Transitus Veneris ante solem observati Romae apud pp. S. Mariae super Minervam 6. junii 1761. Expositio historicoastronomica. Accedit descriptio aurei nummi Cn. Domitii AhenobarbiF. Johanni Baptistae Audiffredi

발행: 1762년

분량: 57페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

42 digerentiam utriusque Meridiani en 4o.' ao. proxime. Differentia autem inter Meridianum Bononiensem & nostrum , quae ex observationibus congressus Mercurii, de quo antea ) ultro citroque habitis, dedu sta a me fuerat I Is ex hoc congressu Veneris eadem paene existit. Siquidem exitus geoCentricus Veneris ab Cl. Eustachio Zanotio altera determinatione s quae in hoc negotio primae anteferenda est ) definitus fuit 9. I J 3 a.

A nobis vero . 9. 18. 69.: Ergo Meridianorum differentia . . o. 6. IT.:

42쪽

Xistimavi eruditat antiquitatis Cutitoribus non injucundum futurum, si, hac arrepta occasione, insigne ac perrarum hoc Romanae antiquitatis monumentum, jam olim a me comis Paratum , ac non ita pridem in Bibliothecae ci- melium illatum , ante eorum oculos tandem sisterem: ac si quid , quod ad antiquitatem illustrandam pertineret, ex ejus inspectione colligi posset, si non fusa eruditaque oratione demonstrare,qualibuscunque saltem verbis breviter in dicare studerem . Numquam Certe animum induxissem. de eximio hoc nostro Nummo verba facere , si vel ab erudito aliquo Scriptore accorate jam descriptum fuisse intellexissem , aut ea, quae ipsum consideranti sua se veluti sponte offerunt, nullius esse pretii perluadere mihi ipse potuissem . Sed neque a quoquam de eo menti nem factam fuisse, pro ejus saltem dignitate , hactenus animadvertere potui; neque ea quae ea eodem colligere perfacile est , adeo contem nenda mihi visa sunt, ut propterea verendum mihi esset, ne aut actum agerem,aut de re, quam Antiquitatum studiosos scire prorsus non interesset. disserere instituerem .

43쪽

gentia ab Calcographo expresIum , in fronte hujus libelli Lectori spectandum exhibemus. De eo omnino silent Ursinua , Patinus , Valliantius,

Norellius, Havercampus, ac caeteri fere Omnes Veterum Nummorum Cum Commentat res,

tum Collectores, quos quidem videre mihi Contigerit . In solo Musto domus Theu poli de e dem mentionem fieri animadverti tom. I.' pag. 36. , ubi & utriusque partis epigraphe retertur: sed ita mendole Sc depravate, ut conjecturam faciam , aut Nummum iptum valde detritum fuisse, aut ejus Musci Scriptorem Editoremque indiligenter admodum aversae partis inscriptionem legisse : ni sorte potius in ipsum Typographum conjiciendam culpam esse existimare velimus. His siquidem verbis describitur: AHENOBAR . Caput Domitii Abenobarbi . C. DO-ΜiTI Us L. F IMO. Templum; hinc ΜΕ, inde P. T. Qua in descriptione tria errata , & quidem hoc in rerum genere gravissima , animadvertere est. Primo in praenomine omissa fuit litera N. quae omissio haud parvi momenti censenda est; uti facile ostenderem , si de Coss. A. 7 a I. verba hic facere liceret. Deinde in locum literae N. , quae est prima ex duabus ad dexteram templi in summa area occurentibus , substituta tuit litera Μ. Postremo aliae duae literae ad sinistram

44쪽

templi, ad eandem altitudinem cum duabus dexteris positae, puncto intermedio disjunguntur. qua quidem literarum corruptione, interpunctioneque sensus maxime obvius , qui ex syllabarum, quas exhibet Nummus,copulatione oritur, h. e. NEPT'unus , vel NEPTuno , ita obvolvitur,

destruiturque , ut desperandum sit vel ab expertissimo harum rerum Oedipo divinari, restaurarique posse. Non hic fabricae ejusdem elegantiam praedicabo: tantum monebo,ex illius inspectione non Obscure apparere , Artificem omni studio curasse , ut cum oris lineamenta ad naturae similitudinem effingeret, tum templi in aversa parte signatieXteriorem faciem omnem, ac strueturam . diligentissime repraesentaret. Mole etiam sua aCpondere satis se commendat: namque cum ali quot aliis aureis Nummis, sive ipso antiquioribus, ut uno Caesaris, eoque potius rudis fabricae,

sive recentioribus conlatus, omnium ponde rosior inventus est.

Pertinet autem hic Nummus ad Cn. DO- mitium Ahenobarbum . Neronis Claudii proavum : cujus Pater Lucius Domitius Caesari Perpetuo insensus, tandem in pugna Pharsalica interiit . Hus res gestas paucis complectitur Suetonius in Nerone Claudio cap. g. sic scri

bens: Reliquit Lucius Domitius silium omnibus

gentis

45쪽

εθgentis sua procul ilubio praeferendum. Is inter conscios Caseria ne necis , quamquam insons, damnatus lege pedia, cum ad Clum Brutumque se , propinqua sibi cunatione junctos. contuli1set, ponntriusque interitum cIqsem olim commissam retinuit : auxit etiam , nec nisi partibus ubique profi-gatis M. Antonio sponte, o ingentis meriti loco tradidit , solusque Oinnium ex iis . qui para lege damnati erant. restitutus in patriam , amplissimos honores percucurrit: ac subinde redintegrata dissensione ciDili, eidem Antonio Legatus , delatam sibi summam Imperia ab iis , quos Cleopatra pudebat , neque suscipere , neque recuserefluenter , propter subitam valetudinem ausus , transiit ad Augusum :θ in diebus paucis obiit, nonnulla ct ipse infamia adspersus. Nam Antonius eum desiderio amica Sertilia 2qaidis transfugiisse jacta dit. Ex Appiano vero lib. v B. C. intelligimus , quae fuerit hujus Cn. Domitii opera in bello civili adversus

Triumviros: quaque occasione ab suis militibus Imperator salutari potuerit: ac tandem in Bedere ad Misenum iem, una cum C. Sosio Consul fuerit designatus Quae quia notiora sunt , quam ut hic a nobis enarrari oportere existimemus, ab iis singillatim percensendis abstinemus.

Exiitimamus autem aureum hunc Nummum

Cn. Domitii Ahem barbi . ejusdem belli civilis

tempore fuisse per c ullum, eademque occasione,

46쪽

4γqua alius eiusdem argenteus, jam pridem ab Antiquariis vulgatus, h. e. postea quam Caesarianos ad Brundusium insigni clade afflixisset . triremibus Caesaris, partim captis, partim incensis; ac Brundusinis ipsis intra oppidi moenia compulsis, eorum agros subinde depopulatus fuisset. Tunc enim quoniam Brutus inquit Ha-vercampus ) libertatis Sindex . non tantvm Bruti illius antiqui, qui Reges ejecerat, sed di suam imaginem in mmis gnabat; imitatus es illvm Ahenobarbus , qui ct tropaeum na OIe addidit propter captas ct cremata ν triremes Casaris. Videtur autem Ahenobarbus imitari voluisse Brutum,non tantum signando in Nummis imaginem suam , uti divinans potius, quam certa ratione ductus asseruit, licet abs re, Havercampus. & ante illum plerique omnes Antiquarii sed & imaginem prioris illius Ahenobarbi, Coin gnomenti simul & gentis auctoris. Id evincere

videtur aureus hic Nummus,quem edimus, Con latus cum argenteo & notissimo ejusdem Nummo , quem imaginem ipsius Cn. Ahenobarbi , . ad quem pertinet, exhibere hactenus a plerisque creditum est. Tanta enim in imaginibus in utroque signatis diversitas occurrit, quanta maxime excogitari potest. Non singillatim per sequar minima utriusque discrimina, quae in singulis lineamentis oris utriusque maxime sunt obvia,

47쪽

obvia , quodcunque exemplar Nummi argentei. a quocunque vulgatum Cum nostro conferre libuerit . Id solum annotabo Nummum argenteum harbati. ac paene senescentis hominis vultum prae se ferre , cum contra noster imaginem eX-hibeat hominis aetate firma, ac barba attonsa. Inde vero conjecturam facere licet, imaginem imberbem aurei Nummi ad ipsum Cn. Domitium Ahenobarbum pertinere, Cui receptum apud Romanos suo tempore morem non alendi barbam

haud displicuisse, jure credi potest: imaginem

vero barbatam Nummi argentei ad eum L. Domitium , cui rure quondam revertenti, ut scribit Suetonius , juvenes gemini augustore forma ex occursu imperasse traduntur, nunIiaret Senatui ac populo Uictoriam , de qua incertum adhuc erat et atque

in fdem majesatis adeo permussisse malas, ut e nigro rutilum arique si item capillum redderenr . Iam

olim , cum Nummum hunc aureum Conserrem

Cum argenteosiam pridem vulgato ejusdem Do . mitii , in mentem mihi venerat, imaginem signa- . ram in argenteo haud eiusdem Domitii esse . sed alicujus ex ipsius majoribus , & verisimiliter L. Domitii gentis, & cognomenti Ahenobarborum auctoris : idque non tantum propter Causam modo explicatam; sed etiam quia imago in argenteo Nummo signata, si attente inspiciatur, haud videtur ex facie hominis ea aetate viventi S

48쪽

49 expressa, sed potius ex vetusto quodam & rudi

exemplari descripta: ni serte potius ad libitum confictam esse suspicari velimus: Cujus relindicio esse videtur varietas , quae in diversis ejusdem typis ab Antiquariis vulgiuiis , Consentientibus ipsis Nummis, cernitur. Paulo post vero cum lac. Gronovit Antiquitati. Graec. VOl. 3 in manus sumpsissem, animadversionem nostram caeteroqui obviam, qua nobis haud verisimile fit, tir argenteo Nummo Cn. D. Aheno barbi L. F. ipsius imaginem exhiberi , ab Cl. Viro praeBrmatam , adprobatamque comperi. Puto autem Cl. Virum sententiam suam longe melius, ac factum ab ipso est, firmaturum

fuisse,si quidpiam de nostro Nummo intelligere potuisset. Siquidem primum illud argumentum , ductum ab nomine AHENOBARB seorsum in parte anteriori posito, quo utitur idem Cl. Scriptor ad assertionem suam stabiliendam, cum per se non magni ponderis mihi esse videtur,

tum vero ad no1trum Nummum translatum, omnino falsum. In aversa nostri Nummi parte Cu- .rae suisse apparet viro Monetali , ut ipse Domitius ita designaretur, ut cum nullo alio suae gentis confundi posset. Ea propter & CN. inscriptus est, & L F., & IMP. ex quibus tribus notis altera in argenteis Nummis, haetenus vulgatis semper deest. Quin etiam ne quisquam ambigere

49쪽

gere posset , cui nam Numini templum illud

dicatum esset, quod in Nummo signabatur , adjunctum est nomen NEPTUNUs. Hinc itaque cum tota Nummi area jam occupata foret, gentis cognomentum in alteram Nummi partem transferendum fuit. Quamobrem licet cognomentum AHENOBAR. in parte faciei positum, in Nummis argenteis, Vetustum illum L. D. Ahenobarbum designare posse non disiteamur . non ita tamen evenit in nostro , ubi potius commune gentis nomen, quam specialem aliquam personam indicare, ex Caeteris ejusdem notis, &praesertim ex facie in ipso signata, manifestum fit. Et vero haud infrequentes sunt ii Nummi, in quibus una eademque epigraphe ad eandem personam pertinens partim in una, partim in altera parte exhibetur. Sed de anteriori Nummi parte haec pauca delibasse iussiciat. Nunc brevissime de aversa ejusdem parte dicendum est. Templum ea exhibet quatuor

columnis in antica parte ornatum, totidemque,

ut videtur, in postica: quod conjicere licet ex projectura quae in posteriori angulo sinistri lateris Templi cernitur: quam nitide satis in ipso

Nummo eXprimere curavit artifex. Neptuno id

Templum dicatum fuisse indicant literae in summa area hinc inde appositae. Ex Plinio porro li- quet in Circo Flaminio illud fuisse: ejus enim

50쪽

s Imeminit lib. 36. cap. 4. his verbis: Sed in summa dignatione δε Domitii delubro in Circo Flaminio Neptunus ipse θ Thetis , atque Achilles , reides supra delphinos ct cete is hippocampos sede

tes . Plinio concors est P. Victor, qui in Regione nona, in qua Circus Flaminius erat, prope Theatrum Marcelli, Delubrum Cn. Domitii memorat. Exstat & vetus inscriptio Abscanto

Augusti Liberto, Hus Templi AEdituo posita ,& ab Martiano , aliisque vulgata: quae quia ad illustrationem Nummi facere videtur inde

enim non de loco tantum,sed & de tempore, quo id Templum jam inaedificatum erat , constat huc transcribenda est.

Quod vero neque Plinius, neque P. Victor aperte indicant, delubrum nempe Neptuni, quod erat in Circo Flaminio, a Cn. Domitio Ahenobarbo, L. Fil. & Neronis Imp. proavo

fuisse aedificatum qua de re addubitari posset,

SEARCH

MENU NAVIGATION