Graecorum siglae lapidariae a marchione Scipione Maffeio collectae atque explicatae

발행: 1746년

분량: 147페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

persequens ,sed generatim quot ab eiusmodi monumentis discantur , O quot modis res literaria ab eis iuυetur , ac amplificetur enumerans recensens Ide usu, praestantia Inscriptionum antia quarum intelligis Lector rem esse, sed valde disersa, oe utilior methodus adis hibebitur , quam in opere ceteroquin Grudito de Usu oe praefantia num matum . Tertius succedet de antiquitatibus figuratis Tractatus . Nihil magis necessarium, magisque expetendum in mant , qui solida oe iucunda gaudent eruditione ab erroribus innumeris

. in o

ferme incredibilibus, purgari cupiunt istudium Antiquitatis. Postremus labor in Etruscis monumentis, lingua, his ria versabitur , neque enim bucusque completi habentur editi ab Auctore in

hoc argumentum librio quamυis tertio praecipue a doctis omnibus tanta approbatione excepto, gentium, linguarum ad oras Italiae primitus appulsarum miara , m ferme evidens tradita si δε- monstratio; ita ut Rudbec is etiam, a horumque omnium , qui Mundi initiis

122쪽

ad axem gelidum revocant, eog thicis , ac Celticis tot libros impleruntia is omnino profigatae excogitationes

riae parata es ς nihilominus dicere masse fetus solet , illam se resamento amicis

legaturum esse, neque enim sperare, ad id aetatis cum venerit, tot ac tanta prae- flare amplius posse. Quis tamen cred ret , opus aliud his omnibus longe amisplius , ac prolixius illum olim mavisse, atque ut vel ab eo, vel ab aliis in pra-xim deducatur , adhuc exoptare ρ Illius quidem his verbis meminit Francisecus

Hesselius in Praefatione ad Insicriptiones Gudianas. Scipio Μamius, Reg. Μai. Victoris Amadet dedicans Historiam de Diplomatibus scriptam Italice s prodiit anno II 27 ) memorat

se habere in manibus universalem Colis lectionem lapidum litteratorum ineis ditorum , aut sparsorum , & commentarium de usu &potestate Inscriptionum. Hoc opus in acceptum ut reseramus, Marchionem illustrissimum ,

123쪽

& doctissimum non possumus amato res antiquitatis non precari . Conspicitur iam sub dedicationis finem Sesusinus arcus cum inscriptione non prius illustrata: addere debebat , neCab ullo usque ad illud tempus exscripta, aut lecta. Verum eius operis quatuordecim ab hinc annis volanti folio Italice, Latine Prospectus publicatus es , ex quo vera illius idea integre elucet. Prospestum illum plures ob causas placet mihi rursus hio exhibere .

124쪽

UNIVERSALIS COLLECTIONIS

. Latinarum veterum , aς Graecarum, '

Ethnicarum, o Christianarum INSCRIPTIO NUM,

Quem nova Veronensis Societas totius Europae doctis , reique antiquariae sudiosis hominibus exhibet, ac proponit.

antiquis eiusmodi monumenistis mirifice sit delectatus , & cum per annos Viginti maximam eorumisdem copiam nondum vulgatorum collegerit ; partim describens ipse , aut se spectante lapides, atque aeneaS tambulas describendas curans, partim aquam pluribus eruditis viris transmissas accipiens Inscriptiones noviter effossas, & toto etiam Oriente, ac rem

125쪽

motioribus in proVinciis diligenter conquisitas ' illum aliquot ab hine annis permulti sedulo sollicitant, ut

ea documenta omnia promulgans no

vo , & quanti vis pretii volumine Rempublicam literariam augeat , ac locupletet . Verumtamen secum ipse considerans, ubi hoc praestaret, maximis nihilominus dissicultatibus obnoxia , & multis adhuc tenebris imisplicita nobilissima haec studia futura; tum quia vulgatae Inscriptiones ex infinitis propemodum libris expiscandae sunt, tum vero etiam quia permultae inter ipsas apocryphae permultae quoque habentur mendis deis formatae , quibus aliquando eruditio omnis , atque Historia perturbatur

mirum in modum' in eam tandem devenit sententiam , ut in unum corin pus una cum ineditis universas pariter digerat , quae duorum & amplius seculorum spatio vulgatae ubicumque sint; adulterina tantum eis pigrammata abiiciens, ex quibus multum detrimenti ceperunt optimae li-

126쪽

terae, emendans depraVata, atque in eum ordinem disponens singula, qui& ad ea recte intelligenda, & ad voluptatem simul cum utilitate conciliandam incredibiliter iuvet. Nulla fere est insignis Bibliotheca , quae inter praestantiora volumi

na Gruterianum corpus non recen

seat; sed istud quantum hodie abest

ut satis siti quot post Gruterum amisplae collectiones prodieres quis Volumina enumeret omnia , in quibus postmodum dispersae Inscriptiones sunt 8 Adde quod apud Gruterum

commentitia quidem multa , incorrecta , aut interpolata quam plurima , pluries repetita non pauca zadde quod Latina ibi cum Graecis, carmina cum soluta oratione , antiquae leges , & documenta cum tiri tulis aedificiorum , sequiori nonnumquam aevo insculpta cum vetustissimis permiscentur. Rursus necessariae quaedam apud illum desiderari videntur classes,& inutiles quandoque congeri . Desunt etiam ex insigni ribus

127쪽

ribus epigrammatis aliquot, quae supposititia perperam censebantur , cu-ausmodi Pisana sunt, quae Cardinalis Norisius amplo illustravit volumine. Neque haec eo quidem consilio dicta

volumus, ut eXimiae, ac maXimae,

quae Grutero profecto debetur, laudi, temporiS praesertim ratione habita, quo tantum thesaurum coegit, detrahatur quidquam ' sed ut plane constet , novum Inscriptionum corispus his temporibus nobis Omnino necessarium esse. Reinesius omnes suas retulit ex aliorum fide, & docte illustravit , sed refecit saepe arbitratu suo. Fabretti ingens ac perdocta colle 'io, quod Indicibus careat, & inscriptiones permixtim asserat, neque in suas classes dispertitas, parum utilis iis omnibus est, quibus ceteroquin plurimo saepe usui esse posset. Sponius item Indice nullo adposito, inscriptionum praeclaras congeries dedit . In eo denique docti conveniunt omneS, nihil hoc tempore optimis literis, &prophanis, itemque sacris studiis ma

128쪽

gis utile , ac necessarium sere, quam generalis, emendata, atque in ordinem apte digesta veterum Inscripti num collemo. Quam Vulgamus, amplissimi huius ae dissicillimi operis notitia , non eo spectat, ut pecuniae opem, quod moris est, a subscribentibus aucupemur , sed ut non ItalOS tantum, Verum etiam eruditissimos externarum provinciarum viros ad porrigendam excitemus manum; sive monitis i

vantes, & consiliis, sive auxilium ,& materiam subministrantes. Qui in- editas , atque indubias penes se in-lscriptiones habent, rogatos etiam atque etiam Volumus, ut Vel earumdem eXemplar transmittant, vel iulas typis quam citissime dedant, loca tamen, ubi lapides habentur ipsi, perpetuo designantes : aeque utrisque plurimumque debebimus . Quicquid autem quispiam mittendum iudicabit , Veronam dirigat ad Illustr. Canonicum Franciscum Μusellium Cathedralis huius Ecclesiae Archipres. by

129쪽

byterum ea circumspectione, ut ne tabellarii sumptus immodice graVent, de qua re mirum est, a multis hodie nullam serme rationem haberi. Illud quoque Optamus, ut ii omnes quibus haec arridebit cura , sive citra, sive ultra montes degant , nomen dare Velint , atque corpus hocce redempturos se se spondeant, modo tamen collectionis ratio , impressionis modus, & pretii aequitas abunde satisfecerint. Praecocem hanc notitiam ea de causa optamus, quod illa tantum serme exemplaria cusuri simus, quae requisita suerint , ac nominatim ex petita . Μanum autem typographicis sermis non admovebimus, nisi post annum circiter cum dimidio' collectionis siquidem ordinator longum prius. ag3redi iter parat , sive in eas

provincias, quas invisit numquam, sive in eas, quas tune solum peragravit , cum id consilii nondum cepisset. Μulta profecto studia sunt , ad quae domisedos esse, ut antiqua Inscriptio loquitur,& ad bilychnen lu

cer Disiligoo bν Coral

130쪽

cernam assidue lucubrare, nequaquam

sussicit; sed cursum,& equos publi,

cos advocare oportet in partem. Qui

plurimis, ac dissitis in locis infinitos pene lapides non observarit , neque 1llas veritatis, & sallitatis notas, quae ex ipsa sculptura elici possunt, adse,

quetur umquam, neque ad inculpa.tire, legendum satis exercitatus una quam erit . Quae in multis bibli thecis manuscriptae collectiones se Vantur plurimae , parum adiumenti Conserunt, praesertim si a multo iam tempore congestae sint: illos certe, qui fidem ipsis adhibuere, transversos egerunt saepenumero , & in errr

rem deduXerunt.

Ut de ordine aliquid innuamus , dicemus breviter, Graecas Inscriptiones omneS Tomum primum complexurum esse . Initium Historicae facient , ac Vetustissimae , quae pluribus ante Christum natum seculis conceptae suerunt, & scalptae . Subsequentur, quae Romanum imperium in Graecos antecessere: curae erit , quae

SEARCH

MENU NAVIGATION