Dominici Aulisi Opuscula : De gymnasii constructione, Mausolei architectura, Harmonia Timaica, & Numeris medicis : his accessit Epistola de colo Mayerano

발행: 1694년

분량: 186페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

De gymnasii constructione. s

mensurς deducuntur, quam ex Peristyliis oblongis . Haec enim multiplicis generis sunt: quadrata unius . Horum tamen ratione recie percepta , facile ubi Peristylium , oblongum sit , quid variari debeat, cognoscimus . Area A columnis cincta, quaqua- versum habet pedes 3 oo, ut sint in ambitu Stadia duo .

Lata quaeque pedes 42. cujus mensurae ratio in Xysto reddetur.

QUARTAQUE C , Ou ς AD MERIDIANAS REGIONEI EST CONVERSA , DUPLEX , UTI CUM ΤEMPEsTATEI VENTOSAE SUNT, NON POSsIT ASPERGO IN INTERIOREM PARTEM PERVENIRE .

Hoc est, Porticum istam esse oportere duplicem, ne Ephebeum, Coryceum,& alia proxima membra,quorum lumina, & ostia ad eam vergunt , imbrium injuriis pateant. Quod non nisi magno adolescentium , aliorumque, qui in eis se exercent, incommodo feret. At cum haec ipsa membra eX altera parte porticum simplicem habeant adnexam, ut dicemus, constat nulla ibi ostia exti

tisse ;

32쪽

6 Dominici Auli

tisse , nisi sorte unum, aut alterum in Ephebeo , & Coryceo, unde brevi itinere egredi athletae in Xystum possent: quae & ipsa inbtempestatibus ventosis occludi poterant: quippe patentibus interim ostiis, & fenestris in opposito latere, Ephebeum, & Corv-ceum multa satis luce clarescebant. Haec Porticus, quia duplex, lata erit pedes 84.

CONSTITUUNTUR AUTEM IN TRIBUS PORTICIBuS EXEDRAE SPATIOSAE D, D, HABENTES SEDES, IN QUIBES PHlLOSOPHI, RHETORES, RELIQUlQuE , QUI STUDIIS DELECTANTUR, SEDENTES DISPUTARE POSSINT.

Novitium inventum fuit literarum Professoribus designare in Gymnasio Scholas,&άκου ριοι, ut hίeC 'Ciceronis in a. de Orator Lostendunt . Nam seculis multis ant Gymnasia inῬenta sunt , quam in his Philosophigarrire caperunt. Negat vir eruditus, in Gymnasio Neapolitano literarum studia unquam fuisse : negat ullo idoneo auctoret. probari. Quid faciet D. Augustino Θ cujus haec sunt e libro 3. contra Academicos.

uidsi tam clarum est , ut fru Ira in friere Θ

Persuadebis nimirum tanquam in Cumano si)mnasio, atque adeo Neapolitano , nihil eum peccasse mo etiam nec errasse quidere . AD

33쪽

De Gymnasii Constructione. 7

An satis idoneus auctor est, qui omnem evietionem praestet λ Latae EXedrae sunt pedes Io 8. uti postea demonstrabitur, cum d Porticu Septentrionali Stadiata sermonem

instituem US.

IN DupLICI AUTEM PORTICu COLLOCENTUR HAEC MEMBRA , EPHEBEUM E IN MEDIO, HOC AUTEM EST EXEDRA AMPLISSIMA CUM SEDIBUS , Q u AE TERTIA PARTE LONGIOR SIT , QUAM LATA.

Athletie, tametsi majore parte Palaestrie literarum Professoribus cesserint, tame praestantiorem stibi seposuerunt , Meti diei obversam, ut per hiemem plurimo Sole, i clementiori coelo fruerentur ; nam haec maxime hiemi parata mansio est, cum per aestatem athletae in Xysta progrederentur. In

hoc Gymnasii tractu medium spatium sibi Ephebeum poscit, quod Exedram amplis b

mam Vitruvius appellat. Quare non unς modo Scholae sedilibus erant instructae , dc Exedrae dicebantur,sed di Ephebeum. Quod notari velim ; nam Ephebeum intelligit etiam Dio Chryso1 omus , ubi adolescentulum athletam, Jatroclen nomine, in Exedra Herculis, quae erat in Gymnasio Neapolitano, sese exercuisse memorat: ορω μεν ἡν πανυ

34쪽

g Dominici Aulisj

quuntur. Hoc est, Hantes ad Ephebeunta , quod hic Herculi erat dicatum. Dicit εςικοτας, quia magna spectatorum pars , quam sedes non caperent, stare cogebatur. Exedra pa

riter Ephebeum est in veteri Lapide Romano, sicuti Porticus est Xystus.

Visum est Vitruvio addere, cum sedibus,

non sine causa. Nam alioqui cellas Omnes, quae in Peristylio, utut sedibus destitutas, Exedras vocabant. Varro Ornithona Exe

dram dicit lib. 3. de Re Rusi. cap. s. Lui Brundusii hospes noster primus in Per stilio

habuit Exedra conclusas aves, quas pasce rei objecto rete. Imo Strabo lib. I 3. Exedram Vocat quandam σκοπην . Hoc fortasse verius, quam quod opinatur Cujacius ad C. de operib. publicis, speculam eam ita suis. ex discatam, ut haberet sedes complures in Exedrae formam. Erant

35쪽

Erant ergo in Ephebeo sedes circum ad parietem spectatoribus positae, in mediis spatiis se puberes exercebant; non enim aut nomen ipsum , aut Dio loco proxime dicto, dubitare nos sinit, Ephebeum adolescentulis fuisse destinatum: scilicet, ut seorsum essent a viris, qui suas exercitationes in Xysto, & Xystis peragebant . Illis praeerat Pedo triba , his Xystarcha. Haec cella tertia parte longior est, quam lata. Patet in latitudinem pedes IO8. ii longitudinem pedes Iqq.

Duae omnino in toto Gymnasio cellae erant e Xercitationibus destinatae , Ephebeum, & Sphaeristerium, ubi non una modo pila ludebatur, sed etiam coryco. Inde cella haec, quae aliis Sphaeriperium, Vitruvio Coryceum dicta est ; quippe corycum e Gymnasi tecto suspendi testis est An tylus apud Oribasium, qui & Corycum pro imbecillioribus compleri olivarum ossiculis, aut farina, & pro validioribus arena ait. T u sub

36쪽

1, Dominici Aulis j

Sit ej us moles ad vires, aetat em accommodata In omnasiis superne e te to pendet.

Vide cetera ; nam rationem docet. Certe hic ludus, quo viri maxime eXerCebantur , Omnino abs re institueretur iii Ephebeo: nec alius pro eo occurrid in tota

Palaestra locus , nisi Sph risterium . Quid igitur dubitamus,a Coryco dici Corvceum, S hoc idem esse cum Spheristerio λ in Quo plura ludorum genera exerceri consuevisse, docet Plinius lib. s. epist 6. Sphaeriperium, quod plura genera exercitationis, pluresque

circulos capit. Quaerit vir doectus , si ceth haec Coryco tribuitur , ubi erit Apodyterium Θ Locum nos statim indicabimus . Est Coryceum latum pedes 6 O. Locat Vitruvius Coryceum sub dextro Ephebei. Hoc non est ad Occidentem , ut rentur: sed ad Orientem , versus Gymnasii frontem ; quandoquidem Vitruvius Laconicum , & Caldam Lavationem ad sinis fra Ephebei statuit, quae membra non nisi ad partem occiduam Palaestrae reste collocari ostendemus.

DE IN

37쪽

Dὸ gymnasii Constructione.

DElNDE PROXIME CONISTERIUM K.

Quae sequuntur Cellae exercitationibus assignatae non sunt: sed vel sunt απογηκαι , Ut

Conisterium pulveris, & Et othesium olei: vel ad lavacri, & balneorum usum comparatae . Quod attinet ad Apodyteria , de his nihil meminit Vitruvius, quis d nullae privatim in hunc usum Cellae in Gymnasio excitarentur . Nec prirterea athletae omneS uno

commode loco poterat denudari,ob Frigidae Lavationis, & Thermarum distantiam. Pu-

tem, duo omnino fuisse Apodyteria. Unum, quod esset pars Conisterii , ubi se exuebant,qui frigida essent loturi; proxime enim adjacet Frigida Lavatio . Alteru in Cocamerata Sudatione , cui cohaeret Frigidarium . Conisterium in totidem patescit pedes, in

quot Coryceum . A CONISTERIO IN VERSURA PORTICus FRIGIDA LAVATIO L, QUAM GRAECI AOTΤΡON VOCITANT. Contraria sunt λου τρον , & λουτρον . Istud Ga

leno proprie Calda Lavatio , illud Vitruvio Frigida . Et claudit dextrum latus Ephebei, ut quae in versura , seu in angulo Porticus duplicis posita est. Hinc sit, Cellam B a Fri-

38쪽

1 a Dominici Aulisj

Frigidae Lavationis quadratam esse oportere , numerantem in circuitu pedes 43 2. At vero Labrum a b fg, quod in ea inest, se extendit in oblongum: quippe ex uno latere cohaeret parieti Meridiano Patas , qui paries in Labrum per insertum tubum aquam , ex fonte, aut flumine Corrivatam , eructat. Esto, si placet, longum pedes 8 8.latum 68. quare in tribus lateribus habebit obambulationem latam pedes 2 o. In eo Labro se abluebant, immergebantque. HuJULmodi unum habemus Neapoli, in region , Thermensi, unicum,si credimus, nostriGymnasii vestigium. Sed jam alterum Ephebei

latus lustrem US.

AD SINISTRAM EPHEBEI ELAEOTHESIUM F

In eo non modo olei, & ceromatis conjditoria erant, sed etiam athletae ungebantur,antequam membra pulvere Consperge rent. Inde , seu Unctuaritim . Latum , ut ceterae intermediae Celta, Ephebeo eXcepto, pedes fio.

Illud turbat, quod Conisterium, in quod pulvis Pal stricus condebatur,longe in altero Ephebei latere positum e ue interserun

39쪽

De Gymnasii Constructione. I 3

tur enim Ephebeum, & Coryceum . Ungi,& pulvere conspergi, conjunctie res sunt. Cur Cellae , quae his deinceps usibus des na-tς sunt, loco distabunt P Mihi omnino videntur verba Vitruvii luxata, dc debere Coryceum, & Elaeothesium Cellas inter sese, Commutare, ut Coryceum migret in sinistrum latus Ephebei, Elaeothesium in dextrum: ita Conisterio haerebit . Trajectiones hujusmodi plures in Vitruvio extant: quarum nonnullas viri magni jam substulerunt; de quibus hic dicere,nihil est necesse.

PROXIME AuTEM FRIGIDARIuM G, AB EOQUE ITER INPROPNIGEtlM IN VERSURA PORTICUS.

Frigidarium est Thermarum portio, iri

latitudinem se extendens pedes sio. Galentis in lib. II. Methodi partes λουτήου enume rat quatuor . Primo enim athletae adibant Cellam ad sudandum Comparatam . Tum, ubi aquae calidae lavacrum erat. Et

hoc proprie appellari ait . Tertio transibant in lavacrum aquae frigidae. Ultimo in Ceilam, ubi sudores detergebantur; sudare enim corpus pergebat etia post frigi

onania

40쪽

3 4 Dominici Muli

omnia brevi verborum ambitu idem Gale

nus libro I o. compleXuS fuerat. εἰοπλγοντες μεν

Ingredientes enim Sersantur in aere calido: postea intrant in aquam calidam: egredientes deinde in frigidam: tandem detergunt sudorem. Haec magnam facem Vitruvio allucent. Palam est, quatuor designari diversas Thermarum Cellas, hoc ordine, Laconicum, Caldam Lavationem, Frigidarium Concameratam Sudationem. Has omnes apte describit hic Vitruvius. Ordinem tamen non eundem servat, quem Galenus. Iste enim, quid primo, quid tum fieret, enarrando, attendit. Vitruvius prout quaeque pars oculis ingredientium occurreret, describit. Itaque sermonem orditur sta Frigidario , quod est Galeno Thermarum , tertia pars. Id nominis denotat aliquando Vas aquae frigidari aliquando Cellam, ubi tale Vas sit. Nec alia significatione usquarrita Occurrit. Unde longe a vero avius fertur vir eruditus, qui in Frigidario Pa sitie ullas fuisse aquas negat,satis esse reputans eas,qu

. erant

SEARCH

MENU NAVIGATION