wel nivium liquore. Rasiis quoque , dc Aben Sina aliis in morbis potandam nivium tabem praecipiunt. Non dissiteor, nivem aliquando in lintea immissam : at his non Coli, sed Sacci nivarii
nomen erat; etsi enim colania verbum generale sit, Coli tamen nomen a Linteo difflinguitur : & confundi nisi magno errore non
possunt. Martialis in Apophoretis dii ci 1. cui lemma, Saccus nivarius. At Ie
172쪽
vit tenuare nives nor ut s lintea nostra: Frigidior colo non salit unda tuo . Duo nos docet,& saccum nivarium fuisse ex linteis, non ex aluta, aut vimine, cum ait intea nostra: & ei non impertitum nomen Coli, a quo segregat in illis inrigidior colo . Erat enim Colum nivarium ex aere , aut argento in ditiorum tricliniis, ut idem Poeta monet disticho praecedenti,ubi Colum nitarium ita loquitur. Setinos moneo,nostra nivesta e trientes, Pauperiore mero tingere lina potes. Haec ferme nota; illud fortasse hactenus ignoratum, Cola crateri, aut cyatho fuissi imposita, ut Vinum per nivem με. ως' in pocu luna, quo bibebant, exiliret; ita enim amoto Colo frigidius sorbebatur. Quare paraban tur Cola ejus magnitudinis,ut calici per interiorem Oram possent committi . Apud Pollucem haec leguntur lib.VI. cap. II . ἐν μεν Τει
bis cis ais citonibus etiam solum 'per cratere etenditu uit. Colum nempe nivarium, non
173쪽
Colum praesorum, ut absurde explicat Henr. Stephanus. Colum praesorum est corbis. qui vero corbis super cratere Huc etiam faciunt illa Hellanici in AEgyptiaciS: αἰγυππεο is τοῖς
- . I n AEgyptiorum arcis es phiala, 'athus, s colum teu mavis, exiguum colum ) ex
aere omnia. Fluctum in simpulo movet Casau bonus ad Athenaeum lib.X I . Cap. U I , cur dubitat, an hic ἡῖαν,ον colum sit . Cur ita λnempe, quia inter pocula ab Hellanico computatur. Fac ita esse; quid tum λ an non Co-jum nivarium in poculorum censuestiPomponius in L. in argento. D. de auro,& argenio legato. In argento potorio utrum id dumtaxat sit, in quo bibi post: an etiam id, quod
Ad praeparationem bibendi comparatum est, ueluti Colum nivarium, urceoli,dubitari potest . Sed propius est, ut hac quoque insent. Visum est ICto Colum nivarium in numero poculorum effer cur idem Graeco Historico videri non potuit Θ qui illud cyatho conjungit, cui imponi moris erat: ut & phialae , ex qua vinum diffundebatur, ut per Colum nive plenum in cyathum spargeretur.
174쪽
Et ecce metalla , ex quibus Cola nivaria sun debantur ; nam alii ex argento habuerunt, eX aere alii. Hoc cognoscimus ex Hellanico , illud ex Pomponio. Hodie lautiores calicem duplicem ex uno argento ductus sibi parant, mediamque interserunt niVem ,stum affusum vinum sine ulla nivis tab . bibunt. An ad hunc usum comparatum credimus Colum nostrum,ut & ipsum inter Cola nivaria sit Θ Multa sunt, quae ab hac sententiarem vocant. Primo nimia ejus magnitudo , quae facile poculum quodcunque excedit ; est enim septuncelatum, altum triente: scilicet utraque mensura ab ora inferiori accepta.
Quod poculum huic Colo excipiendo est λnisi forte Cyclopis se. βω sit. Deinde, quod in manubrii sculptura nihil omnino cernere sit,quod ad vinum,& convivia trahere possis. Simili de causa nec pertinebit ad Cola culinaria, quae memorat Chrysippus Tyaneus in Artocopico. is describens placentae genus, quod Catilium ornatum Romani vocabant,
175쪽
τὸ Colo Masterano. I 67 frustulis in Colum conjectis. Ita nec pertinebit ad Cola rustica, quae non er4ns, nisi corbes, per quos vinum liquabatur,ut Grammatici explicant illa Virgilii Georg. II. Tu Disso vimine qualos, Colaque pratorum fumosis deripe tectis.
In quo etiam genere erat Saccus vinarius ;quanquam hunc in coenaculis quoque suis , pro vino castrando indicat Martialis libro 11, ubi de apparatu cinnae pro Tongilio aegrotante, haec habet. Caecuba saccentur , quaque annus coxit
Condantur parco fusca Falerna titro
Recte omnino. Vir Clarissime, existimas,nostrum Colum in Medicorum supellectili suis se. Colabant enim Medici non modo per linteum , sed etiam per Colum: utrumque duplicem ob causam , vel ut succus liquidus legeretur , recremento in fundo subsidente abjecto :vel contra, ut materia exucca posset reponi, humore inutili expresso . Quae & per se clara , &in veterum Medicorum libris obvia , testenta
176쪽
non desiderant. Linteorum maxime erat usus, ubi succi liquidissimi expetebantur. Marcellus Empiricus cap. v I II. de xerocollyriis: Ut liquidius facias, deinde per linteolum delicatum colabis . Fuit, cum nihil pensii habuerunt, per linteum ne,an per colum eliquaretur.Scribonius Comp. ult Colantur per linteum, vel sx junco factum de industria colum . Habes jam Colum Medicum ex unco . Et quidem , quod meminerim , nusquam apud Medicos Coli metallici expressa mentio occurrit, sed ex junco , & palma. Quin vero pro eo posmit ex aere,ut nostrum est,uel e X argento, ut apud quosdam diligentissimos Seplasiarios vidimus, substitui, vix est ut dubitem . Scilicet, si Colum praeso subjiciendum non sit: ad quam re vase textili opus est. Ita Columella ex olivis in fiscinam conjects oleum elicit. AEgyptii semina ricini in sportu lam inclusa torculari premebant, ut apud Dioscoridem, dc Actuarium
Erat apud Medicos Colum in usu ad plura,sed praesertim ad vina medicata,quae Plinius factitia appellat, & ad unguenta . De vinis his ce sermonem instituens Dioscorides, s p
177쪽
M mentionem injicit: a id vasis genere, quo haec percolatio fieret, nobis divinandum reliquisset, nisi aliorum scriptaia , quod ipse tacuit , declararent. Hi sunt Palladius, & Columella, qui haec Medicorum vina patremfamilias etiam sibi parata habere voluerunt . Palladius ergo in Februario cap. XXU II. de vino Myrtite haec habet: Palmea sporta colabis. Et de eodem Columella lib. Xo . . Et
per colum junceum liquatum succtim lagi culis bene picatis condunt. Ejus etiam conditionis erant Cola , quibus transmittebantur unguenta : dc haec ignorare nos Dioscorides noluic; nam in unguento Elatino,& Cyprino nominat σπυρα, sportulam in ocimino,& Susino η-ρτοα & κυ ίδι , qualum, S quas IIlum . Κ.s ίδα Nicandri interpres in Alexi pharmacis vas e sse ex tenui junco, & ab unguentariis, qui eo unguenta eXprimebant, appellari testatur. At recepta deinde a Graecis Arabum medicina, Colorum usus in Dro satis, & Catharticis frequens esse coepit. Δρο Θ Graeci recentiores
Vocarunt, quod Arabes scerap. Ea Nicolaus Alexandrinus . , seu per saccum tras mit-
178쪽
tere jubet in Drosato absinthi te, ex iride,& ali bi saepe Sectione v iii. Nec tamen sacci ΠΟ-men materiam e X plicat , cum saccus ex lino, pelle,& vimine suerit:explicat solum formam, quae metae invertae similis erat, ut alicubi Columella monet. Cathartica vero Actualius non unis modo sacculis, sed aliquando etiam ficis transfundit, ut in Rucllis versione legitur;Grς-cus enim liber nunc ad manus non est . Meminit etiam Herbarius Graecus de Cololaxiori, quo utebantur, qui Styracem vermicularem conficiebant, lib. I. cap. LXVI II.
Colum, quod latioribu oraminibussit, infrigidam aquam et eluti vermiculos exprimunt. Nam ἐυα hic Colum est , non incerniculum, ut minus recte viri doetissimi volunt. Mirum quid eos moverit: nam Colum cur eis displiceret, causae non erat. Et Cottim jam Hermolaus fuerat interpretatus. Et, ut plane dicam,
quod sentio ; auguror, huic potissimum usui nostrum Colum fuisse destinatum . Suadet id, quod foramina grandiuscula sunt, ut Dioscorides exigit: suadet etiam, quod ad hos vermiculos parandos inepta sunt Cola ex junco , aut
179쪽
De Colo Moerano. I FI palma: & omnino ex metallo expetuntur. Potissimum dico ; nam ad unguenta, & vina medicata , & id genus alia aptari potuisse melius, quam sportas, & qualos, manifestum est. Vides interim artificis ingenium , dum eo instrumeto mammae formam imitatus est, quς per papillae foramina lac faculatur. Et pro Xime ad consuetam Coli forma accessit, quae infundibulo , vel sacco vinario similis erat. Docet id Cratinus in Nomis, ubi camum Vocat, Θμαν, Colum, ob figuram scit cet utrique communem . Canacis est: vas, coni inversi instar habens, in imo pertusum, per quod in Attico foro judices calculos sinebant in subjectum ca- de rum dilabi. Extat de eo elegans Eubuli griphus . Inde fit, & Colum simile coni esse , ata quo nostrum non longe abit. Verba Cratini apud interpretem Aristophanis in Equitibus ita leguntur, Emendant in Hesychio, κοoiνον bolum Junceum. Quod probare non possum; nam Colum unc eum cui , fuerit ut plurimum, nihil Cratinus apposuisset, quod de camo nos admoneret. Lego ἡῖ μήν, colum sns se torum; nam Σοiρβοὴ erant
conchae marinae, quibus olim judices suffragia
180쪽
serebant. Quod acute dictum esse quis negetpPrius illud friget. xvi - Graeci satis habent di-Xisse, τίνας . Nec pr terea quid quam addunt. Sunt tamen conchulae μονο Θυμι,
testa una tectar, eaque laevi, & in se ipsam revoluta,oblongae, ac veluti gibbae, quas ut Graeci, ita dc nostri a porculis appellant. A liae majores, glandem aequant, parte supina color gilvo, prona albo: minores aliae, ut nuclei pinei, sed breviores , candidae , aut fuscae . His Athenienses in ferendis sententiis usi. Candidς Romanorum A, fuscae C valebant. Et haec sunt, Vir Illustrissime, quae hortatu tuo , quantum per multiplices Occupationes curasque meas licuit, deproperavi; quaeqN non aliter probaturus sum , quam si tibi notia
displicere intelligam; soleo enim meae sententiae dissidere, ubi tuae plane non congruer sentio. Et quamvis quae disputavi, longe ab ea ca sententia P. Claudii Francisci Menestrier, nihil tamen his literis detra situm velim viro Gmni laudis genere praestanti,quem honoris causa nomino, qui viam, & quidem primus, diligentia su a ad hujus Instrumenti explicationem aperuit . Sunt enim hae ex verisimili ductae